Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XX. Cordis Rectificatio. Rectis Corde laetitia. Psalm. 96. 11.

Ad rectam, persaepè mei, Cor, Cordis, amussim, Si rectum cupias, exige, nata, tuum.

COnsidera Primo, Vltra suprà dicta examina, Amatorem Cordivm Deum, alio etiam modo oblati sibi Cordis explorare integritatem. Nam instar fabrorum caementariorum, & Architectorum, ad libellam, regulam, & amissum, Cordis rectitudinem explorat. Voluntas Dei, ait Augustinus,August. in Psal. 93. sic est, quomodo regula. Ecce, puta, torsisti regulam; vnde habes corrigi? Illa autem integra manet: regula est enim incommutabilis. Quàm diu integra est regula, habes quo te connectas, & corrigas prauitatem tuam: habes vnde corrigas, quod in te tortum est. Atque hincIdem in Psal. 35. conc. 1. definit rectos Corde esse, qui sequuntur in hac vita voluntatem Dei, non ei resi-Idem in Ps. 100. stentes, neque diffidentes. Et rectum Cor dicitur hominis, qui omnia quae vult Deus, ipse vult. Rectus est enim Deus: & ideò Cor recto adhaerens, tamquam incommutabili regulae, rectum quoque diciturIdem in Ps. 146. Distortum verò & prauum Cor vocat, quod non se corrigit ad Deum, &Idem in Psal. 31. Deum vult distorquere ad se. Quomodo distortum lignum, etsi disponas in pauimento aequali, non collocatur, non compaginatur, nec adiungitur; sed semper agitatur & nutat, non quia inaequale est, vbi posuisti; sed quia distortum est quod posuisti: ita & Cor tuum, quàm diu prauum est, & distortum, non potest colliniari rectitudini Dei; & non potest in illo collocari,1. Cor. 6. 17. vt haeret illi, & fiat rectum. Qui autem adhaeret Domino, vnus SpiritusPsal. 77. 8. est. Generatio autem praua, quae non direxit Cor suum, non est creditus cum Deo Spiritus eius. De his erat Simon Magus,Actor. 8. 22. cui Petrus Apostolus dixit: Non est tibi pars, neque sors in sermone isto: Cor enim tuum non est rectum cum Deo. Ibi enim ostendit, quia non potest esse rectum sine Deo. Si ergo subrepserit tibi humana infirmitas, & coeperis aliud velle, quàm Deus vult: videas prauitatem Cordis tui extra regulam; figas illud ad regu-lam, & dirigatur in Deum Cor tuum, quod in homine coeperat esse prauum, vt fiat rectum secundùm Deum. Considera Secvndo, Hanc esse in hominibus magnam & vsitatam peruersitatem,August. in Ps. 48. quia cùm debeant viuere ipsi secundùm voluntatem Dei, Deum volunt viuere secundùm voluntatem suam. Et cùm ipsi nolunt corrigi, illum volunt deprauari: rectum non arbitrantes quod ille vult, sed quod ipsi volunt. VoluntasIdem in Psal. 35. Dei est aliquando vt sanus sis: aliquando vt aegrotes. Si quando sanus es, dulcis est voluntas Dei; & quando aegrotas, amara est voluntas Dei: non recto Corde es. Quare? quia non vis voluntatem tuam dirigere ad voluntatem Dei, sed Dei vis curuare ad tuam. Sic agens, eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si tibi blanditur; & odio habens, quande te flagellat: quasi non & blandiens, & flagellans hereditatem paret? Quapropter inter rectum Cor, & prauum Cor hoc interest: QuisquisIdem in Psal. 31. homo quidquid patitur praeter suam voluntatem, afflictiones, moerores, labores, humiliationes, non tribuit nisi voluntati Dei iustae, non illi dans insipientiam, quòd quasi nesciat quid agat, quia talemflagellat, & talibus parcit; ipse est rectus Corde. Peruersi autem Corde sunt, & praui, & distorti, qui omnia quae patiuntur mala, iniquè se pati dicunt, dantes illi iniquitatem, per cuius voluntatem patiuntur: aut quia non audent ei dare iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Quia ipse, inquit talis, non potest facere iniquum; iniquum autem est, vt ego patiar, & ille non patiatur: concedo enim vt sim peccator, certè sunt peiores qui laetantur, & ego tribulator: quia ergo hoc iniquum est, vt etiam peiores me laetentur, & ego tribuler, qui aut iustus, aut minus peccator quàm illi sum: & certum est apud me, quia Deus non faciet iniustum. Deus non gubernat res humanas, nec cura est illi de nobis. Ergo praui Corde, id est, distorti Corde, tres habent sententias: aut non est Deus, dixit enim stultus in Corde suo; Non est Deus: aut iniustusPs. 31. 1. Deus est, cui haec placent, & qui haec facit: aut non gubernat Deus res humanas, nec cura est illi de omnibus. In istis tribus sententiis magna impietas est. Caue ergo Anima, hanc impietatem, ne distorto Corde cum Deo tuo non consentias. Considera Tertio, Quo ad praxim & exercitium huius virtutis, imitari nosdebere Heliotropium, de quo eleganter Plinius: Heliotropij miraculum, inquit,Lib. 22. Hist. nat. cap. 21. saepiùs diximus, cum Sole circumagentis, etiam nubilo die: tantus sideris amor est. Noctu verò velut eius desiderio contrahit caeruleum florem. Sol noster, voluntasDrexel. de conformit. volunt. lib. 2. cap. 2. Dei est, haec nobis non semper extra nubem illucet, serenis turbidi dies miscentur, quos pluuiae, venti, grandines infestant. Nemo Christianorum est, qui non saepiùs sentiat hanc caeli grauitatem & turbulentas tempestates. At nos, instar Heliotropij, cum Sole nostro, cum diuina voluntate, nosipsos circumagamus, diebus etiam nubilis; tantus sit nostri sideris illius amor. Talis fuit Sanctus Iob, qui in mediis aerumnis dicebat: Dominus dedit,Iob 1. 21 Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Et: Si bona suscepimus de manuIdem 2. 10. Dei, mala quare non sustineamus? Ecce rectum Cor, ait Augustinus, namAugust. in Ps. 93. quia fixum Cor eius erat in Domino, ideò rectum. Quia enim rectus est Deus; quando in illo figis Cor, forma tibi fit, vt sit tibi Cor rectum. Conformauerat se huic formae Sancta Gertrudis, quae grauiInsinuat. diuin. li. 3. c. 53. infirmitate detenta, cùm ei Dominus appareret, vnâ manu ferens sanitatem, al-terâ infirmitatem, vt vtram mallet, eligeret: illa vtrasque respuens, ac inter vtrasque Domini manus, procedens in feruore Spiritus, accedebat ad Cor illius, ipsus laudabilissimam inquirens voluntatem, ac dicebat: Toto Corde desidero, vt non meam respicias voluntatem; sed tuum in omnibusLib. 3. dissert. cap. 26. beneplacitum circa me perficias. Sed, quod vehementer admireris, Epictetus Ethnicus Philosophus in hoc sensu se fuisse scribit: Appetitum meum, inquit, obedientem prębui Deo: vult ille me febricitare? volo & ipse. Vult me aliquâ re potiri? volo & ipse. Non vult? nolo. Mori me vult? mori igitur volo. Quis adhuc me prohibere potest contra meam sententiam, aut cogere? Vit prudens ita rem considerat, hanc rationem secum init; si Deo se dediderit, se iter tutò confecturum. Quid est istud, dedere se Deo? vt quod ille voluerit, & ipse velit; & quod ille noluerit, & ipse nolit. Quî ergo istud fiet? quomodo fieret aliter, nisi considerandâ Dei voluntateIdem lib. 4. diss. cap. 7. & administratione. Idemq́ue alibi: Melius, inquit, illud iudico quod Deus vult, quàm quod ego. Adhaereo illi vt Minister & pedissequus: cum illo desidero, cum illo expeto. Denique quod ille vult, idem & ipse volo. Imitemur hanc vocem, velpotiùs cum Christo dicamus: Non meaLuc. 22. 42. voluntas, sed tua, ô Deus, fiat. Et meus cibus est, vt faciam voluntatem Dei Patris.Ioan. 4. 34. Considera Qvarto, Quemadmodum in maioribus ciuitatibus, plerumque Horologium quoddam primarium est, ad quod cetera omnia vt plurimum diriguntur: ita prorsus aequissimum est, vt nostra nos horologiola, voluntatem quisque nostram, ad illud supremum, caeleste, magnitudinis infinitae Horologium, hoc est, ad diuinam voluntatem attemperemus. Vt enim Thomas à Kempis ait: Nihil Domine, amatorem tuum,Thom. à Kemp. de imitat. Christi. lib. 3. cap. 22. & cognitorem beneficiorum tuorum, ita laetificare debet, sicut voluntas tua in eo, & beneplacitum aeternae dispositionis tuae. Nam voluntas tua, & amor honoris tui, omnia excedere debet; & plus eum consolari, magisq́ue placere, quàm omnia beneficia sibi data, vel danda. Idemq́ue Christum ita consulentem inducit: Opta semper, & ora,Idem cap. 23. vt voluntas Dei integrè in te siat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis & quietis. Quòd si vlteriùs praxim & modum huius conformitatis cum diuinâ voluntate requiras, audi Deum ipsum S. Catha-S. Cath. Senens. in Dial.rinae Senensi ita loquentem: Ad perfectionem si peruenire desideras, tibi est in summâ humilitate perstandum, & ex verâ atque intimâ miseriae & inopiae tuae cognitione, id vnum iugiter, vehementerq́ue affectandum, vt mihi soli pareas, meamq́ue solius voluntatem obserues. Quò autem id praestare queas, necesse est, vt per mentis conceptum, & Animi existimationem, tibi habitaculum circum vndique concameratum, ex solius meae voluntatis materia construas; teq́ue eo includas, & semper inhabites, vt quocumque eas, numquam egrediaris; quocumque prospicias, numquam extra aspicias; sed tuos mentis & Corporis sensus mea semper circumstet voluntas, nec quicquam aliud loquaris, cogites, aut efficias, nisi quod mihi placet, & meae esse voluntatis credas; sisq́ue te quidquid agendum erit, Sanctus Spiritus edocebit. Ps. 72. 1.Considera Qvinto, Quàm bonus Israël Deus his, qui recto sunt Corde! Vt enim taceam immensos fructus diuini huius exercitij, id sanè per illud fideles Dei serui assequuntur, vt maximo in gaudioProuerb. 12. 21. perpetuò versentur: Non enim contristabit iustum quidquid acciderit ei.Psal. 96. 11. Et rectis Corde laetitia. Atque ita San-ctus Paulus dicebat: Repletus sum consolatione, 2. Cor. 7. 4. superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Quia, vt ait Ambrosius, non frangitur Sapiens doloribus Corporis,Lib. 1. de Iacob. cap. 8. nec vexatur incommodis; sed etiam in aerumnis beatus manet. Quia non in delectatione Corporis vitae beatitudo, sed in conscientia pura ab omni labe. Haec autem conscientiae securitas, ex eo oritur, quòd voluntas nostra cum Dei voluntate optimè consentiat. Quare Catharina illa Senensis, Virgo sanctissima dicere solebat: Bonae mentis homines esse quàm simillimosDrexel. de conf. volunt. lib. 3. cap. 6. Seruatori nostro, qui, vti beatitudinem Animae in ipsis etiam tormentis numquam amisit; ita nec illos eam perdere: cùm haec consistat in conformatione propriae voluntatis cum diuinâ. Optimè ergo dixit Sanctus Dorotheus: Eum qui diuinamDoroth. Serm. de obedien. voluntatem in omnibus sequi conatur, in curru vehi cum omnibus Crucibus ipsi alioqui ferendis; alios qui hanc itineris agendi rationem & compendium ignorant, ponè sequi pedites, & onerosus Cruces aut morosè trahere, aut laboriosè ferre. Itaque expeditus & gaudens homo voluntati Dei conformis, per medias aerumnas ad caelsestem patriam securus pergit: Laetamini ergo in Domino, & exultatePsal. 96. 11. iusti: & gloriamini omnes recti Corde. Observet hîc studiosus huius Scholae Discipulus, in omni Oratione, hac resignatione vtendum esse, quam nos Christus Domnius, cùm in horto orans, tùm in Oratione Dominica docuit, praescribens dicendum:Matth. 6. 10. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, & in terra. B. Gertrudis volens omnia Christi membra salutare, trecenties sexagies quinquies dicebat: O benignissime Iesu, fiat voluntas tua, & non mea. Atque hoc Deo sacrificium longè omnium gratissimumSalmer. tom. 10. tract. 11. esse intellexit. Narrat Alphonsus Salmeron fuisse hominem, qui Orationis loco, totum ordine Alphabetum recitarit (vtique perplexâ necessitate pressus) & hanc apposuerit clausulam: Domine, iunge tu litteras, & quod tibi magis placet, mihiq́ueRuffin. in vit. Pat. lib. 3. num. 207. magis expedit, largire. Cùm quidam Fratres, vt Russinus refert, quemadmodum orarent, B. Macharium requisissent, respondit illis dicens: Non sunt nobis necessaria superflua verba, sed extendere tantùm manus, ac dicere debemus: Deus, quomodo vis, & sicut tibi placet, ita fiat. Optimus orandi modus. Nam & Pachomius assiduè precabatur, vt Domini voluntas in omnibus impleretur.

Finis Libri Secvndi.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove