Lectio IV. Quid sit Principale Cordis. NOn infrequens apud SS.Patres loquendi forma est, vt principem animae partem, Principale Cordis appellent: quod Platonici τὸ Η'γεμονικὸν nominare soliti sunt; de quo Cicero ait: Principatum autem dico, quodCicero lib. 2. de Nat. Deor. Graeci Η'γεμονικὸν vocant: quo nihil quoquo in genere nec potest, nec debet esse praestantius. Tertullianus verò idé definiens ait: esse summum in Anima gradum vitalem & sapientialem. Idipsum verò S. Hieronymus contra Iouinianum scribens, Principale Cordis vocat: Fratruelis,Lib. I. cap. 17. inquit, meus, mihi, & ego illi, in medio vberum meorum conmorabitur; in Principali Cordis, vbi sermo Dei habet hospitium. Et ante eum Origenes ex eiusdem Sancti Hieronymi interpretatione: Quis, inquit, ita beatus, vt habeat hospitemHomil. 2. in Cant. in Principali Cordis in medio vberum in pectore suo sermonem Dei, Didymus verò in Libris de SpirituLib. 3.
Sancto eâdem voce vtitur, quam etiam Adytum Cordis appellat Respondendum inquit, ad id quod scriptum est: Quare impleuit Satanas Cor tuum? quòd Satanas mentem alicuius, & Principale Cordis impleat, non ingrediens in eum, & in sensum eius; atque vt ita dicam, Adytum Cordis introiens; (siquidem haec potestas solius est Trinitatis) sed quasi callidus quidam, & nequam, ac fallax, fraudulentusq́ue deceptor, in eos animam humanam malitiae affectus trahit per cogitationes & incentiua vitiorum, quibus ipse plenus est. Ita Didymus. Quem imitatusHomil. 43. in Cant. Collat. 7. cap. 12. videtur Sanctus Bernardus, qui Principale Pectoris, & Adytum Pectoris interpretatur id, quod Sponsa dicit: Inter vbera mea commorabitur. Cassianus quoque ita loquitur cùm Domini verba, quibus Diabolo praecepit, vt animam Sancti lob custodiret ita explicat Tantum modò eum amentem non facias, debilitato animae domicilio, & intellectu inuafo, aut rationis organo, per quam eum tibi resistere necesse est, sauciato: neque obruas intellectum ac sapientiam resistentis, Principale scilicet Cordis eius tuo pondere praesocans. Quid autem sit Cordis Principale explicat Origenes: Potest,
inquit, intra se agere pars illa, quae in eoHom. 9. in Exod. est pretiosissima omnium, quod quidam Principale Cordis appellant, alij rationalem sensum, aut intellectualem substantiam vel quomodocumque appellari potest in nobis, portio nostri illa, per quam capaces esse possimus Dei. Et S. AugustinusLib. de side & symb. c. 10. ait: Principale nostrum, nempe partem Animae rationalem Spiritum dici. Mensigitur ac Spiritus, Principale Cordis appellatur. Verùm vlteriùs quaeritur, quo in loco sedem habeat? Philosophi enim hîc in varias & monstrosas opiniones abierunt, quas recenset & explodit Tertullianus: qui & Η'γεμονικὸν esse,Lib. de anima cap. 15. & certo in Corpus recessu ei locum consecratum, ex compluribus Scripturis probat. Si enim, ait, scrutatorem & DispectoremSap. 1. 6. CordisDeum legimus: si etiam Prophetes eius occulta Cordis traducendo probatur:Prov. 23 si Deus ipse recogitatus Cordis inPs. 138. populo praeuenit. Quid cogitatis in CordibvsMat. 9. 4. vestris nequam! Si & Dauid Cor mundum conde in me Deus. EtPs. 50. 12 Paulus Corde, ait, credi in iustitiam.Rom. 10. 10. Et Ioannes: Corde, ait, suo vnumquemqueI. Ioan. 3. 20. reprehendi. Si Postremò, qui viderit feminam ad concupiscendum, iam adulterauitMatt. 5. 28. in Corde: Simul vtrumque dilu-
cet, & esse Principale in Anima, quòd intentio diuina conueniat, id est vim sapientialem atque vitalem: quod enim sapit, viuidum est; & in eo thesauro Corporis haberi, ad quem Deus respicit. EademLib. de resurrect. Carn. c. 15. docet de resurrectione Carnis: cui etiam confentiunt, vt Pamelius annotauit, Philo Iudaeus, Opusculo de eo quòd deterius potiori insidietur. B. Hieronymus, libro secundo super Matthaeum, capite decimoquarto. Theodoretus, sermone tertio de Prouidentia. Gregorius Nyssenus, Oratione prima de Resurrectione Christi. SolusLib. de opis. Dei cap. 16. Lactantius dubium relinquit, an in Corde, an verò in cerebro sit sedes mentis. Et in posterius hoc magis inclinat. Verùm Sanctus Hieronymus eum refutat; ad Fabiolam enim scribens, ait: Quaeritur vbi sit Animae Principale Plato in cerebro,Mat. 5. 8 Christus monstrat in Corde Beati mundo Corde quoniam ipsi Deum vide bunt. Et, de Corde procedunt cogitationesSerm. 11 in Psal. 118. malae. Hinc quoque Sanctus Ambrosius ait: Cor tuum cogitationum tuarum est scaturigo. In eadem sententia est Aristoteles libro de sensu & sensibili,Alard. ad col. 7. Cas. c. 12 vt annotauit quoque Alardus Gazaeus; & Lucretius qui libro tertio ita cecinit:
Consilium, quod nos animum, mentemq́ue vocamus; Idq́ue situm media regione in pectoris haeret. Atqve haec quidem eâ gratiâ à nobis allata sunt, vt humani Cordis dignitatem, & singularem eam, quâ alijs membris praecellit, eminentiam ostenderemus. Nam etsi Anima sit tota in toto corpore, & tota in singulis eius partibus; in Corde tamen, velut in Arce quadam, & regali Solio, principem locum sibi consecratum habet. Nihil proinde mirum est, si cogitare, reminisci, velle desiderare, aliaq́ue similia, quae superiore capite attullimus, ipsi Cordi tribuantur: licet enim Anima per suas potentias istos actus eliciat; tamen, quia in Corde praecipuè residet ideò Cordi rectè asscribuntur. Ex quo capite & Cor nostrum, & Doctrinam illam, quâ illud ad omnem perfectionem instruitur, magni facere, atque aestimare debemus.
Cookies on Poetry Cove