Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XIV. Scholae Cordis compendium, eiusq́ue in Classes Distributio. QVod Mercatoribus in vsu esse videmus, vt venditarum atque emptarum rerum pretia singulatim annotata in rationum Libros referant; atque omnia tandem, subductis calculis, ad vnam quamdam summam, quae omnes alias complectatur, reducant: id diligentiores quoque Discipulos in Scholis imitari conspicimus. Quae enim integris Libris, toto Anno à Magistris diffusè admodum tradi audierint, ea illi in breuissimum quod dam Compendium, ac Summarium redigere consueuerunt: vt ita memoriae labilitati aliquoùsque succurrant; quae plurium ac variarum rerum non adeò facilè reminisci potest. Ne verò haec industria Scholae nostrae deesset, visum mihi fuit operae pretium, totius nostrae Cardiogogiae quamdam Epitomen hîc Lectoribus exhibere; non tam nostrâ inuentione, quàm duorum peritorum huius Scholae Discipu-lorum ingenio compositam, atque elaboratam. Primum igitur Compendium, paucis verbis, nobis exhibet Angelicus Doctor Thomas Aquinas, quem quotidie flexis genibus ita, inter cetera, Domino supplicasse accepimus. Da mihi, dulcissime Iesu, Cor peruigil, quod nulla abs te abducat curiosa cogitatio; da immobile, quod nulla deorsum trahat indigna affectio; da inuictum, quod nulla fatiget tribulatio; da liberum, quod nulla sibi vendicet violenta delectatio; & da rectum, quod nulla seorsum obliquet sinistra intentio. Ex quâ precandi formulâ id discimus, sapientissimum hunc Doctorem totam Cordis perfectionem in eo posuisse, vt illud cum Deo Creatore suo quàm intimè esset vnitum. Omnium enim rerumS. Thom. in princip. lib. aduers. impugn. relig. perfectio (vt idem docuit) in eo sita est, vt suo coniungantur principio. Quare, vt Cordis perfectionem assequeretur, rogandum sibi Omnipotentem Deum putauit, vt omnia illa auferret, quae Cordis cum Deo vnionem impedire possent: qaulia in primis sunt, quinque illa ab eo recensita; videlicet curiositas, peruersa affectio, tribulatio, in creaturis delectatio, & sinistra intentio. Contra quae Cor peruigil, immobile, inuictum, liberum, & rectumsibi dari postulat. Cor enim hiscè qualitatibus praeditum, non potest non esse cum Deo coniunctissimum. Quinimmò si rectè rem expendere voluerimus, quidquid de Cordis bonitate, & perfectione dicere possumus; id totum Cor rectum complectitur: & ideò fortè id vltimo loco Sanctus Thomas expetebat. Quare si vno verbo totam Scholae nostrae Doctrinam exprimere voluerimus; rectè dixerimus, eò omnia spectare, quae hoc Opusculo traduntur, vt Cor hominis sit rectum cum Deo suo: id est, vt humanum Cor, diuino Cordi; humana volutas, diuinae voluntati per omnia, & in omnibus respondeat, atque consentiat. Quod quidem fusiùs explicabitur Lib. 2. Lect. 20. Hortor interim vniuersos huius Scholae Discipulos, vt suprà scriptam illam Sancti Thomae precationem, pro Cordis perfectione adipiscenda, quotidie, atque etiam saepiùs, recitare non negligant. Altervm ex Sancti Dominici Schola Compendium nobis offert pius, atque eruditus Pater Ludouicus Granatensis: qui considerans summam Christianae perfectionis vno Ivstitiae nomine appellari; cuius proprium sit, vnicuique dare quod suum est: Deo nimirùm, Proximo.

& sibiipsi; ex eo conficit, hominem qui triplici huic debito satisfecerit, omnem iustitiam & perfectionem, quam profitetur, adimpleuisse. Quòd si, ait, paucissimis verbis,Granat. lib. 2. Duc. peccat. C. 14 & breui collatione velis discere, quomodo id fieri possit, dicam: triplici hac obligatione reddet homo perfectissimè omne suum debitum; hoc est, si erga Deum habeat Cor filij; erga proximum, Cor matris; erga se verò, Cor atq; Spiritum iudicis. Sunt autem hae tres Iustitiae partes, in quibus Propheta docet omnia nostra bona consistere, cùm dicit: Indicabo tibi, ô homo, quid sitMich. 6. 8. bonum, & quid Dominus requirat à te: vtique facere iudicium, & diligere misericordiam, & sollicitum ambulare cum Deo tuo. Ex his enim tribus officiorum generibus, primum quidem spectat ad nos, nempe facere iudicium, secundum ad proximum, diligere misericordiam; tertium verò ad Deum, quod ipsa Prophetae verba declarant, cùm ait: Sollicitè ambulare cum Deo tuo. Singula verò hęc ita explicat. Cùm ordinata in homine charitas à seipso incipiat, primò omnium attendere oportet officium illud, quod sibi ipse homo debet: id est, facere iudicium, & Cor Iudicis assumere. Boni autem Iudicis est, benè compositam & reformatam habere Prouinciam. Et quiain homine, tamquam in parua Republica, duae partes principales reformandae sunt; Corpus scilicet, cum omnibus membris, & sensibus suis; atque Anima, cum omnibus affectibus, & potentijs: necesse est vt illae partes reformentur, & benè ordinentur secundùm regulam virtutis. Idem. Granat. Cap. 16.Secvndo, debet homo proximo exhibere misericordiam, & Cor matris erga eum gerere. Considera autem quomodo prudens, & pia mater amans filium, admonet eum, si quod immineat periculum, succurrit illi in necessitate, suffert eius delicta eum patientia, nunc castigans iustitiâ, nunc dissimulans, & tegens prudentiâ. Animaduerte quomodo eadem mater gaudet in bonis, & contristatur in malis sui filij: non aliter atque si propria illius essent; quanto cum zelo vtilitatem & honorem eius affectet; quàm piè, quamq́ue diligenter Deo semper pro illo supplicet; denique quòd magis sollicita sit pro salute filij, quàm pro sua propria; & quòd in se crudelis sit, & seuera; vt clemens sit, & pia erga filium. Si eò itaque peruenire tibi liceat, vt tali Corde diligas proximum, iam ad perfectionem charitatis peruenisti. Si. inquam, haec sex officia charitatis proximo praestiteris: Amare, Consulere, Subue-nire, Sufferre, Ignoscere, Bonis exemplis docere; iam muneri tuo erga illum perfunctus es. Tertio, oportet hominem sollicitumCap. 17. ambulare cum Deo suo, & Cor filij erga illum gerere, eumq́ue illo Corde diligere, quo filius solet patrem. Est enim vnum ex praecipuis Christi officijs, tale Cor erga Deum homini immittere. Considera itaque nunc diligenter, quale sit Cor filij erga patrem suum: quo sit in illum amore, quo timore, quâ reuerentiâ, quâ obedientiâ, quo zelo honoris illius, quomodo seruiat illi gratis, quantâ cum fiduciâ recurrat ad illum in omni suâ necessitate, quâm patienter ferat correptionem, & castigationem illius, cum reliquis omnibus. Tali quoque & tu esto in Deum Corde & animo; & absoultè partem hanc Iustitiae adimplebis. Ad parandum verò Cor huiusmodi, nouem mihi praecipuè virtutes videntur esse necessariae, quarum prima & principalis est amor: secunda, timor & reuerentia: tertia, fiducia: quarta, zelus honoris Dei: quinta, pura intentio in exercitio diuini cultus: sexa, Oratio & refugium ad Deum in omni periculo, & necessitate: septima, gratiarum actio pro diuinis beneficijs: octaue, obedientia, &conformitas nostrae voluntatis, cum voluntate Dei: nona, humilitas & patientia in omnibus flagellis, & tribulationibus, quae nobis Deus immittit, quae omnia pluribus idem Auctor persequitur. Nobis verò suffecerit pro Epitome huius Libelli ostendisse, opertere vnumquemq; hominem habere

{ Semetipsvm}{ Iudicis.} erga{ Proximvm} Cor{ Matris.} { Devm}{ Filii.}

Sed nimis fortassè diu in primo limine haesimus, & discendi auidos Discipulos in hoc vestibulo remorati sumus: quare postremò hoc tantùm adiungendum videtur. Qvemadmodvm domus illa, quam SalomonProuerb. 9. 1. scribit Sapientiam sibi aedificasse, in qua Auditoribus suis lautissimum exhiberet conuiuium, septem erat subnixa columnis: ita tota hęc Schola, in qua aeterna Sapientia spirituale epulum Cordatis proponit Discipulis, septem omninò constat Classibvs; quarum singulae plures continent Lectiones, velut diuersa fercula mystici huius conuiuij. Nam vt Sapientia non modò prudentes, & eruditos; sed etiam rudes, & indoctos ad coenam suam inuitabat, dicens: Si quis est paruulus, veniat ad me; & insipientibus locuta est: Venite, comedite panem meum, & bibite vinum quod miscui vobis: ita in sequentibusClassibvs non Perfectorum dumtaxat, sed & Incipientium, & Proficientium Corda cibantur pane vitae & intellectus. Quotquot enim triplicem illam vnius charitatis, siue perfectionis viam decurrunt; omnes ad hanc Scholam pertinent: omnes ad hanc mensam adhibentur. Prouidit siquidem sapientissimus Magister noster, vt singulis, pro diuersa conditione, & palato congruus esser cibus, potus. Prima autem Classis vercordes, vagosq́ue habet Discipulos; qui necdum Scholam ingressi, necdum mensae assidentes, ad vtramque adducendi sunt. In Secvnda Classe viam ingredimur Purgatiuam, in qua Incipientibus subministramus panem subcinericium cognitionis proptiae, panem lacrymarum; & vinum compunctionis. His enim Cor expurgatur, atq; enutritur: quod in Tertia Classe purum, atque emundatum Deo in sacrificium offertur: vbi mox exactissimum subit examen, & an tantâ maiestate dignum sit, diligentie indagine disquiritur. Qvarta Classis Proficientium est, qui Illuminatium viam perambulant: his; ne in via deficiant, panis mundus, candidus, & azymus exhibetur: qui Cordis eorum illuminationem, & profectum in Spiritu Mysticè designat. Qvinta Classis, adquam Perfectie admittuntur, viae Vnitiuae habet exercitia: in quibus misericors Pater filijs suis panem Angelorum de caelo praestat; manna, inquam, absconditum, quodApoc. 2. 17. nemo nouit, nisi qui accipit. Hoc pane enutriti ad caelum subuolant, Deo vniri, & in eo quiescere cibum sibi gratissimum, & delectabilissimam refectionem reputant. In Sexta & Septima Classe, quaedam Dominicae Passionis exercitia, tribus istis vijs communia, continentur: è quibus nemini non gustare licet. Christus enim passus,Zach. 9. 17. est frumentum electorum; cibus viatorum in hoc saeculo peregrinantium, donec ad caelestem patriam perueniant. In opipara1. Pet. 2. 2. hac Passionis mensa, modò geniti infantes lat inueniunt: in hak, AdolescentibusPs. 103. 15. panis Cor hominis confirmans exhibetur: in hac, cibus grandium, folidos eibus perfectorum copiosissimè ab illo subministratur, qui omnes inuitans dicebat:Matth. 11. 28. Venite ad me qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Sed haec satis. Ite nunc Lectores, & Condiscipuli mei: quisque vestras ingredimini Clases: & propositas à Magistro Lectiones ordine euoluite, & sedulò memoriae mandate. Finis Libri Primi.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove