Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Qvinta Classis. Cordis Perfectio, & cum Christo Vnio. POst flores, fructusq́ue , & laetam vindemiam, ipsum vinum tandem degustandum est. Id verò quàm copiosè Dilectae Sullamitidi indulserit diuinus Salomon, ipsamet gratulabunda decantat, cùm non vnum aut alterum calicem sibi propinatum; sed in cellam vinariam admissam se asserit: Introduxit me Rex,Cant. 2. 4. ait, in cellam vinariam. Quaenam verò haec cella vinaria, nisi perfectorum Via vnitiua, in qua diuini amoris musto potantur, Laeti bibentes sobriam Ebrietatem Spiritus? Esse verò charitatem vinum illud, quod in Dei vinariâ cellâ bibitur, ipsa Sponsa testatur, cùm subdit: Ordinauit in me charitatem. Atque haec est salutaris Doctrina huius Classis, suanissimus huius promptuarij potus. Hic enim primò traditur, quomodo per inhabitantem SpiritumRom. 5. 5.Sanctum, charitas Dei in Cordibvs nostris diffundatur. Quomodo per amorem Cor nostrum Dilecti signaculo obsignetur. quid verò non facit Spiritus Sanctus, dum Animam inhabitat! Sagittis suis Cor vulnerat, igne Cant. 2. 5. suo illud incendit, vt exclamare cogatur: Fulcite me floribus, stipate me malis; quia amore langueo. Aut vt Septuaginta legunt: Vulnerata charitate ego sum. Quemadmodum autem languidus, & vulneratus, vix aliud quàm dolorem suum cogitare possunt, adeò vt dormientes deCant. 5. 2. eo somnient; ita & Sponsa ait: Ego dormio, & Cor meum vigilat. hinc quoque morae impatiens, ad Dilectum suum iugiter aspirat; & cùm Corpore nequeat, Cor suum sursum mittit, vbi pascit, vbi cubat Dilectus eius in meridie. Quare nihil aliud affectat, quàm vt vnum cum Dilecto suo efficiatur; vt inuento eo, quem diligit Anima eius, teneat eum, nec dimittat; sed mutuo semper intendat amori, quod indicant illae voces: Dilectus meus mihi,Cant. 2. 16. & ego illi. Itemq́ue: Ego Dilecto meo, & ad me conuersio eius. Tandem votorum haec summa est, vt in Dilecto suo quiescat, & laeua eius sub capite suo positâ, dexterâ illius amplexari mereatur. Itaq́ue sic quiescentem nulla filiarum Ierusalem suscitare, neque euigilare faciat, donec ipsa velit. Set agedum nunc suauissimas has Lectiones ordine percurramus.

CORDIS INHABITATIO.

Misit Deus spiritum fily sui in CORDA nostra. Ad Galat. 4. 6.

Spiritus, ô mea lux, CORDIS, tuus, incolat adem, Sponse, vt amore tuo, mî redameris, amans. 32.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove