In Secundas Nuptias P. Hoofdii, Satrapae Mudensis, & Leonorae Hellemans.
DEsierat superesse sibi vernacula Pindi Gloria, naturae summa petentis opus Hoofdius, in Batavis ignoti mysta cothurni, Qui novus augustum prodidit autor epos. Desierat, facilesque Deos experta precanti Egregiâ dudum prole beata domus Orba requirebat tanti qui nominis haeres Redderet ingenio tantus & ore Patrem.
Ipse, quod injungi potuit, Fortuna, peractum est, Quâ jubeas hominem sorte fuisse, fui, Te quoque passus, ait: Fecisti laeta Maritum, Laetior Erpenia de Genitrice Patrem: Restat utrimque nihil; privasti dura Maritum Conjuge, privasti perfida prole Patrem. Vna diem clausura dies extrema dierum est, Hactenus officio defuit illa meo; Hanc quoque, si-factum Coelo, Patriaeque tibique Sic satis est, Batavum quo decet ore, feram: Parce viris, occide senem; praevertimus annos Ingenio, senium prima juventa fuit. Risit Amor, referamque faces face, dixit, eâdem, Facte senex Coelo jam juvenesce mihi; Reddo vicem, natura; viri canescere frondem Passa, fer aestivos cana redire dies. Cum dicto Leonora novae socianda juventae Adstitit, in dextras vincula jecit Amor. Iecerat haec in corda prius, nec solvitor unquam, Addiderat, quae nec solvere Fata velim. Addimus hoc omnes, &, vive beata secundùm Copula, & in priscas ito perita vices. Sive prior placuit, poterit prior iste videri Nexus, & hoc vitâ est posse priore frui: Sive piget viduas inter duo gaudia noctes Taediaque algentis commemorasse thori, (Frustrà commemores quae, si praesentia fingas, Nec nisi ficta velis, nec memorata leves) Est ubi dispungat lapsos male Cynthia Soles, Iste tui quo sis nescia nectus habet; Hìc age quod Patriae est; haeredem poscimus omnes; Hoofdiolum Vati da, bene nupta, tuo, Qui sublime tener quiddam balbutiat infans, Et patrium indocto vagiat ore melos. Sic Hoofdi, sic facta parens Leonora, secundam Vive, nec inveniat tertia vita locum.
Cookies on Poetry Cove