Lectio XII. Cordis Humiliatio. Deprime Cor tuum, & sustine. Eccli. 2.2.
Cor nimis, heu! sese, gaudens sublimibus, effert; Ni super impositum deprimat illud onus.
GErmanae inter se Sorores sunt, Contritio & Humilitas: ideoq́ue in sacra Scriptura saepè coniunguntur; vt apud Isaiam: Qui habitat cumIsaiae 57. 15. contrito & humili Spiritu; vt viuificet Spiritum humilium, & viuificet Cor contritorum. Nec Rex Dauid socias has virtutes ab inuicem separauit, sed maximo vinculo connexas ostendit, cùm ait: Cor contritumPsal. 50. 19. & humiliatum Deus non despicies. Vel enim ad contritionem humilitas requiritur, vel sine illa contritio Deo non placet. Considera ergo Primo, Cor nostrum naturaliter sursum tendere, & exaltationis esse auidissimum. Cupidi siquidemBernard. Serm. 3. de ascens. Domini. sumus, ait Bernardus, ascensionis; exaltationem concupiscimus omnes. Nobiles enim creaturae sumus, & magni cuiusdam Animi,ideoq́ue altitudinem naturali appetimus desidero. Sed vae nobis, si voluerimus eumIsa. 14. 13. sequi, qui ait: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Heu in lateribus Aquilonis! frigidus est mons ille, non te sequimur. Illud enim, ascendere, superbire est, & Cor exaltare, atque eleuare. Sic libro secundo Paralipomenon scribitur2. Paral. 26. 16. de Oziâ cùm roboratus esset: Eleuatum est Cor eius in interitum suum. Et Alexandri Magni, Nabuchodonozoris, & Ptolomaei Philopatris, qui superbissimi fuerunt, Cor dicitur exaltatum & eleuatum. Ascendere nobis sic non expedit, & ascendendi tamen tenemur concupiscentiâ. Quis docebit nos ascensum salubrem?Ephes. 4. 9. quis, nisi de quo legimus: Quoniam qui descendit, ipse est & qui ascendit? ab ipso demonstranda nobis erat ascensionis via, ne ductoris, immò seductoris iniqui aut vestigium, aut consilium sequeremur. Christus qui descendit, ipse est & qui ascendit, immò in hoc ipso quod descenderit, ascendit. Suo ergo nos exemplo docuit, descensum scalam esse ad ascendendum. Considera igitur Secvndo, Quàm meritò diuinus Praeceptor noster dixerit:Matth. 11. 29. Discite à me, quia mitis sum, & humilis Corde, & inuenietis requiem Animabusvestris. Ad quae verba admirabundus exclamat Augustinus: Huccine redacti suntAugust. lib. de sancta Virgin. cap. 35. omnes thesauri sapientiae, & scientiae absconditi in te, vt hoc pro magno discamus à te, quàm mitis es & humilis Corde Itáne magnum est esse paruum, vt nisi à te, qui tam magnus es fieret, disci omninò non posset? ita planè. Non enim aliter inuenitur requies Animae, nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana non erat. Quid sit autem humilitas Cordis, exponit Bernardus, geminam distinguensBernard. Serm. de Aduent. humilitatem: alteram cognitionis, alteram affectionis, quae hîc dicitur Cordis. Priore, inquit, cognoscimus, quòd nihil simus, & hanc discimus à nobisipsis, & ab infirmitate propriâ. Posteriore calcamus gloriam mundi, & hanc ab illo discimus, qui exinaniuit semetipsum, formamPhil. 2. 7 serui accipiens; qui etiam quaesitus inIoan. 6. 15. regnum fugit, quaesitus ad tanta probra, & ignominiosum supplicium Crucis, spontè obtulit semetipsum. Priorem autem cognitionis non discimus à Christo. Non enim quomodo ego vel tu, ait idem, inuenimus nos in veritate dignos dedecore & contemptu, dignos omni extremitate & inferioritate, dignos etiam suppliciis, dignos plagis, non inquam, ita & ille: quaetamen omnia expertus est, quia voluit tamquam humilis Corde. Humilis videlicet illâ humilitate, quam Cordis suasit affectio, non quam extorsit discussio veritatis. Tantò autem diligentiùs imitanda est haec Cordis humilitas, quantò illustriori exemplo nobis commendatur: praesertim verò quòd ipsa veritas contemptu & dedecore nos dignissimos faciat. Considera Tertio, Cùm non vtcumque Christus dixerit, qui humiliatusLuc. 14. 11. fuerit, exaltabitur; sed qui se humiliat, exaltabitur: necesse est, vt ipse te humilies, Cor tuum deprimas, & humiliationemBernard. Epist. 84. non exhorrescas. Humiliatio siquidem, Bernardo teste, via est ad humilitatem, sicut patientia ad pacem, sicut lectio ad scientiam. Onera igitur & pondera humiliationis Cordi superponenda sunt, vt posteà subleuetur. Est enim Cor nostrum palmae non dissimile, cuius radix quantò plus opprimitur, tantò altius consurgit.Cant. 7. 7. Hinc inter Sponsae laudes refertur: Statura tua assimilata est palmae. Et Dauid ait:Psal. 91. 13. Iustus vt palma florebit. Licet enim iustus hîc conteratur & humilietur; copiosiores tamen, vel propter hoc ipsum fructus proferet. Terram igitur, vnde sumpti sumus, consideremus, & velut pondus graueCordi nostro imponamus; ne vanè sese eleuet. Peccata nostra, quae sicut onus grauePs. 37. 5. grauata sunt super nos, ad Cor reuocemus; vt eius elationem comprimant. SicutAmbr. li. 2. de Virgin. apis, inquit Ambrosius, cùm aëris motus suspectos habet, lapillis saepè sublatis, per inania se librat nubila, ne leue alarum remigium praecipitent flabra ventorum: sic si quis à vanae gloriae vento sibi timet, ne eius impulsu in transuersum rapiatur; suarum culparum & imperfectionum consideratione assumptâ, mentis suae cogitationes libret, vt quantum vana laus attollere potuit, tantum alia deprimat. Sanctus veròChrysost. hom. 20. in Matt. Beyerlinck in feriam 2. Paschae. Chrysostomus ait: Si vel vnius diei peccata in memoriam reuoces, faciet illa recordatio, vt facilè cristas demittas. Qui cymbam contis per fluuium ducunt, currunt per eam à prora ad puppim deorsum, vt ascendat sursum; reuertuntur, vt vltrò progrediantur: sic si ascendere voluerimus sursum, descendamus deorsum per Cordis submissionem, & humilem sui existimationem. Regrediamur retrò per nostrae fragilitatis considerationem, vt in sublime progrediamur. Humiliemur1. Pet. 5. 6. ergo sub potenti manu Dei, vt nos exaltet in tempore visitationis. Quemadmodum enim in aqua fit vt tantò altius ascendat,quantò illam quisquam ad ima deduxerit: sic quò Animus humilior, eò altiùs atque sublimiùs eleuabitur. Considera Qvarto, Hanc Cordis humiliationem ac depressionem tantam esse debere, vt illius etiam signa in exterioriS. Benedict. cap. 7. Reg. conuersatione appareant. Vnde Sanctus Pater noster Benedictus, erigens Religiosis Discipulis suis caelestem quamdam scalam ad caelum, duodecim humilitatis gradibus distinctam; vltimo loco hunc gradum posuit: Si non solùm Corde Monachus, sed etiam Corpore humilitatem videntibus se semper indicet, id est, in opere, in Oratorio, in Monasterio, in horto, in via, in agro, vel vbicumque sedens, ambulans, vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, reum se omni horâ de peccatis suis existimans, iam se tremendo Iudicio Dei praesentari existimet: dicens sibi in Corde semper illud, quod Publicanus ille Euangelicus, fixis inLuc. 18. 13. terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, leuare oculos meos ad caelum. Et iterùm cum Propheta: Incuruatus & humiliatus sum vsquequaque. Ita enim coniungenda est humilitati Cordis humilitas Corporis, quae externo illo ritu3. Reg. 21. 27. designatur. Sic Achab humiliatus am-bulauit demisso capite. Sic Esdras pro populo orans, dicebat: Deus meus confundor,1. Esdrae 9. 6. & erubesco leuare faciem meam ad te; quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum. Et Manasses Rex: Non sum dignus intueri, & aspicereOrat. Manass. altitudinem caeli prae multitudine iniquitatum mearum. Iunge igitur, ô Anima, vtramque hanc humilitatem; vt humilitatis Magistro non displiceas. Formam tibi in hoc praebuit Hebręus Rex, qui Deo supplicans, dicebat: Domine, non est exaltatumPs. 130. 1. Cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulaui in magnis, neque in mirabilibus super me. Sed quid? si non humiliter sentiebam, sed exaltaui Animam meam: sicut ablactatus est super matre sua; ita retributio in Anima mea. Id es, sicut InfansBellarm. in illum Psal. recens ablactatus manet in sinu, vel super genua matris suae, moestus & plorans, quia priuatus est dulcedine lactis, quae pro illo tempore summae delitiae ipsius erant; sic Anima mea priuetur dulcedine consolationis diuinae, quae meae potissimae ac penè solae delitiae sunt. Considera Qvinto, Potissimos humilitatis fructus esse, primò, quòd Deus humilium preces exaudiat: Respexit, inquit Ps. 101. 18. Dauid, in Orationem humilium,& non spreuit precem eorum. Et Ecclesiasticus:Eccli. 35 21. Oratio humiliantis se penetrabit nubes. Secundò, humilibus Deus in hac vita gratiam, in altera gloriam confert. VndeIac. 4. 7. S. Iacobus ait: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. De gloriâ veròPsal. 17. 28. Psalmographus canit: Tu populum humilem saluum facies, & oculos superborumIob 22. 29. humiliabis. Et Sanctus Iob: Qui humiliatus fuerit, erit in gloriâ; & qui inclinauerit oculos, ipse saluabitur. Tertiò, praecipuus, & qui ex prioribus consurgit fructus est; quòd per Cordis humilitatem homo Deo appropinquet, & ipse Deus propior ei fiat. Quad pulchrè declaratAugust. hom. 50. inter Quinquag. Augustinus: Quisquis itaque poenitentiae recusat humilitatem, Deo propinquare non cogitat. Aliud est enim leuare se ad Deum: aliud est leuare se contra Deum. Qui ante illum se proiicit, ab illoIdem in Psal. 74. erigitur. Qui aduersus illum se erigit, ab illo proiicitur. Certè altus est Deus, non cum attingit elatus. Omnia sublimia vt contingamus, attollimus nos: & si attingere non possumus, machinamenta aliqua, vel scalas quaerimus; vt sulbimati sublimia contingamus. Contrâ, Deus & altus est, & ab humilibus contingitur. Schriptum enim est: Propè est Dominushis qui obtriuerunt Cor. Tritura Cordis, pietas, humilitas. Qui se conterit, irascitur sibi: se habeat iratum, vt illum habeat propitium: se habeat Iudicem, vt illum habeat defensorem. Humilia ergoEccli. 7. 19. valdè Spiritum tuum. Deprime Cor tuum, & sustine; vt Deo coniungaris, & crescatIbid. 2. 2. in nouissimo vita tua.
Cordis emollitio.
Deus molliuit Cor meum. Iob. 23. 16.
Cor, marmor glaciale, Deus, ceu cera, liquescet, Vrere cum tuus hoc cęperit ignis amor. 13.
Cookies on Poetry Cove