Lectio V. Scholae Cordis Encyclopaedia. DIgnitas huius Scholae ex eo capite cum primus elucet, quòd non angustis vnius scientiae limitibus eius Doctrina comprehendatur, sed latissimè per omnes ferè artes euagetur. Non enim triuialis haec Schola, sed amplissima quaedam Academia censenda est: in qua Encycliâ Doctrinarum omnium disciplinâ Cor instruitur. Apparere id facilè poterit ex singulis propemodum Lectionibus: verùm vt tam Lectori voluptatem, quàm Scholae nostrae commendationem ad feramus, non inutile fuerit, Encyclopaediam hanc breuitur explicare. Ordior à Grammatica, quae tres huius nominis, Cor, literas ex spiritualium quorumdam Doctorum sensu ita explicat, vt sit; Custodia omnium rerum: vel, vt alijs placet; Cubiculum Omnipotentis Regis. Lib. II. Ety. c. 1.Etymologia verò Cordis, ex Isidori mente, deducitur à cura, quòd omni curâ custodiendum sit, in eo omnis sollici-
tudo & scientiae causa maneat. Hîc porro docetur anima declinare Cor vanum, graue, insatiabile, durum. Comparare verò Cor contritum & humiliatum, Cor mundum & rectum, in quo Deus velut in tabula legem suam scribat. Traditur hîc etiam Cor nomen esse simplex, non compositum; quia diuide omninò nequit: vult enim Deus totum Cor sibi dari. Optima verò Cordis syntaxis est, si construatur cum his verbis; dare, sacrificare, custodire, vigilare, vnire, & à solo nomine & numine Dei regatur. Qvod Poesin spectat, non malè obseruatum, Cor ideò ancipitem esse syllabam, & modò produci, modò corripi posse, vt denotaretur Cor nostrumad prospera & aduersa indifferens esse debere, aptumq́ue vt quouis loco à Deo collocetur. Siue enim illud in camino tribulationis malleo aduersitatis, velut laminam quamdam, crebris ictibus longiùs producat, cum Dauide respondere debet: Paratum CorPs. 56. 8. meum Deus: siue illud corripiat & reprehendat; itidem respondere debet: Paratum Cor meum. Qvid verò de Rhetorica & Dialectica dicemus, cùm Cardiogogus noster non in persuasibilibus humanae sa-I. Cor. 2. 4.
pientiae verbis, sed intùs in Corde sine strepitu verborum multò copiosiùs dicat quouis Demosthene aut Cicerone? multò efficaciùs Cor coniuncat, quàm acutissimi Philosophi syllogismis & argumentis?Greg. li. II. Mor. cap. 5. Nam vt rectem dixit Gregorius: Mutum est omne os quod loquitur, si Deus interiùs in Corde non clamet: qui etiam aspirat verba, quae audiuntur. Iam verò vt ad Mathematicas disciplinas descendamus, Arithmetica docet Deum, sicuti vnus est, ita vnicae colombae suae vnum Cor desiderare. DisplicentPs. 11. 3. enim ei qui in Corde & Corde loquuntur: qui duplices sunt animo, & multicordes. Diligit verò simplicatem, & vnitatem Cordis. Rectem ait Augustinus:August. Sicut omnia ad vno in multa processerunt: sic cuncta quae ad illud vnum redire conantur, necesse est exuere multitudinem: feliciter ergo Anima non diligit, donec ad vnum & summum bonum per amoris desiderium se conuertat. Hanc porrò Cordis monadem adeò Deus amat, vt cùm in amante & amato duo sint Corda velit ea in vnum coïre, & colliquescere. Ternarius verò numerus in litera huius vocabuli Cor apparens, ejusdem perfectionem designat. Perfectissimus enim nume-
rorum ternarius censetur; quia in se vnitatem & numerum complectitur: cui & hoc contigit, vt inter duo summa, mediumMacrob. I. de som. Scip. Georg. vem. cat. I. to. 3. c. 2. quo vinceretur acciperet. In numero enim ternario est principium, medium, & finis: vnde tria sunt omnia. Quamobrem Aristoteles affirmauit: nihil perfectum esse nisi Trinitatem. Quia igitur Numero Deus impare gaudet;Arist. lib. I. de cael. & mundo c. 1. Cor humanum, ternis atque imparibus descriptum literis, illi in primis charum est. In eâdem ferè consideratione haeret Geometria; quae Pyramidis formam sua figura Cor referre, ac triangulare esse expendit, atque hinc concludit, non nisi trigono illud impleri posse. Tantam enim nobis Deus Optimus Maximus contulit Cordis latitudinem, vt toto mundo repleri nequeat. Sola enim est sanctissima Trinitas, quae adaequetè totam Cordis amplitudinem suâ maiestate occupet. Omitto alios considerare inueniri in voce Cor Dimidium spherae, sheram, cum principe Romae. Astrologia verò ad sidera Cor euehens, illud sursum tendere, in caelum scandere, & in Deo quiescere facit. Scalam
verò, & ascensiones, quibus gradatim tam sublime nititur in Corde disponit; quinimmò quod in caelo est Sol, hoc in Corpore humano est Cor scilicet, fons lucis & vitae. Vnde Stoïci mundum arbitrantes esse animal magnum, sensu & ratione praeditum, Solem propriè Cor mundi esseTract. de facie in orb. Lun. censebant. Hinc Plutarchus ait: Stellae sunt oculi lucentes in facie vniuersi; Sol vi praeditus Cordis, vt hoc sanguinem & Spiritum, sic Sol diffundit ex se vegetantem calorem & lucem. Terrâ & Mari Mundus quasi ventre & vesicâ vtitur. Luna, inter Solem & terram, vt inter Cor & ventrem, velut iecur, aut aliud molle viscusS. Anton. I. par. Sum. theolog. tit. 4. c. 13. est. Habet quoque Cor magnam cum ipso caelo similitudinem: vt enim caelum numquam quiescit; ita continuò Cor mouetur: & sicuti cessante motu caelorum, motus generationis & corruptionis, atque etiam alterationis omninò cessaret; ita quoque si Cordis motus intermitteretur, vita animalis desiceret. Eadem quoque est ratio de interiori Corde Animae, siue voluntate; quae itidem quietis est expers, & suo imperio omnes alias potentias mouet: atque ita primo mobili aptè comparari potest. Quemadmodum enim illud suo motu omnes inferiores orbes rapit: ita Cor
& voluntas, omnibus alijs facultatibus imperant, easq́ue suo nutu mouent. Qvam suauis verò est ac sonora Cordis Mvsica! quae concordi harmoniâ dulcissimè sonat in auribus diuinae maiestatis. Mutae enim sunt omnes Mvsicorvm voces, nisi Spiritu Cordis animentur. Nam vt quidam dixit: Non vox, sed votum, non Mvsica chordula, sed Cor; Non clamor, sed amor psallit in aure Dei. Hinc spiritualis Phonascus nos admonet: Impleamini Spiritu Sancto, loquentesEphes. 5. 19. vobismetipsis in Psalmis, & Hymnis, & canticis spiritualibus; cantantes & psallentes in Cordibvs vestris Domino. Fecit id sanctissima Virgo Caecilia, quaeBreuiar. Rom. cantantibus Organis soli Deo decantabat: Fiat Cor meum & Corpus meum immaculatum. Canticum hoc nouum (vt ait ParisiensisIoan. Gerson 3. par. tract. 2. de Cant. Cancellarius) rationabiliter appellatur Canticordum, id est, Canticum Cordis, vel Cordivm. Suum quippe subiectum, suum instrumentum, sua chorda, quae dicitur à Corde, suus auditus, sua vox, suum os, sua modulatio est introrsùs, vel in Corde mentis, vel in mente Cordis. Has verò Cordis modulationes, etiam tacente voce, solus Deus audit & intelligit;
vnde Moysi nulla verba proferenti, dixit:Exod. 14. 15. Cur clamas ad me. Clamabat enim Corde, qui tacebat ore. Hunc verò clamorem, & incensum Cordis desiderium percipiebat Dominus, de quo PsalmistaPs. 10. 17. canit: Desiderium pauperum exaudiuit Dominus; praeparationem Cordis eorum audiuit auris tua. Quis melior, quaeso, concentus auribus percipi possit, quàm si Cor & voluntas nostra velut Bassus quidam, aequabili tenore respondeat Superiori; Cordi, scilicet & voluntatiHiron. Card. lib. 8. de subtilit. Dei? Scribit Cardanus: si duae testudines aequali sono temperentur, alteriq́ue earum stramen imponatur, eum dem eam prorsus sonum, sine vllo attactu, edituram, quae in altera manu pulsata resonat. Quid quaeso hoc est aliud, quàm dulcisona illa symphonia diuini & humani Cordis? Hoc enim si cum illo per omnia consentiat, qualemcumque sonum diuinae voluntatis audierit, eumdem statim repraesentabit, & aequali prorsus voce respondebit. Nouerat hanc Musicam IudasI. Mach. 3. 60. Machabaeus, qui dicebat: Sicut fuerit voluntas in caelo, sic siat. NoueratIob. 1. 21 & Sanctus Iob, qui aerumnis planè obsitus, laetus decantabat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino pla-
cuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
Cookies on Poetry Cove