Secvnda Classis. Cordis Reuersio, & Expurgatio. IN alterâ hac Classe, praeuaricatrix Anima ad Cor reuersa, primam illam triplicis viae semitam, quae Incipientium propria est, & ab officio Purgatiua vocatur, Deo duce ingreditur. Quae enim hîc traduntur Lectiones, eò ferè spectant, vt Cor coram Deo effusum à vitijs, & concupiscentijs circumcidatur; & per poenitentiam conteratur, ac humilietur. Vt quod anteà durum, & omni sorde inquinatum fuit, iam prorsus emolliatur, atque emundetur. Statum hunc caelestis Sponsus expressit, cùm vineaeCant. 2. 12. custodem Sponsam ita allocutus est: Iam hyems transiit, imber abijt & recessit, tempus putationis aduenit. Ac si dicat, Bernardo interprete:Bernard. Serm. 53 in Cant. Tempus faciendi, ô Sponsa, quia hyems transiit, quando operari nemo poterat. imber quoque, qui inundatione factâ operiebat terram, culturas impediebat, & vel sata necabat, vel seri vetabat, is inquam imber excurrit, abiit, &recessit. Nunc vernalis adest temperies, nunc operandi commoditas, nunc frugum, ac fructuum vicinitas. Deinde subdit, vbi, & quid primùm operari oporteat. Tempus, inquiens, putationis aduenit. Ad vineas ergo excolendas ducitur, quae vt possent vberioribus fructibus respondere Colonis, ante omnia necesse est, sarmenta sterilia proijci, succidi noxia, putari superflua. Quid autem hoc est; nisi, vt Honorius AugustodunensisHonor. apud Belrio. dixit: Quotidie resecare superfluam foliorum, hoc est, cogitationum & verborum luxuriam. Infructuosi, ait Philo Carpathius, praescidendiPhilo Carpathius. sunt rami, tollenda sunt omnia scelera, & Animae ab omni peccatorum labe purgandae ijs omnibus, qui filij Dei, Sponsae Christi esse volunt. Vitis quippe quae ritè putatur (ait Theophrastus)Lib. 3. de causis plant. cap. 19. meliùs germen, & fructum adfert, viuereq́ue diutiùs potest. Hinc etiam caelestis Agricola spiritualis vineae palmites non ferentes fructum purgat, vt fructum plus adferant. Ad hancIoannis 15. 2. vineae Cordis nostri putationem, & purgationem omnis ea Doctrina pertinet, quae Lectionibus huius Classis proponitur.
CORDIS REVERSIO.
Redite praeuaricatores ad COR Isaiae 46. 8.
Quin mihi iam toties reuocata reuerteris ad COR? Nolle redire, merum velle perire, puta. 8.
Cookies on Poetry Cove