Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XIII. Cordis Obsignatio. Pone me vt signaculum super Cor tuum. Cant. 8. 6.

Quod gerit inscriptum, Cor, Patris, Epistola, Verbum, Sponsa tibi dius, molle sigillat amor.

ATtende, Dilecta Deo Anima, ipsum Sponsum tuum amandi Sponsum tuum amandi praeceptum tibi tradere, atque à te exposcere, vt iugiter eius recorderis, nec vmquam eius memoriam deponas. Praeceptum illud in amoris Cantico his verbis expressit: Pone me vt signaculumCant. 8. 6. super Cor tuum. Quae multiplici sensuum varietate foecunda, vberem meditationis & instructionis materiam tibi suggerunt. Primo enim Considera, Signaculum hoc, siue sigillum, accipi pro instrumento, quo vtimur ad absignandum, quod Annulus Signatorius apud antiquosvocatur. Solebant autem in annulis exprimere effigies eorum, quos charissimos habebant, eosq́; in digito manus sinistrae, qui minimo proximus est, gestabant: in hoc enim digito neruulus quidam, qui à Corde procedit, Cor quasi coronâ honestatur, simulq́ue id significatur, eum nobis maximè Cordi esse, cuius imagine pala annuli insignita est; hoc sensu loquitur Dominus, cùm Zorobabel sibi charum fore significans,Aggaei. 2. 22. ait: Assumam te Zorobabel serue meus, & ponam te quasi signaculum, quia te elegi. EtIerem. 22. 24. apud Ieremiam idem Dominus: Viuo ego, inquit, si fuerit Iechonias annulus in manuGisler. in Cant. c. 8 dextera mea, inde euellam eum. Iuxta hunc igitur sensum, quod Dilectus tuus à te requirit, ô Anima, hoc est, ita me charum & dilectum habeas, quemadmodum hominibus chara sunt propria signacula; & sic me in tuo gestes Corde, vt in digito deferri solet annulus signatorius, quem nullus inde eripiat. Consider Secvndo, Annulis hisce obsignari solere litteras, vnde in Schriptura3. Reg. 21. 8. saepiùs legimus, nomine Achab, vel Assueri missas litteras, eiusdem Regis annuloEsther. 3. 13. obsignatas: vt secretum ac ratum id haberetur, quod in illis continebatur. Proinde hoc sensu Sponsus requirit, vt Animasit quasi viua Epistola, in qua Verbum Patris digito Dei, qui est Spiritus Sanctus, exaratum sit; vtq́ue eadem Epistola Sponsi figillo obsignetur: nimirùm vt Cordi, tamquam emollitae cerae, ipsa Dilecti effigies imprimatur, atque ita agnoscatur à quo litterae istae scriptae sint. Annvlo quoque obsignantur, quae diligenter custodiri volumus; sic Scriptura ait: Regem Darium misso Daniële in lacumDan. 6. 16. leonum, posuisse lapidem super os laci, quem obsignauit annulo suo, & annulo Optimatum suorum, ne quid fieret contra Daniëlem. Et Clemens Alexandrinus inLib. 3. Paedag. 9. cap. 2. hunc vsum scribit à viris Annulum aureum dari solere Sponsis, non quidem ad ornatum, sed vt ea obsignent, quae domi digna sunt quae custodiantur, proptereà quòd seruandae domus ad eas cura pertineat. Exigit ergo Sponsus hisce verbis Cordis custodiam. Cor enim receptaculum est caelestium thesaurorum, in quo gratia, charitas, sapientia, & ipse Spiritus Sanctus diffunditur, ac habitat. Cùm autem Corde nihil sit instabilius, maximâ indiget custodiâ; ac proptereà Sponsus ait: Pone me vtCant. 8. 6. signaculum super Cor tuum, vt ego ipse custodiam illud, & cuncta quae in illo habes; ne hostes audeant illud contingere,quod tanto vident munitum figillo. IdcircòLib. 1. 2. (inquit D. Gregorius) signaculum rebusMor. c. 4. ponitur, ne quâ diripientium praesumptione temerentur. Sponsi ergo in Corde signaculum ponitur, quando fidei eius mysterium in custodiam nostrae cogitationis imprimitur; vt ille infidelis seruus, nimirùm noster Aduersarius, cùm signata Corda fide considerat, tentando in ea irrumpere non praesumat. Considera Tertio, Morem esse quarumdam gentium, eorum quos diligunt notas, & signa quaedam sibi imprimere, vel super Cor, vel super brachia: vt eos licet absentes, quoquo modo habeant praesentes, nullaq́ue illos es ipsorum Corde deleat obliuio. Ita Sponsus nobis portandus in Corde est, & quasi caelo insculpendus; vt cum Paulo dicere possimus:Galat. 6. 17. Ego enim Stigmata Iesu in Corpore meo porto; id est, mancipium Christi sum,Lud. de pont. in Cant. miles, & vehemens illius amator sum: & ideò eius Stigmata inusta, vel insculpta in Corpore meo gero, vt omnes sciant interiùs, & exteriùs; Corde, & opere, non meum iam esse, sed Christi; & illum viuere in me vt Crucifixum, quiaGal. 2. 19 Christo confixus sum Cruci, & semper2. Cor. 4. 10. mortificationem Christi Iesu in Corporemeo porto, vt vita illius manifestetur in meipso. Quemadmodum igitur AntichristiApoc. 13. 16. serui habituri dicuntur characterem bestiae in dextera manu, aut in frontibus suis: ita Animae Christo desponsatae, signumApoc. 7. 3. Dei viui non tantùm in frontibus, non tantùm in manibus, aut aliis Corporis membris, sed intimo Corde gestare debent infixum; vt sicut portauimus imaginem1. Cor. 15. 47. terreni hominis, ita portemus & caelestis. Optimè in hunc sensum dixit Ambrosius: Signaculum Christus in fronte est, signaculumLib. de Isa. c. 8. Tom. 1. Cant. 6. in Corde. In fronte, vt semper confiteamur; in Corde, vt semper diligamus; signaculum in brachio, vt semper operemur. Luceat ergo imago eius in confessione nostra, luceat in dilectione, luceat in operibus & factis, vt si fieri potest, tota eius species exprimatur in nobis. Considera Qvarto, Oportere Cor nostrum esse velut numisma summi Regis, gerens impressam illius imaginem. Vult saluator noster (ait Theodoretus) vt eum pro signaculo in contemplationibus, & in actionibus nostris habeamus, & notam ipsius tum dictis, tum factis imprimamus. Sic enim erunt numismata regia, non adulterina, sed regiam imaginem praeferentia. Quemadmodum ergo num-mi, valorem suum habent à Regis effigie: ita opera & cogitationes, quae ex Corde prodeunt, meritum omne à Christo habent; & in quantum Cor est conforme Cordi eius, cuius imaginem gerit; in tantum erit Deo acceptum. Agnosce quoque, Anima,Ps. 4. 7. te Dei denarium esse, signatum lumine vultus eius; atque ideò te non tuiipsius esse, sed illius cuius imaginem & superscriptionem geris. Dominus enim, viso CaesarisMatth. 22. 21. nummo, dicens: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, & quae sunt Dei Deo, tantum dicere voluit, vt AugustinusIn Ps. 4. exponit: Quemadmodum Caesar à vobit exigit impressionem imaginis suae, sic & Deus: vt quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo Anima lumineLib. 1. de viginib. Tom. 4. vultus eius illustrata, atque signata. Non immeritò nos monet Ambrosius, vt imaginem hanc nitidam & splendentem conseruareEphes. 4. 30. studeamus: Apostolus, inquit, in Spiritu nos dicit esse signatos: quoniam Patris imaginem habemus in Filio, sigillum Filij habemus in Spiritu. Hac Trinitate signati, caueamus diligentiùs, ne quod accepimus pignus in Cordibvs nostris, aut morum leuitas, aut vllius adulterij fraus resignet. Sed quia, nisi Dominus custodierit Cor, in vanum laborant qui custodiuntillud: rogandus est Deus Cordis, vt illius splendorem conseruare dignetur. Ilumina Domine vultum tuum super nos. Impressisti nobis vultum tuum, fecisti nosAug. in Psal. 66. ad imaginem & similitudinem tuam, fecisti nos nummum tuum, sed non debet imago tua in tenebris remanere. Mitte radium sapientiae tuae, repellat tenebras nostras, & fulgeat in nobis imago tua. Considera Qvinto, Praxim & fructum huius exercitij. Praxis enim eius consistit in continuâ memoriâ praesentiae Dei in Corde nostro existentis, & velut Templum suum inhabitantis. Templum enim Dei Sanctum est, inquit1. Cor. 3. 17. Apostolus, quod estis vos. Commendat hoc exercitium S. Basilius: Agendum assiduè,In Reg. fuse disp. vt ex perpetuâ ac purissimâ recordatione, impressam in Corde nostro de Deo cogitationem, veluti in delebile aliquod signum circumferamus. Idemq́ue rursus:Epist. 1. Est verò Dei inhabitatio, insidentem intùs Deum memoriâ complecti; hacq́ue nos ratione Templùm Dei efficimur, quando nec terrenis curis perpetuus tenor memoriae interpellatur, nec improuisis perturbationibus intellectus tumultuatur: sed haec omnia effugiens vir amore Dei praeditus, ad Deum ipse secedit. Sed de hocexercitio alij fusiùs. Fructus autem vt multiplex est, ita cum primis eminet gaudium in Spiritu Sancto, quo abundè perfunduntur illi, qui Dei memoriam Cordi suo altissimè imprimunt. Expertus id testaturPs. 76. 4. Regius Propheta, dicens: Memor fui Dei,2. Mach. 15. 26. & delectatus sum. Et Iudas Machabaeus, & qui cum eo erant, manu quidem pugnantes, sed Dominum Codibvs orantes, scribuntur prostrasse non minus triginta quinque millia, praesentiâ Dei magnificè delectati. Gaudebant hi, & exultabant infestissimorum hostium agmine circumdati, ob solam praesentis Dei memoriam. Nam Ex Iubilo S. Bern.Iesu dulcis memoria Dat vera Cordis gaudia; Sed super mel, & omnia, Eius dulcis praesentia. Nil canitur suauius, Auditur nil iucundius, Nil cogitatur dulcius, Quàm Iesus Dei Filius. Etenim est ipse benignissimus Dominus Iesus decus Angelicum, In aure dulce canticum, In ore mel mirificum, In Corde nectar caelicum.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove