Lectio XVI. Thalamus Cordis in Christi Sepulchro. Consepulti sumus cum Christo. Ad Rom. 6. 4.
Cor Cordis, vitaeq́ue , meae quo vitae Sepulchro Conditur, hoc vitam, & Cor quoque claudo meum.
ERgone in tenebrosis collocata est lux mea, sicut mortuiThren. 3 6. sempiterni? Ergóne in Sepulchro mortua vita iacet? Ergóne speluncâ reconditur caeli terraeq́; Conditor? Ergo in saxeo hoc lectulo Nazareius ille, floridusq́ue Animae meae Amor, cubat & requiescit? Quid facies Anima mea? Discedes hinc? Amor non patitur. Manebis? Prohibet militaris custodia. En lectulum SalomonisCant. 3. 7. sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, & ad bella doctissimi: vniuscuiusque ensis super femur suum. Quid facies inermis, tantâ ar-matorum militum cincta manu? Qui, quaeso, audebis ad lectulum hunc terrore consternata, vel eminùs adrepere? Noli tamen expauescere, Anima mea, noli fugam capere, mane hîc etiam cum Magdalenâ, quae Breuiar. Roman.Amore perstans saucia, Sepulchro inhaeret anxia, Truces nec horret milites, Pellit timorem charitas. Túne igitur deseres Dilectum tuum, Vitam vitae tuae, Animam tuae Animae, & Cordis tui Cor? & quò sine vitâ, sine Animà, sine Corde curres? Eia Domine, nonMatth. 6. 21. discedo à te. Vbi est thesaurus meus, ibi & Cor meum erit. Ideoq́ue Cor meum tuo includo Sepulchro, vt maneat coniunctum & vnitum Cordi tuo. Solebant olim amicorumPlutarc. li. de Funeral. sepulchris Cordis figuram in sculpere, vt hoc symbolo significarent, se non modò viuum, sed mortuum etiam amore prosequi, & Cordi insculptum retinere. Mihi verò minimè satis eris Cor appingere, aut Sepulchro insculpere; sed viuum ipsum Cor meum, ô Vita mea, tuo impono Sepulchro. Licet enim mortuusPs. 30. 13 sis, Domine, non es tamen mortuus à Corde meo, in quo viuit mortis tuae memoria, nec viuere cupit extra tuum Sepul-chrum. Maneat, obsecro, Cor meum mundo & peccato mortuum, tibi consepultum, tibiq́ue soli viuat: qui pro me mortuus, & sepultus es. Protegat & muniat me, vt sit tuum Monumentum Cordis mei munimentum à facie inimici, & ab aduersantium hostium incursu. Neque verò gratis omninò gloriosi Sepulchri tui consortium efflagito; sed habeo, quem pro eo offeram,Matth. 27. 7. Sanguinem tuum pretiosum, pro me in Cruce effusum. Si enim pretium Sanguinis tui expendi voluisti in agrum figuli, in Sepulturam peregrinorum, cur peregrino etiamnùm abs te Cordi meo, requies & Sepultura, Sanguinis tui merito, non prouideatur? Sed de spirituali nostra Sepultura lubet audire Sanctum tuum Ambrosium sic loquentem: Ideò peregrinisSerm. 51 Christi Sepultura promittitur, vt qui se à carnalibus vitiis, vt peregrinum & alienum custodierit, is Christi requiem mereatur. Nos peregrini in hoc mundo sumus, & nobis Sanguinis Christi pretio empta est Sepultura: Consepulti enim sumus,Rom. 6. 4. sicut ait Apostolus, cum illo per Baptismum in mortem. Baptismus igitur Christi nobis est Sepultura, in quo peccatis morimur, ac sepelimur; & veteris hominis conscientiâ resolutâ in alteram Na-tiuitatem, rediuiuâ infantiâ reparamur. Magna huius gratia Sepulturae, quae & morte purificat peccatorm, & simul viuificat morentem. Ita Domine, iuxta S. huius Viri sententiam, consepultus tecum fui per Baptismum; sed quia malâ deinde vitâ saepius, prô dolor! reuixi, iterùm tecum mori, iterùm sepeliri desidero: atque ideò Cor meum tuo impono Sepulchro, vt ibi tecum moriatur, tecum sepeliatur, tecum maneat. Sed resurgente te, Domnie, nolo remaneat Cor meum in Sepulchro; sed tecumRom. 6. 4. cum pariter resurgat, & in nouitate vitae tecum ambulet. Dabis hoc mihi, AmorRom. 6. 5. meus, qui per Apostolum tuum dixisti: Si complantati facti sumus similitudini mortis eius; simul & resurrectionis erimus.Ioan. 12. 24. Tu enim es, Domine, granum frumenti, cum quo, in terram Sepulchri cadente ac moriente, Cor meum complantatum, commori, & consepeliri optat: vt te resurgente, surgat noua seges, fructusq́ue seminisIoan. 19. 41. tui. Et an non ideò in Horto sepeliri voluisti, vt ibi arboris instar plantata,Ps. 27. 7. reuiresceret ac refloreret Caro tua? RefloruitAmbros. Ser. 54. illa, cùm succiso per Iudaeos Corporis flore, rediuiua de Sepulchro Resurrectionis gloriâ germinauit, & in florismodum, odorem pariter & nitorem cunctis hominibus immortalitatis afflauit. Ita quoque refloreat Cor, & caro mea virorePs. 27. 7. sanctitatis, & flore iustitiae. Cur enim hoc non sperem à contactu sacri Corporis1. Reg. 2. 6 Tobiae 13. 2. tui, Domine; qui mortficas, viuisicas; dedueis ad inferos, & reducis? Si enim Elisei sepulti Corpus, mortuum excitare4. Reg. 13. 21. potuerit, quidni resuscitet me in nouitatem vitae Corpus tuum, qui Auctor es omnis vitae? Concede hoc mihi, qui solus potes, benignissime Iesu, per sanctam Sepulturam, & admirabilem Resurrectionem tuam. Sed fortassè, vt ego Cor meum tecum sepeliri desidero, ita vicissim spirituale Sepulchrum ex Corde meo tibi fieri concupiscis: vt non tantùm requiescas in Corde terrae, sed etiam in terra Cordis mei. Paratum Cor meum Deus, paratumPs. 56. 8. Cor meum; sed à gratia tua praeparatum. Veni Domine Iesu, requiesce molliter in Corde serui tui. Verùm, quale illud esse debeat, tuum me instruit Monumentum, factum mihi iam monimentum; mentem enim meam monet, monetq́ue vt ad eius similitudinem praeparet tibi Cordis habitaculum. Sed quia scio, Nisi tu, Domine, aedificaueris hanc tibiPsalm. 126. 1. domum, in vanum laborare omnes quiaedificant eam: Te humiliter rogo, SpiritumPsal. 50. 12. rectum innoua in visceribus meis, pulsisq́uevetustatis immunditiis, Cor nouum pro tua Sepultura mihi concede. SitCant. 4. 12. illud (velut hortus conclusus) odoriferis virtutum floribus consitum & exornatum;Marc. 15. 46. sit excisum in petra, soliditate immutabilis propositi constans. Sit prope montem Caluariae, vt totus mihi figaris in Corde, qui totus fixus es pro me in Cruce: sit denique alienum ab omni immunditia carnis & spiritus. In hoc verò Sepulchro, te Myrrhâ mortificationis vnctum, in Sindone mundissimae conscientia innolutum, spiritualibus desideriorum brachiis componam; vt & mihi cum Sponsa tua dicereCant. 1. 11. liceat: Fasciculus Myrrhae Dilectus meus mihi, inter vbera mea commorabitur. Morare, Domine, in medio Cordis mei, quod aeternâ charitate delexisti; ibiCant. 4. 6. cuba, ibi requiesce, donec aspiret dies Resurrectionis tuae, Sed ne quis hunc thesaurum mihi eripiat aut depraedetur, saxumMarci 15. 46. magnum aduoluendum video ad ostium monumenti. Occlude ergo, Domine, ianuam Cordis & sensuum meorum: ne per eam irrepant latrunculi aut fures, qui spolient me Dilecto Cordis mei. Sed & appone vigiles custodes, Angelos tuosSanctos, qui omnes insidias inimici ab eoBreuiar. Rom. longè repellant, & Sepulchrum tuum in pace custodiant. Eia Domine, iterùm rogo te, fiat hoc modo Cor meum SepulchrumIsaiae. 11. 10 tuum gloriosum; vt tu Rex gloriae, & Domine virtutum, illud sanctifices, virtutibus exornes, reddasq́ue tui capax, nunc & in aeternum.
Finis Libri Qvarti.
Laetetvr Cor Qvaerentivm Dominvm.
Psalmo 104. 3.
Cookies on Poetry Cove