Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Sexta Classis. Peregrinatio Cordis cum Christo patiente. QVam ignominiosa Discipulis, tam Christo tristis admodum fuit, fuga illa, quâ Apostoli omnesLuc. 14. 50. relicto eo, iam Iudaeorum manibus comprehenso, turpiter fugerunt. Tantum verò haec desertio Saluatori nostro dolorem attulit, vt de eo non semel in Sacra Scriptura conquestus sit. NotiIob. 19. 13. mei, ait apud Iob, quasi alieni recesserunt à me. Iterumq́ue: Fratres mei praeterierunt me, sicutIob. 6. 15. torrens, qui raptim transit in conuallibus. Et per Psalmistam: Qui iuxta me erant, de longè steterunt.Ps. 37. 13 Contrà verò, eximiam laudem merentur illae Mulieres, quae secutae fuerunt Iesum àMatt. 27 55. Galilaea, & baiulantem sibi Crucem comitabantur, plangentes & lamentantes eum, quarum etiam lacrymae Christo Domino non ingrate fuerunt. Piae hae fermine, Sextae huius Classis Hypodidscalae erunt, suoq́ue ex-emplo fidelem Animam docebunt, vt toto Corde sequatur Dilectum suum, non tantùm vsque ad nuptias Cana Galilaeae, vbi bonum vinum ex aquâ factum fuit; vel in desertum, vbi panes multiplicauit;Matt. 17 4. aut ad montem Thabor, in quo bonum videbatur Petro esse; vel hortum tandem Gethsemani,Idem 26. 40. in quo ille dormiebat: sed vsque ad ipsum montem Caluariae. Maxima enim hominis gloriae est, cum Deo ambulare, Christum sequi, & eius vestigia imitari. Cùm Rex Dauid rebellis2. Reg. 15. 30. filij persecutionem declinans, nudis pedibus Oliueti montem ascenderet, suamq́ue calamitatem, calentibus lacrymis, aspectu lamentabili defleret, plangens & eiulans; vniuersus populus, & ipse colacrymando sequebatur. Sequere & tu, Anima mea, Dilectum tuum, à Discipulo venditum, trans torrentem Cedron hortum Gethsemani subeuntem. Sequere ligatum, per vicos & plateas immaniter protractum, sequere diuersa tribunalia subeuntem, sequere ad Pilati praetorium, in quo durissimè flagellis caeditur, spinis coronatur, & tandem morti adiudicatur. Vade cum illo Cruce onusto vsque in Caluariae montem; & ibi cum eodem te, & Cor tuum crucifige, vt cum Apostolo dicere possis:Gal. 2. 19 Christo confixus sum Cruci, & mihi mundusIbid. 6. 14. crucifixus est, & ego mundo. Haec est enim salutaris peregrinatio, quam Lectiones huius Classis te docebunt, haec est digna Christi Sponsâfidelitas, vt sequatur Agnum quocumque ierit.Apoc. 14 4. Sequere ergo audacter & generosè, quia vt Sponsus tuus ait: Qui sequitur me, non ambulatIoan. 8. 12. in tenebris, sed habebit lumen vitae.

BALNEVM CORDIS, EX SVDORE SANGVINEO.

Multo labore sudatum est, et non exiuit de câ nimia rubigo eius. Ezech. 24. 12.

Balnea, sanguinei Sponsi sudata cruore, COR aegrum hic tibi quae dat Paradisus, adi 40.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove