Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio IX. Cordis Protectio. Dedisti eis scutum Cordis, laborem tuum. Thren. 3. 65.

AEgide Cor tanti, mea lux, defende laboris, Quem pro Corde tuus, ferre coëgit, amor.

MIlitia est vita hominis superIob. 7. 1. terram. Vndique enim hostibus cingimur, qui Cor nostrum oppugnare non cessant. Quid enim est Cor nostrum,Theodor. Serm. 3. de prou. nisi praestantissima humani Corporis pars, quae Regis instar, omnium totius Corporis membrorum imperium sibi commissum habeat? Cor nostrum castrum Omnipotentis Regis est, ab eo nobis omni sollicitudine custodiendum traditum. Castrum verò hoc plurimi aduersarij obsident. Hinc mundus, mundaniq́; sagittarij dirigunt vanitatis iacula, vt sagittent in obscuro rectosPs. 10. 3. Corde. Illinc, blandiens Caro emollit sermones suos super oleum, & ipsiPsal. 54,22. sunt iacula. Isthinc, daemon nequissimus tela ignea vibrat, & nihil non agit,Ephes. 6. 16. vt Cor sauciet. Quid verò, an non & gladium euaginauerunt peccatores,Psal. 36. 14. intenderunt arcum suum, vt deiiciant pauperem, & inopem, vt trucident rectos Corde? Quis verò à tanto hostium agminePs. 90. 5. infirmum Cor liberabit? Quis proteget illud à timore nocturno, à sagittâ volante in die, à negotio perambulante in tenebris, ab incursu, & daemonio meridiano? De nocte enim, & de die, palàm & manifestè Cor nostrum iugiter impugnatur, vt meritò vnusquisque laborare2. Tim. 2. 1. debeat, sicut bonus miles Christi, & fortissimo propugnaculo Cor suum munire, ne vllis pateat hostium stratagematibus. Omnes, inquit Augustinus, munitaAug. in Psal. 99. Corda habere volumus, vt nihil intret quod malè suggeratur. Vnde autem intret, quis nouit? Et pugnamus quotidie in vno Corde nostro. Vnus homo in Corde suo cum turba luctatur. Sed quantumuis aduersarij multi, etsi certamen forte, pugna quotidiana; neutiquam2. Esd. 4. 20. desperandum est. Domnius enim pugnabit pro nobis, ipse protector noster, & cornu salutis; ipse liberator Cordis nostri. Considera enim, quemadmodum carneum hoc Corporis nostri Cor vndique munierit, vt ex eo discas eumdem minimè defuturum principali Cordis tui,hoc est, menti & Cordi interiori. De illo autem audi Chrysostomum splendidissimè cloquentem: Quoniam, inquit, Cor membrorumHom II ad pop. Antioch. nostrorum principalissimum est, & totius vitae nostrae firmitas est ipsi tradita, & ipso quomodocumque percusso nascitur mors, solidis & duris ossibus hoc vndique circummuniuit (Deus) & pectoris prominentiis, & tergi ipsum posterius muniens. Ne verò continuè saliens, & in ira, huiusmodiq́ue motibus palpitans, ossium asperitati circumstantium infligens, conteratur & doleat, multas membranas subextendit, & pulmonem supposuit, velut melle quoddam stratum ipsius saltibus apponens, vt impunè erumpens ex hoc nihil noxium patiatur. Haec Chrysostomus. Ad hunc ergo, qui carnem Cordis tui ita vndique protexit, intrepidus conuola, hunc inuoca contra omnes hostiles insultus, & dic: Protector noster adspice Deus,Psal. 83. 10. & veni in adiutorium Cordi meo. Expugna Domine, impugnantes me: apprehendePs 34. 2. arma & scutum, & exurge in adiutorium mihi. Considera deinde, multiplex scutum à Deo protectore tuo, Cordi tuo suppeditari. Primùm enim diuina gratia impenetrabile scutum est, quod contraomnes inimicorum machinationes CorHeb. 3. 9. reddit tutum. Vnde Apostolus ait: Optimum est, gratiâ stabilire Cor. Deinde validum quoque scutum exhibet Oratio, quâ subsidium à Deo petimus, ipsumq́ue iratum nobis, placamus. Sicut de Aaron scriptumSap. 18. 21. est: Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens seruitutis suae scutum, Orationem, & per incensum deprecationem allegans, restitit irae, & finem imposuit necessitati. Nec minus, velut vmbone, Cor defenditur à verbo Dei:Sap. 5. 20. Omnis enim sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se. Ita sacrarum ScripturarumMatt. 4. 4. scuto retudit Christus tela diaboli. Huic affine omninò est scutum fidei; quo, vt PaulusEph. 6. 6 ait, omnia tela nequissimi ignea possumusPs. 38. 6. extinguere. Verumtamem cùm vniuersa vanitas sit omnis homo viuens, & fortissimum Antagonistam habeamus, mendacijIoan. 8. 44. patrem, qui mendacio Protoplastes fefellit, & nec ipse in veritate steterat, opus est &Ps. 91. 5. scuto veritatis, de qua Psalmista: Scuto circumdabitIoan. 18. 37. te veritas eius. Quisnam verò hic clypeus? nisi ipse qui ad hoc venit in mundum,Ioan. 1. 14. vt testimonium perhiberet veritati, plenus ipse gratiae & veritatis; quiq́ue deIoan. 14. 6. se verissimè pronuntiauit: Ego sum via, veritas, & vita. Ipse Cor nostrum protegit,& circumdat, vt vndique nos paratos inueniat & clausos, omnesq́ue aditus sensus nostri scuto veritatis tegantur. Sed attentiùs hîc expende, quomodo Christus Dominus scutum Cordis nostri fuerit. Nullum sanè ei bellum cum Deo Patre vmquam fuit, & tamen clamat in Psalmo: Sagittae tuae infixae sunt mihi.Ps. 37. 3. Vnde verò hoc in eo qui peccatum non1. Petri. 2. 22. fecit, nec Parentem suum vmquam offendit? Hinc nimirùm; quia vidit Filius DeiBellarm. Conc. 5. in Ps. 90. Parentem suum in nos armatum, vidit arcum & sagittas iam paratas, vidit gladium exacutum ac districtum; vidit ab alterâ parte, nos omnes inermes, & qui neque viribus, neque prudentiâ tela irae diuinae declinare possemus: Quid igitur? Misericordiâ motus, inter nos & Deum se medium constituit; &, tamquam si clypeus noster fuisset, omnes plagas, omnes ictus, omnia vulnera, omnia tela, quae in nos à Deo diregebantur, in Corpore suo ipse excepit: VulneratusIsaiae 53. 5. est propter iniquitates nostras, & attritus est propter scelera nostra. Quid, quaeso, magis praestare poterat, quàm vt se clypeum Cordis tui faceret, vt ipse percuteretur, & tu post terga eius tutus maneres? Dilige, Anima mea,vicemq́ue redde huic protectori tuo; cui2. Reg. 22. 3. cum Dauide meritò decantes: Dominus petra mea, & robur meum, & Saluator meus. Deus fortis meus, sperabo in eum: scutum meum, & cornu salutis meae: eleuator meus, & refugium meum: Saluator meus, de iniquitate liberabis me. Considera vlteriùs, non modò Christum passum, clypeum nobis esse, sed ipsam etiam eius Passionem, alapas, flagella, vulnera, Crucem, omnesq́ue eius dolores, munimentum Cordis nostri esse;Thren. 3. 65. de quo accipi potest illud Prophetae: Dabis ei scutum Cordis, laborem tuum.Hector Piutus in Thren. Quod perinde est, ac si deceret: Tu Christe Sancte, dabis hominibus laborem tuum, quem propter eos suscipies, vt sit illis scutum, quo in tentationibus suis protegantur. Tua Passio, erit illorum protectio; tuus labor, erit illorum clypeus. Nam in labore, & in vulneribus Domini nostri Iesu Christi, est remedium nostrum constitutum.Aug. in Manual. cap. 2. Experto id credamus Augustino, qui ait: Cùm me pulsat aliqua turpis cogitatio, recurro ad vulnera Christi. Cùm me premit caro mea, recordatione vulnerum Domini mei resurgo. Cùm diabolus mihi parat insidias, fugio ad viscera misericordiae Domini mei, & rece-dit à me. Si ardor libidinis moueat membra mea, recordatione vulnerum Domini nostri, Filij Dei, extinguitur. In omnibus aduersitatibus non inueni tam efficax remedium, quàm vulnera Christi. In illis dormio securus, & requiesco intrepidus. Ibi securus decantabo: Exaltabo te DominePs. 29. 2. quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Si consistantPs. 26. 3. aduersum me castra, non timebit Cor meum. Si exurgat aduersum me praelium, in hoc ego sperabo. Meritò sanè in hoc scuto confidit Exercitus Christi, populus acquisitionis eius, in quem rectè cadat illa Moysis benedictio: Beatus es tuDeuter. 33. 29. Israel! Quis similis tui popule, qui saluaris in Domino? scutum auxilij tui, & gladius gloriae tuae: negabunt te inimici tui, & tu eorum colla calcabis.

CORDIS SCALAE.

Ascensiones in CORDE suo disposuit. Psal. 83. 6.

Vin' scalis, dilecta poli conscendere sedes, Hîc prius in proprio, construe CORDE gradus.

30.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove