Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In I. Beverovicii de excellentia Sexûs foeminini libros.

POst vitae momenta, coactamque agmine multo Mobilis an fixi limitis historiam: Post debellati rem gestam Calculi, & omni Calculo honorati sensa diserta styli; Post Latio assertum Hippocratem Medicamq; potenter Elotam prisco flumine barbariem: Post meritam Celsi laudem titulosque Batavi, Tinctaque Romano melle fel, ac aloën: Celsiùs audaci graditur pede maximus urbis Antiquae civis, rector & Archiater. Cujus ut angusto nomen vix clauditur orbe, Commissura metri non capit arcta mei. Bella viris indicta movet, ductorque tremendo Agmine, quod faceret Penthesilea, facit. Foemineas longè nostris excellere lauros Totâ stipatus dictat Amazoniâ. En Batavi, fera turba, mei, quibus expedit armis Fidere, quae miseros sumere scuta mares? Riserunt Batavi, & cuidam de plebe Poëtae Succurrit socios sic animare viros: O passi graviora, minas contemnite vani Fulminis; occumbet sub duce caussa suo. Destruitur praecone, procul, procul eruta sexûs Gloria: pro nobis dimicat illa manus. Quod facit infectum reddit, praeposterus artem Exserit & cassâ Beverovicus ope. Intumeat, quàcunque sibi peritissima plaudat Foemina, sit quâ se conditione beet: Cui victas dant cuncta manus, facundia nostra est, Nostra perennandi gloria, nostra Venus. Indicium, malè susceptae clarissime caussae Proditor, exemplo, Beverovice, facis; Exemplo, cui sera fidem ne fortè negaret Posteritas, aeri par facis & chalybi.

Illa stupens operis magni cum lemmate parvo AEternum formae compositura decus, Illa favens caussae victrici, ô mascule, dicet, Heroum vigor, ô nil nisi falamma mares! Quis contendat huic, calami muliebris opella, Quantumvis doctâ garrulitate liber? Quid? mulier? quot se marium facundia solo Cum Beverovicii conferat cloquio, Cui caput est operis, tot jam persaecula salvi, Per tot victuri saecula, costa viri?

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove