Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XIX. Cordis Scrutinium. Prauum est Cor omnium, & inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans Cor & renes. Ierem. 17. 9.

Solus ego immensam Cordis perscrutor abyssum, Nautica, quam potis est haud penetrare, bolis.

COnsidera Primo, Humani Cordis Arcana adeò homines latere, vt nullus ea cognoscere queat. Quare Propheta Cor hominis inscrutabileIer. 17. 9 nominauit. Verè enim est, vt BernardusBernard. tract. de int. dom. cap. 44. dixit, abyssus multa. Sicur enim abyssus exhauriri non potest, sic Cor hominis à cogitationibus suis euacuari non potest; sed continuò volubilitate in eo voluuntur. Mare magnum est, & spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus. Sicut enim reptile latenter repit, & sinuosis anfractibus huc & illuc deambulat: ita conscientiam hominis venenataeIoan. 3. 8cogitationes intrant, & exeunt; vt nescian: homines vnde veniant, aut quò vadant. Hoc benè cognouerat qui dicebat: PrauumIer. 17. 9. est Cor hominis, & inscrutabile: & quis cognoscet illud? Quòd scrutationem non recipit, nec cognitionem Cor hominis, etiam AugustinoAug. in. Psal. 41. abyssus est. Si profunditas, inquit, est abyssus, putamus quòd Cor hominis abyssus est. Quid enim est profundius hac abysso? loqui homines possunt, videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone, sed cuius cogitatio penetratur? cuius Cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Hinc Philosophus quidam optabat Corda hominum esse vitrea, vt fundus eorum perspici posset; ne quis in illo dolus, vel fraus resideret. EâdemLucianus in Hermot. de causâ Momus, apud Lucianum in Hermotymo, reprehendit Vulcanum; quòd homini non dederit Cor fenestratum, atque perspicuum. S. MachariusS. Mach. hom. 15. quoque dixit: Cor esse infinitae profunditatis, in quo sint triclinia, cubicula, fores, vestibula: ad quae nulli hominum pateat accessus. Quare latebrae eius, nulli prorsus perspectae sunt.

Considera Secvndo, Solius Dei esse, intimas Cordis cogitationes pernoscere: omnia enim Corda scrutatur Dominus,1. Paral. 28. 9. & vniuersas mentium cogitationes intelligit. Quinque enim habet Deus thesauros absconditos, quos ita sibi soli asseruat, vt eorum clauem nulli alteri vmquam tribuat. Primus est, creatio ex nihilo; quae ita cuiuscumque creaturae potestatem excedit, vt nemini, praeterquam soli Deo, attribui valeat; vnde solus Creator omnium vocatur. Secundus est, gloria & honor; qui ipsi à creaturis debetur, dicente Apostolo:1. Tim. 1. 17. Soli Deo honor & gloria. Et ipse Dominus: Gloriam meam alteri non dabo. TertiusIsa. 42. 8 est, iniuriarum vindicta: Mihi vindictam,Heb. 10. 30. & ego retribuam, dicit Dominus. Quartus, determinatum tempus extremi Iudicij de quo Christus Dominus: De dieMat. 24. 36. autem illâ & horâ nemo scit, neque Angeli caelorum, cogitationum Cordis cognitio; vnde Deus apud Prophetam ait: Ego Dominus,Ier. 17. 9. scrutans Cor & renes. Altissimè proinde Cordi nostro imprimendum est, Deum penitissimos eius recessus intueri: ideoq́ue nihil cogitatione voluendum, quod oculis omnia inspicientis Dei displicere crediderimus. Quamuis enim Domi-nus sit in caelo, in aula sancta sua; tamen, vt ex Prudentio canit Ecclesia, Speculator astat desuper, Quid nos diebus omnibus, Actusq́ue nostros prospicit, A luce prima in vesperum. Quantâ verò diligentiâ vel vnius solius hominis actiones contempletur, AugustinusAug. soliloq. cap. 14. agnouit; qui ita Deum alloquitur: Sic gressus meos semitasq́ue consideras, & die noctuq́ue super custodiam meam vigilas, omnes semitas meas diligenter notans. Speculator perpetuus, veluti si totius creaturae tuae caeli & terrae oblitus, tantùm me solum consideres, & nihil sit tibi curae de aliis. Neque enim tibi crescit lux incommutabilis visionis tuae, si tantùm vnum aspicias; neque minuitur, si innumera videas, & diuersa. Sed perge vlteriùs, Anima mea, cum eodem Augustino considerare, quàm accurato scrutinio intimaIbid. Cordis tui Deus rimetur. Quicquid (inquit) facio, ante te facio; & illud quicquid est quod facio, meliùs tu vides, quàm ego qui facio. Quicquid enim semper operor, tu pariter semper praesens ades; vtpote perpetuus inspector omnium cogitationum, intentionum, delectationum, & operationum mearum. Et non so-lùm intentionem, sed radicis eius medullam intimam disertissimâ tuae lucis veritate colligis, numeras, intueris, & consignas; vt reddas vnicuique, non solùm secundùm opera, vel intentionem, sed etiam secundùm ipsam interiorem absconditam medullam radicis, de qua procedit intentio operantis. Hoc est fortè, quod iam dixisti nobis: Considerabo nouissima eorum. EtDeut. 32. 20. quod de te Domine dicitur: Vniuersorum finem ipse considerat, quniam tu quidem in omnibus, quae agimus, finem intentionis magis, quàm actum operationis attendis. Considera Tertio, Impiam prorsus esse malorum hominum persuasionem, qui vt peccatis suis fraena laxent, fingunt Deo incognita esse abscondita Cordis: & quòd praeuaricantes ab eo non videantur. Hos Isaias vocat profundos Corde: VaeIsa. 29. 15. qui profundi estis Corde, vt à Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, & dicunt: Quis videt nos, & quis nouit nos? Pluribus porrò eosdem perstringit Ecclesiasticus: Omnis homo quiEccli. 23. 25. transgreditur lectum suum, contemnens in Animam suam, & dicens: Quis me videt, tenebrae circumdant me, & parietes cooperiunt me, & nemo circumspicit me,quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, & non cognouit quoniam oculi Domini multò plus lucidiores sunt super Solem, circumspicientes omnes vias hominum, & profundum abyssi, & hominum Corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic & post perfectum respicit omnia. Quid luculentiùs dici potuisset? sed ne Ethnicos quidem haec veritas latuit.Laërt. in eius vita. Thales enim Milesius percunctatus, an facta hominum Deos fallerent? Ne cogitata, inquit, vt non solùm manus, sed etiam mentes puras habere de beamus: cùm secretis cogitationibus nostris caeleste Numen adesse credimus. Hinc AEgyptij Deum hieroglyphicis notis adumbrare volentes, oculum pingebant sceptro incumbentem, significantes Deum omnia regere, omnia videre. Oculatior enim est ficto PoëtarumApoc. 4. 6. Argo, & symbolicis illis animalibus, quae plena scribuntur oculis antè & retrò. Ille igitur tam perspicax, intima Cordis penetralia diligentissimis oculis scrutatur, videtq́ue quid in illis lateat. Danda igitur opera est, ne quid irrepat in Cor nostrum, quod vel minimam mali speciem habeat. Saepèenim Cor nobis rectum videtur, quod tamen Cordis scrutatori Deo prauum, distortum, & malum iudicatur. Considera Qvarto, Non tantùm Deo perspecta esse opera & cogitationes Cordis humani, sed ea etiam publicè reuelanda in extremo Dei Iudicio: Tunc1. Cor. 4. 5. enim illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia Cordivm. Tunc fundum Cordis omnibus erit perspicuum; tunc in ipso Corde, quasi in conscriptà scedulà, legetur quidquid homo vmquam fecit, dixit, cogitauit. Tunc, secundùmAmbr. in Psal. 1. Danielem, libri conscientiarum aperientur, scripti non atramento, sed flagitiorum inquinamento, inquit Ambrosius. SedBasil. lib. de vera virgin. Basilium de his loquentem audiamus: Quę priùs corpore, quasi veste contecti, minimè habere putabamur, ea nudata se omnium oculis ingerent, nullusq́ue iam vel negationi, vel defensioni erit locus; quando ipsa cernentur opera in suo Auctore conspicua. Non enim confusè, sed singula per partes, vt sese habeant, velut in pictura, noscentur. Et Sanctus Ephrem: Vnusquisque cernetEphrem lib. de vera poenit. c. 4. ante faciem suam exposita opera sua, siue bona illa, siue mala preamisit. Formidabiles libri aperientur, in quibus scripta sunt opera nostra, & actus, & verba, & quae-cumque egimus in hac vita; nec solùm actus, sed & cogitationes, & intentionesChrysost. hom. 5. in Epist. ad Rom. Cordis. Quid tunc nobis miseris fiet (ait Chrysostomus) cùm omnia orbi vniuerso palàm facta, in tam aperto, tamq́ue illustri theatro denudata, hominum partim nobis cognitorum, partim incognitorum oculis cognitorum, partim inconitorum oculis subiicientur? Vnusquisque, cum Ambrosio,Ambr. in Apolog. Dauid. dicere posset: Vae mihi, quia latere cupio, & latere non possum! quomodo enim latebo, qui inscripta in pectore meo gero meorum indicia peccatorum? Quòd si tum in libro Cordis nostri bona opera descripta inuenire velimus; saragamus modò, vt semper bonas cogitationes in Corde foueamus, immò Deum, Cordis scrutatorem, supplices inuocemus, vt semperMissale Rom. rationabilia meditantes, eo inspirante, cogitemus quae recta sunt; eodemq́ue gubernante, & illa faciamus. Pro quo hîc subnectitur

Oratio Ecclesiae.

Devs, cui omne Cor patet, & omnis voluntas loquitur, & quem nullum latet secretum; purifica per infusionem Sancti Spiritus, cogitationes Cordis nostri: vt te perfectè diligere, & dignè laudare mereamur.

CORDIS RECTIFICATIO.

Rectis CORDI Laetitia. Psal. 96. 11.

Ad rectam, persaepe, mei, COR, Cordis, amussim; Si rectum cupias, exige nata, tuum. 20.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove