Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio X. Crucis in Corde plantatio. Plantatio Domini ad glorificandum. Isaiae. 61. 3.

Dulce, precor, tenero Cordi Crucis insere lignum: Foecundâ crescet nobilis arbor humo.

VEniat Dilectus meus in hortum suum, non quidem vt Lilia colligat, aut comedatCant. 5. 1. fructus pomorum suorum: sed vt quasi colonus & Agricola, rursum plantet Paradisum voluptatis, sicut planauerat ab initio. RepurganiGen. 2. 8. terram Cordis mei à vepribusIsa. 5. 2. & spinis, lapides selegi ex ea, & sarculo poenitentiae suffodi eam. Quid igitur restat, ô caelestis Hortulane, nisi vt venias,Isaiae 17. 10. & plantes plantationem fidelem? Paratum Cor meum Deus, paratum CorPs. 107. 2. meum! tempus plantationis aduenit: veni, &planta hortum tuum, transfer lignum vitae de monte Caluariae, insere illud humo Cordis mei. Nobiliori sanè plantâ vernare non potest terra nostra, meliore ligno decorari non potest hortus noster. Est siquidem Crux fidelis, inter omnes, Arbor vna nobilis; Nulla silua talem profert Fronde, flore, germine. Liuius. lib. 1.Fuerit olim infamis stipes, lignum ignominiosissimum, arbor infelix; postquam tamen in eâ salus mundi suspensa fuit, omnis illi ignominia detracta est, atque, vt Sybilla cecinit, Syb. apud Sozom. lib. 2. c. 1.Est lignum felix, in quo Deus ipse pependit. Ipse enim Rex regum contactu membrorum suorum decorem & honorem huic ligno attulit, Sedul. l. 4 Carm.violentaq́ue robora membris Illustrans propriis, poenam vestiuit honore; Ipsaq́ue sanctificans in se tormenta beauit. Haec est igitur Arbor nobilissima, in nobilissimo Paradisi mei loco collocanda. Arbor mali punici, unde suauè rubens, hiansq́ue pendet speciosissimus fructus, regiâ coronâ insignitus: haec est Cedrus Libani, & Palma exaltata in Cades. Arbor haecEccli. 24. 19. qausi oliua pullulans, & Cypressus in alti-tudinem se extollens; immò, vt quidam cecinit, Vberior palmâ, platano formosiur Arbor,Balduin. Cabil. in Magdal. l. 5. Epigram. 83 Fertilior citro, nobiliorq́ue cedro: Durior haec ebeno, buxiq́ue per ennior vmbra, Quae sibi pomiferum sola sit apta nemus. Quàm decora, quàm suauis est haec Arbor, quae nihil lethi habeat, sed tota laetitiae sit. Semper enim lignum Crusis vitamBernard. Ser. de S. Andrea. germinat, fructificat iucunditatem, oleum laetitiae stillat, blasamum sudat spiritualium charismatum: non est silvestris arbor, lignum vitae est apprehendentibusProu. 3. 18. illam. Oliua est, vncti Messiae pinguedine & misericordiae visceribusCant. 1. 2. redundans; oleum enim effusum nomenIoan. 1. 16. eius, de cuius plenitudine omnes accipiunt. Crux est vinea Engaddi, BotrumCant. 1. 13. Cypri nobis exhibens, è quo vinum compunctionis bibere liceat. Crux Arbor est dignissima, semper virens, Arbor, cui nostrae stemma salutis inest.1. Boch. in Carm. ad Ligsij lib. de Cruce. Ipsa Dei pietas ramorum amplexibus haeret, Et riguus Christi Sanguine vernat apex. De trunco fidei pendent mysteria nostrae, Maiestate Deus, corpore verus homo. Radicam cruor innocui purissimus Agni, Qui lauat humanae vulnera sortis, alit.

O Crux, ô columen, spes vnica, planta salutis, O lignum aetherij fertile depositi. Quid mirum igitur, si vnam hanc tam speciosam, tam frugiferam Arborem, prae omnibus Cordi meo eligam inserendam, cùm omnes fructuum vbertate superet? Desidero, ô Dilecte mi, vt vsque ad imum Cordis mei fundum, infigas mihi Arborem Crucis benedictae, vt in eo radices agat, crescat, & refloreat; vtGalat. 2. 20. viuam iam non ego, sed viuat in met Christus, & hic Crucifixus. Quòd si lignumPs. 1. 3. hoc plantari desideret secus decursus aquarum, vt proferat ftructum in tempore suo; affundam radici eius copiosissimos lacrymarum riuos, quibus nouellam plantationem rigabo: neque imbres mihi deesse poterunt; si enim Crux mihi figatur in Corde, amore Amoris illius, qui in eâ pro me suffixus est, Cor compunctumPs. 118. 136. scaturiet fontem lacrymarum, cuius exitus deducant oculi mei die ac nocte. Quidni enim hoc sperem contactu salutarisExod. 17. 6. huius ligni, si arida virga Moysis è durisiimo saxo fontem profluum elicuit? Sed quo emolumento hanc Arborem ita in horto meo plantari concupisco?Cant. 2. 3. nisi vt cum Sponsâ dicam: Sub vmbrâ illius, quem desideraueram, sedi; & fructus eiusdulcis gutturi meo. Refrigerium peto, & refectionem: refrigerium ab vmbrâ, vt scapulis tuis obumbres mihi, tu huiusPs. 90. 4. Arboris fructus suauissime, cui diximus: InThren. 4. 20. vmbrâ tuâ viuemus. Nathanael sub arbore fici videtur, Dauid in vmbra alarum tuarumAmbr. in Ps. 118. sperat, Zachaeus in arborem SycomoriPs. 118. ascendit, vt te, Dilecte mi, videat.Ps. 16. 8. Ego verò sub hac Arbore sedeo, in qua expandistiLuc. 19. 5. manus tuas, vt totum mundum obumbrares: sedeo, inquam, vt Crucis tuae velamento à malignitate saeculi, & Corporis ardore protegar atque defendar. Quos enim adussit libido, hos, ô Domine Iesu, Crux tua refrigerat, in quâ te reclinasti, vt nostra delicta susciperes. Confugiat, Domine, Cor meum sub vmbra alarum tuarum,August. Meditat. cap. 37. ab aestibus cogitationum huius saeculi, vt in tui refrigerij temperamento absconsum, cantet & dicat: In pace, in idipsumPs. 4. 9. dormiam & requiescam. Refectionem quoque mihi dabit haec Arbor, cuius fructusCant. 2. 3. dulcis gutturi meo. Cetera quidemBernard Serm. 48 in Cant. siluarum ligna, etsi vmbram solatij habeant; sed non vitae refectionem, non fructus perpetuos salutis: vnus est enim vitae Auctor, vnus Mediator Dei & hominum1. Timot. 2. 5. homo Christus Iesus, qui dicit Sponsae suae: Salus tua ego sum. Hic est fructus ligni vi-Ps. 34. 3. Orig. homil. 13. in Cant.tae gratus, suauis,& immortalitatem praebens. O Domine, da mihi hunc fructum, dulcem fructum Cordi meo; altus est, attolle desiderium; benedictus est, sanctifica obsequium; imputribilis est, purifica affectum; suauis est, laetifica Cor; vt in te solo delectetur, qui es potissimus fructus potens illud in aeternum satiare.

DEDICATIO CORDIS TITVLO CRVCIS.

Titulis Domini iuxta terminum altaris erit in signum et in testimonium Domino exercituum. Isaiae. 19. 19.

Hoc titulo, tibi, Christe. COR hoc, dico, consecro totum: Nolo quod esse meum, si queat esse tuum. 50.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove