Tertia Classis. Cordis Oblatio & Examen. Cor à vitiis in praecedenti Class expurgatum, dignum est quod supremo Numini in gratissimum munus, & sacrificium acceptabile offeratur. Id autem in hac Classe fidelis Anima Dilecto suo dicat, & consecrat: Deus verò, qui à sacrificiis suis omnem naeuum, & maculum abesse voluit, quiq́ue Cor & renes scrutatur, non sine multiplici ac diligenti examine Sponsae suae munus admittit. Vnde, velut Argentarius, in statera Cor illius appendit, in igne probat, fundum illius scrutatur, & ad rectissimam Cordis sui amussim, illius rectitudinem explorat. Eadem fuit Sponsi circa Sponsae suae vineam cura & diligentia; ipse siquidem ait: Descendi inCant. 6. 10. hortum nucum, vt viderem poma conuallium, & inspicerem si floruisset vinea. Vineam enim Cordis nostri, quam plantauit dextera eius, quam Sanguine suo rigauit, quam Angelicae cu-stodiae maceriâ, & virentibus gratiae suae sepibus circumdedit, ipsemet visitat, & diligentissimè inspicit, num fructuum spem faciat; an verò conuersa in prauum vinea aliena, igni sit destinanda aeterno. Id verò Sponsae adeò non ingratum est, vt ipsa etiam Sponsum ad hoc inuitet,Cant. 7. 11. dicens: Veni Dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. Manè surgamus ad vineas; videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt. Quid enim hoc aliud est, quàm rogare Sponsum, vt diligenter examinet, an vineae labori Coloni respondeant. Atque in hoc examine, via purgatiua finitur. Flores enim vineae ad Incipientes, quemadmodum fructus ad Proficientes pertinent.
CORDIS DONATIO.
Praebe fili mi, COR tuum mihi. Prou. 23. 26.
Vnice CORDIS amor, timor vnice CORDIS Jesu, COR tibi dono meum, COR mihi redde tuum. 15.
Cookies on Poetry Cove