Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XVII. Cordis Volatus. Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite. Coloss. 3. 1.

Quis mihi Chaonij geminas dabit alitis alas, Pertaesum terrae, queîs Cor, ad astra volet?

QVam diu sumus in hoc Corpore,2. Cor. 5. 6. peregrinamur à Domino. Exules, eheu! filij Euae in hac lacrymarum valle erramus, & vagamur instabiles, longè remoti à patriâ: non enim hîc habemus manentem ciuitatem, sed futuramHebr. 13. 14. inquirimus. Quaenam verò haec, nisi illa quae sursum est Ierusalem materGalat. 4. 26. nostra? Ascendit in illam, qui de caelis descendit Mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus; vt & nos ad illam suspirare, & ascendere doceret. Quò enim praecessit gloria Capitis, eòLeo Ser. de Ascens. spes vocatur & Corporis. Liberos igitur Cordis oculos ad illam altitudinem, in qua Christus est, erigamus. Sursum vocatusIdem Serm. 2. Animos, desideria terrena non deprimant;ad aeterna praeelectos, peritura non occupent; viam veritaris ingressos, fallaces illecebraeBernard. in Cant. non retardent. Non discordet Cor nostrum à facie nostrâ; non habeamus faciem sursum, & Cor deorsum; non stemus recti Corpore, & Corde repamus in terrâ: & si peregrini simus in viâ, leuemus Corda in caelum, vt imitemurPhilip. 3. 20. eum qui ait: Nostra autem conuersatio in caelis est. Sursum ergo Cor, sursum cogitationem,Aug. in Psal. 85 post prin. sursum amorem, sursum spem ne putrescat. Quia laborasti & messuisti, triturasti & ventilasti: quaeris locum tritico tuo, & non quaeris locum Cordi tuo? & nonIdem Serm. 50 de temp. quaeris locum thesauro tuo? Ecce Dominus Deus dat tibi consilium de Corde tuo: Vbi enim, inquit, fuerit thesaurus tuus, illic erit & Cor tuum. Leua, inquit, Cor in caelo, ne putrescat in terra. Consilium est eius, qui te vult saluare, non perdere. Sequere, Anima mea, consilium hoc; & stans in terrâ, Cor affige caelo. Vis scire quomodo? Deum diligendo. MachinaLib. 6. Moral. cap. 17. enim Cordis (vt inquit Gregorius) est vis amoris, quae dum Cor à mundo extrahit, in alta sustollit. Considera verò, hanc Cordis eleuationem, quae per amorem fit, ipsâ Cordis figurâ & qualitatibus nobis insi-nuari. Primò enim constat, Cor esse pyramidale, cuius orificium caelum spectet, conus verò terram. Quid autem hoc aliud designat, nisi nos Corde, id est, amore & affectu caelum respicere debere: terram verò, & terrena, puncto tantùm tangi oportere. Heliotropium herba est Solaris, ita dicta, quòd se circumagat cum Sole, ad illum folia sua conuertens, eius cursum sequitur; verùm, radicem numquam mutat, semper eam in terrâ defixam habet. Ita multi Solem iustitiae, Christum Deum nostrum sequi videntur; sed foliis tantùm & externâ apparentiâ, cùm radicem, & Cordis intentionem terrae inhaerentem habeant. Contrà verò vapores graues, qui virtute Solis à terra extolluntur, quasi quaerentes ipsum Solem, sursum petunt, seq́ue condensantes in nubes lucidas, volitant post illum: ita oportet Cor nostrum à terrenis affectibus eleuare. Christum totâ intentione quaerere, vt fulgidae nubes efficiamur, de quibus aiebat Isaias: Qui sunt hi, qui vt nubesIsaiae 60. 8. volant? Considera deinde, Cor esse valdè calidum, quam quidem qualitatem leuitas consequitur; quare etiam sursum moueri appetit, indeq́ue fit, vt latior & crassioreius pars superiorem occupet locum. Quo sanè innuitur, amorem Dei in Cordibvs nostris diffusum, Cor ad superna dilatare, & quasi additis alias ad sublimia, caelumq́ue euehere. Cor igitur, quod Dei amore ardet, rectà caelum petit; quod autem nonColoss. 3. 2. amat, nec sapit ea quae sursum sunt, ad terram vergit, & luto infigitur: idq́ue totum inde accidit, quòd frigidum sit, & superabundante iniquitate refrixerit charitas, atq; hinc Cor graue efficitur, quod pondere suo deorsum tendit. Magna sanè est eius, qui talis est, miseria: Cor enim habet inuersum, & superiori parte acutum, inferiori dilatatum; caelum vnico puncto vix tangens, ad infirma verò latissimè diffusum. Contra naturam igitur facit, qui Corde in terrâ haeret, quod ad caelstia bona natum,Ps. 54. 7. & destinatum est. Quis dabit Cordi meo pennas sicut columbae, & volabo, & quiescam? Volabo ad patriam illam supernam, patriam caelestem, in qua requies & pax summa est: in terrâ autem hac non est CordiEccli. 1. 17. requies, sed labor, & dolor, & afflictio Spiritus. Da igitur, ô Deus Cordis mei,August. in medit. cap. 37. da, quaeso, toto desiderio, & omni studio tendere quò te ascendisse credimus, vt in praesenti quidem miseriâ solo tenear Corpore, tecum autem sim cogitatione semper& auiditate; vt ibi sit Cor meum, vbi tu es thesaurus meus desiderabilis, & incomparabilis, multumq́ue amabilis. Assumat, Domine, assumat, rogo, Spiritus meus pennas, & volitet, & non deficiat; volet, & perueniat vsque ad decorem domus tuae,Ps. 25. 8. & locum habitationis glorię tuae. Requiescat in te, Deus meus, Cor meum. Praebe mihi, rogo, contemplationis pennas, quibus indutus, ad te volitem sursum; & quia omne sinistrum deorsum iacet, tene Cor meum, ne ad ima tenebrosae vallis corruat; ne interueniente vmbrâ terrae, à te vero iustitiae Sole separetur, & obductâ tenebrarum nebulâ, prohibeatur alta respicere. Idcircò sursum tendo ad pacis gaudia, lucisq́ue delectabilem & serenissimum statum. Tene Cor meum manu tuâ, quia sine te ad altiora non rapitur. Illuc festino, vbi summa pax regnat, & iugis tranquillitas rutilat. Tene, & rege Spiritum meum, & assume illum secundùm voluntatem tuam, vt te duce, ascendat in illam regionem vbertatis, vbi pascis Israël in aeternum pabulo veritatis.

CORDIS VNIO.

Dabo eis COR unum. Ezech. 11. 19.

Vnanimes animę concordia viuite CORDA, Vnum qûeis velle, et nolle dat vnus amor 38.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove