Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio VI. Pictura Cordis, ex Sindone Veronicae expressa. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine, dedisti laetitiam in Corde meo Psal. 4. 7.

Inspice prototypon, tensiq́ue in sindone Cordis Dilecti faciem spinea pingat acus.

QVam felix, Domine, munere tuo, quàm fortunata fuit illa Veronice, siue Veronica; quae tibi sub trabali Cruce gementi, praeq́ue laboris, itinerisq́ue molestiis extremè fatigato, & tantum non fatiscenti sudarium obtendit, quo vultum tuum benedictum, sanguine, suderoq́ue conspersum abstergeres. Recepit verò Mnemosynon omni veneratione dignissimum; velum siquidem illud venerandae faciei tuae applicatum, viuam eiusdem effigiem impressam retinuit, magno piae illius menti solatio. Desideraui & ego saepissimè, ô speciose formâPs. 44. 3. prae filiis hominum, faciem illam tuam decoram, & plenam gratiarum, faciem illam,1. Pet. 1. 12. in quam desiderant Angeli respicere, imprimi Cordi meo, tamquam mollissimae cerae, vt pertetuam tui retineret imaginem.Iob. 19. 24. Quoties optaui, vt celte sculperetur in silice Cordis mei viua effigies serenissimi vultus tui! Nosti Domine, quàm saepè concupiui, vt claui illi, qui caeli fabricatrices manus tuas, & beatissimos pedes terebrarunt, efficerentur mihi caelum, quo profundissimè exararem, incideremq́ue te in lamina Cordis mei! O quoties tibiPs. 26. 9. dixit Cor meum: Exquisiuit te facies mea! faciem tuam Domine requiram. Ne auertasCant. 2. 14. faciem tuam à me! Quoties dixi: Ostende mihi faciem tuam, & decorem vultus tui,Psal. 44. 13. quem deprecantur omnes diuites plebis. At hactenus non licuit esse tam beatos. Qvid igitur faciam, aut quod consilium excogitabit Cor meum cupidissimum speciei & pulchritudines tuae? Quid agam Domine, vt fruar similitudine & imagine faciei tuae? Scio quid faciam: ingeniosus amor est, quod ille suggerit, perficere tentabo: tigilla mihi de Crucis tuae ligno accipiam, quę in quadratos margines compingam, in quibus Cor meum, tamquam telam mundissimam, explicabo, illudq́; funibus, quibus alligatus es, ô libertas mea, in quadrum ita distendam, vt nullam habeat plicam vel rugam, planumq́; fiat, in quo efformetur pictura faciei tuae. Quis verò hic Apelles, qui viuis coloribus hanc mihi exprimat? Quis Zeuxis aut Parrhasius, lineamenta haec, Veronices sindoni impressa, artifice manu imitabitur. Ipse ego hîc, dum alius non est, qualiscumq; pictoris munus obido, & respiciens in faciem Christi meiPsal. 83. 10. sudario impressam, eamdem, quâ potero, in Corde meo phrygio opere adumbrabo. Sed vbi acus? vbi byssus? vbi versicoloria fila? Ignosce Domine, reuerentiam Amor nescit, foras mittit pudorem; à tua hęc omnia desumam Passione. Suspiciendum Angelicis potestatibus caput, sed spinis, eheu! coronatum, omnia mihi haec suppeditabit. Pro radio enim & acu, mihi erit spina vna diadematis tui, quae sanguine tuo purpurara, quoties Cordis mei telam punget, eamdem roseo cruore pinget; nec opus mihi bysso, sed euulsis è sacrâ caesarie tuâ & honorandâ barbâ capillis texere mihi liceat. Quòd si non satis variegata viedatur haec pictura, lacrymis, ô Christe, tuis, nimium ruborem temperabo; vt pingam scilicet Dilectum meum candidum & rubicundum.Cant. 5. 10. Quis verò exactam adeò hîc pulchri-tudinem requirat, cùm ipsi prototypo nonIsa. 53. 2 fuerit species neque decor; cùm fuerit quasi absconditus vultus eius & despectus,Ps. 21. 6. putatus quasi leprosus & percussus à Deo, vermis & non homo; opprobrium hominum, & abiectio plebis. Nullus ergo in Nazareaeo meo nimium candorem requirat, quem non licuit exprimere, nisi inCant. 3. 11. diademate quo coronauit eum mater sua. Nemo à manu mea columbinos illos oculosCant. 5. 12. velut lacte lotos expectet, cùm imbres lacrymarum, & defluentem stillantes sanguinem defigurare oportuerit. Qualis qualis tamen haec pictura est, aptissima illa & gratissima est Cordi meo; & ideòPs. 4. 7. cum gaudio & exultatione dicam: Signatum est super me lumen vultus tui Domine: magno vtique fructu; nam idcircò dedisti laetitiam in Corde meo. Quid enim dulcius? quid laetius, quàm in Corde suo portare Imaginem filij Dei? Aptissimum porrò est, vt haec phrygia acu Cordi intexetur; vt ita non in superficie tantùm haereat, sed vndique Cor penetret, & ex vtraque parte sanguineum Sponsum depictum exhibeat. Delebilis est pictura, quae calamo fit aut penicillo: oblitterari potest luto laminae sculptura; eradi possunt altissimae caelatae litterae: emollita cera,aut nouo impresso signaculo, perit quae ei anteà erat impressa forma. Mea autem indelebilis est pictura; stabit quamdiu Cor stabit; eradi aut scindi non potest, nisi Corde ex parte lacerato. Manebit igitur Cordi meo indita amorsi mei facies: Fasciculus Myrrhae Dilectus meusCant. 1. 12. mihi, inter vbera mea, in medio Cordis mei, commorabitur. Ita fiat, Domine Iesu! Illustra faciem tuam super Cor serui tui,Psal. 30. 17. mansionem tuam in eo fac, nec deseras donec reuelatâ facie videam te, & adimpleas2. Cor. 3. 18. me laetitiâ cum vulto tuo in aerternum benedicto.Ps. 15. 11.

COR. PHIALA CHRISTO SITIENTI. Dabo tibi poculum ex Vino cindîto. Cant. 8. 2.

Resque. quę Iudę genus offert, pocula fellis. Compuncti CORDIS sed bibe, sponse, merum. 46.

Lectio VII. Cor Phiala Christo sitienti.

Dabo tibi poculum ex vino condito. Cant. 8. 2.

Resque quae Iudae genus offert pocula fellis, Compuncti Cordis sed bibe Sponse merum.

ADmirandvm valdè fuit, Amator hominum Iesu, quòd tu, apud quem estPsal. 35. 10. fons vitae, & aqua saliens in vitam aeternam, fatigatus ex itinere, sedensq́ue supra fontem, mulieri Samaritanae dixeris: Da mihi bibere.Ioan. 4. 7 Quam petitionem & ipsa non parum admirabatur. Verùm, sitis illa multò grauior, multoq́ue admirabilior fuit, quam Passionis tuae tempore tolerasti, quam non dubito ipsos quoque Angelos in admirationem rapuisse, de qua sola in CruceIoan. 19. 28. conqueri voluisti, & iam tanto ante tempore apud Prophetam Regium lamentabiliter eam deplorasti: Aruit, dicens,Psal. 21. 16. tamquam testa virtus mea, & lingua meaCartag. hom. 7 de pass. l. 11.adhaesit faucibus meis. Quid est hoc, Domine, quòd tu qui das potum omni carni, ipsemet sitias, & non habeas qui refrigeretIudic. 15. 19. arentem linguam tuam? Sampsoni sitienti, aquam potabilem ex asini mandibula dedisti.Gen. 21. 19. Sitiuit abiectus puer Ismahel in deserto, & matri Agar Angelus puteum aquaeNum. 20. 11. detexit. Sitiuit rebellis populus Iudaeorum, & largissimas aquas petra eis suppeditauit.3. Reg. 17. 3.Ne siti periret Elias, iussus est recedere ad torrentem Carith, vt ex eo biberet. Et DominoMatth. 10. 42. vniuersorum, calix aquae frigidae negatur. Potus enim ille, quem vitis aliena, Synagoga Iudaica, Plantatori suo offert,Ps. 18. 11 non potus est, sed tormentum: DeCant. 2. 14. quo audire lubet eloquium tuum, super mel dulce. Sonet vox tu in auribus meis: & explica mihi, ô Dilecte mi, vinum illud, quod tibi sub mortem propinatumPs. 68. 22 est. Dederunt, inquis, in escam meam fel; & in siti mea potauerunt me aceto. CircumdeditThr. 3. 15 me (impia Synagoga) felle, repleuit me amaritudinibus, inebrauit me absynthio. Sed augetur haec crudelitas, quòd & ego ex amaro Corde meo propinemMatth. 27. 34. tibi quotidie vinum cum felle mixtum, dum bona opera malâ intentione vitio, & corrumpo. Quid reddo tibi è vineâ,Deuter. 32. 32. quam plantauit dextera tua, nisi vuam fel-lis, & botros amarissimos? Tu stabiliuisti Cor meum fructu frumenti, vini, & olei;Ps. 4. 8. & pro eo, eheu! obtuli tibi fel draconum,Deuter. 32. 33. & venenum aspidum insanabile. Doleo, Domine, super ingratitudine meâ tantâ; atque opto deinceps, conuerso Corde in vineam electam, & phialam auream, charitate rutilantem, ex eodem propinare tibi vinum optimum, dignum Dilecto meoCant. 7. 9. ad potandum, labiisq́ue & dentibus illius ad ruminandum. Verùm, vt hoc de Cellario Cordis mei proferam, necesse est, vt priùs cognoscam quidnam sit illud, quod tantopere sitis. Sitis enim tua, salus nostra, redemptio nostra, conuersio Animarum nostrarum est: quae multò plus, quàm Corporalis cruciatus te torquet. Quis mihi det, Domine Deus meus, vt possim restringere hanc sitim tuam, & potare te vinoPs. 59. 5. compunctionis, de fluentis è torculari contriti Cordis mei! Lego scriptum: DateProu. 31. 6. 7. siceram moerentibus, & vinum his qui amato sunt Animo; bibant, & obliuiscantur aegestatis suae, & doloris sui non recordentur ampliùs. Quàm congruum esset, Domine, vt tibi in maximo moerore & armaritudine Anima existenti, hoc, quod ad mortem damnatis negari non solet, beneficium impenderetur; qui vtique iaminde à Natiuitatis tuae exordio flagrantissimam hanc sitim semper habuisti, eamq́ue in vltima mortis hora maximè aperuisti, vt tuus in nos Amor, planè eximius, nobis apertè pateret. Quis autem, ô amantissime Sponse Animae meae, adeò ferus sit, qui, cùm audit te raucâ & intermoriente voce dicentem,Ioan. 19. 28. Sitio, non mitescat, & liquefiat, vt totus conuertatur in potum, & leniat sitim amore captae Animae tuae? Quis non os illud, quod verba vitae aeternae deprompsit, & ignita illa eloquia, penetrantia vsq;Hebr. 4. 12. ad diuisionem Animae & Spiritus toties erectauit, refocillare optaret, etiamsi maximo2. Reg. 23. 15. labore idipsum ei constaret? Concupiuit in siti sua Dauid aquam de Cisterna Bethlehem, & tres viri fortissimii irruperunt castra Philisthinorum, & haustam aquam attulerunt ad Regem: & non curram ego per medios cuneos aduersariorum meorum, per mille pericula Animę meę, vt hauriam aquam ad refocillandum Dilectum meum? Vereor enim, ne mihi dicat aliquando:Matt. 26 35. Sitiui, & non dedisti mihi bibere. Vtinam, Domine, vnicum solatium Animae meae, dirumperes penetralia Cordis mei, & scaturire facias fontes & torrentes inPs. 109. 7. medio pectore meo, vt de torrente in via bibas, antequam vitam morte claudas. Siforem beneficio gratiae tuae instar amatae Sullamitidis tuae, darem equidem in hac aestuantissima siti tua, ori tuo poculum exCant. 8. 2. vino condîto, & mustum malorum granatorum meorum. Qualiscumq; tamen sum, offero tibi Cor meum, vt inde bibas qualemcumque amorem meum, satagentem sedare sitim tuam. Bibe Domine, obsecro te,Ioan. à Iesu Maria in Theolog. myst. bibe Cor meum liquefactum, quod cupit infundi Cordi tuo, & misceri amore liquescentibus visceribus tuis. Bibe citò, precor te, & absorbe vota mea, & innumera libamenta, quae profero tibi de praecordiis meis: & celebrabo conuiuium Regis mei, conuiuium, cui praesidet sollicitus amor, qui poculis alternis certare solet. Verùm quid loquor, suauissime Deus Cordis mei? quale refrigerium tibi paro Cordis vnius eliquatione, quâ velur aquae guttâ, magis irritabitur inexplebilis sitis tua? Vtinam liceret mihi, tenerrime Sponse Animae meae, vniuersa generis humani Corda liquare, vt hoc potu dulcissimo sitis tua sedaretur! sed vt video, cùm tantus non suppetat potus, prae siti moriturus es. O sitis! ô sempiterne ardor, vre me, vt satier à fonte viuo, qui surgit in amoenissimo Paradiso deliciarum, & irrigat ciuitatem Dei.

COMPVNCTIO CORDIS CLAVO TIMORIS DEI.

Confortauit eum clauis ut non moueretur. Isaia. 41. 7.

Hoc mihi COR sancti clauo transfige timoris. Pro me, qui clauis in cruce fixus eras. 47.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove