Lectio V. Sepimentum Cordis, Corona Spinea. Sepiam viam tuam spinis. Oseae. 2. 6.
Ne careat tua spina rosis, Cor concolor armet: Horto arcet stygias, seps- Diadema, feras.
BEnignissime Domine, cui deliciae sunt esse cum filiisProu. 8. 31. hominum, voluisti Cor meum fieri quasi Paradisum deliciarum, & hortum voluptatis, quem ipse caelestis Hortulanus plantasti, & aquis gratiae tuae rigasti, vt vnus essem de numero eorum, de quibus Propheta tuus dixit: Eritq́ue AnimaIerem. 31. 12. eorum quasi hortus irriguus. Spiritualem autem hunc hortum, ô caelestis Sponse, seapè visitas & ingrederis, siue vt deambules in Paradiso ad auram post merdiem, siue vt consideres num quidGen. 3. 8. in culturâ eius desit, videasq́ue si floruitCant. 7. 12.vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica. Quin & descendis inCant. 6. 1. hortum nucum, ad areolam aromatum, vt pascaris in hortis, & lilia colligas, comedasq́ueCant. 5. 1. fructum pomorum tuorum. Quare, cùm tanta sit tibi horti Cordis mei cura, tamq́ue frequens ad eum accessus, seriò mihi procurandum est, vt talis omninò sit, qualem desiderat Anima tua. Quid autem inter cetera de horto tuo, vnicam Columbam tuam depraedicans, dixisti?Cant. 4. 14. Hortus conclusus, soror mea Sponsa, hortus conclusus; iterasti autem verbum istud, vt designares duplice munitione Cor nostrum egere: vna enim ei satis non est maceria. Omnimodus igitur mihi hoc curandum est, vt sepem horto meo circumducam,Psal. 79. 14. ne fortè Aper de sylua exterminet eum, aut singularis ferus depascatur eum.Cant. 2. 15. Timendum quoque ei est à vulpibus paruulis, quae demoliuntur vineam, quam &Psal. 79. 13 destructâ maceriâ vindemiant omnes qui praetergrediuntur viam. Tanti igitur refertEccles. 36. 29. horum hunc esse benè conclusum, & sepe circumdatum; vbi enim non est sepes,Isaiae 58. 12. diripietur possessio. Vt igitur fiam aedificator sepium, vnde mihi earum materiam conquiram? vbi inueniam rubum aut dumum, vepres, & textiles ramos, è quibushanc mihi sepem plectam? Liceat mihi, ô Rex pacifice, ad hoc vti spineo diademate,Cant. 3. 11. quo coronauit te impia mater Synagoga in die laetitiae Cordis tui, & desponsationis cum Anima mea. Terra enim nostra, quam sudore vultus tui irrigasti, sentes & spinas protulit tibi. Tu verò, ôIerem. 14. 8. Domine, qui factus es velut colonus, agrum hominis pigri, quem totum repleuerant vrticae & spinae, expurgasti, atqueProu. 24. 30. ideò vineae tuae pampinis, & agri tui spicis (vt messis tempore Agricolae solent) coronari voluisti: Omnia nostrorum accipiens spineta malorum.Sedul. l. 4. car. Tertul. de corona milit. Redimitus es igitur spinis, vt terrae Cordis nostri spinas extirpares & peccati aculeos in tui capitis tolerantiâ obtunderes. Sertvm ergo hoc spineum erit sepes Cordis mei, quae facilè illud tutabitur ab incursantium bestiarum iniuriâ. Coronent se alij rosis, ego ad honorem spinis coronati pro me Capitis mei, spineam coronam Cordi meo circumplectam; in huiusmodi laetabor, & esse subIob. 30. 7 sentibus delicias computabo: hîc, velut liliumCant. 2. 2. inter spinas, Cor meum à vellicantium manibus liberum permanebit. Armat spina rosas, armabunt hae spinae hortumCordis mei contra omnes aduersarios.Clem. Alexand. l. 2. paed. c. 8.Hoc enim Diadema inimicum iis, qui insidiantur, eos prohibet: iis autem, qui in Ecclesiâ simul versantur, amicum; eos circumsepit & munit. Haec corona est flos eorum, qui crediderunt in eum, qui fuit glorificatus; cruentat autem & castigat eos, qui non crediderunt. Meritò sanè sepem Cordis ex spinis tuis contexam. An non enim consilium tuum illud es, ô Sponse suauissime? Numquid non per osEccli. 28. 28. Ecclesiastici dixisti: Sepi aures tuas spinis? Cùm enim aures, oculi, reliquaq́ue sensuum organa, portae velut Cordis sint, per quas omnia sensibilia in ipsum Cordis penetrale intrant, optimè omninò iubes, vt si Cor velimus habere munitum, ostia illius spinis obturemus, atque vnidique hortum nostrum spinis sepiamus. Aliud porrò beneficium, dilectissime Sponse Cordis mei, in spinis tuis mihi prouidisti. Videns enim multiplices fornicationes Cordis mei, quamq́ue saepè currat ad virum alterum, dixisti per ProphetamOsea 2. 6. 7. tuum: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, & sepiam eam maceriâ, & semitas suas non inueniet; & dicet: Vadam, & reuertar ad virum meum priorem: quia benè mihi erat tunc, magis quàm nunc. Spinaeenim tribulationum, quas misericorditer saeuiens saepiùs immittis, Corda nostra ita concludunt, vt non liceat eis ire quò desiderabant, sed reuertantur ad te virum suum priorem: sicut olim Israëlitae, cùmPsal. 77. 34. occideres eos, quaerebant te & reuertebantur, & diluculò veniebant ad te. Sed & spinea corona tua, Domine, & consideratio dolorum, quos ea tibi inflixit, sepiet viam Cordis mei spinis, ne excurrere velit & vagari post greges sodalium suorum,Cant. 1. 6. ne sectari velit delectabilia & vanitates sensuum; sed maneat in horto tuo tecum, consors spinarum & tormentorum tuorum. Eligam ergo, cùm Lectissima Sponsa tua Catharina Senensi, spineam coronam prae aureâ, illaq́; Cor meum circumcingam, timens, multumq́ue reformidans, sub capite spinato membrum esse delicatum. Muniat, oro Domine, Cor meum spinea corona capitis tui, vt per medios tribulationum aculeos, ad immarcessibilem coronam gloriae tandem pertingere merear. Amen.
PICTVRA CORDIS EX SINDONE VERONICAE EXPRESSA.
Signatum est super nos lumen uultus tui Domine. dedisti laetitiam in CORDE meo. Psal. 4. 7.
Inspice prototypon, tensiq́ue in sindone CORDIS Dilecti faciem spinea pingat acus. 45.
Cookies on Poetry Cove