Lectio III. Fulcrum Cordis, Christi columna. Confirmate Corda vestra. Iacob 5. 8.
Non flores, non poma meum Cor debile poscit, Fulciet haec tua me Christe columna satis.
QVam instabile, & Iabile est Cor nostrum! Quasi mareIsaiae 57. 20. feruens, quiescere non potest, huc atque illuc fluctuat, &Iob. 14. 2 numquam in eodem statu permanet. Dignè pensare, & sufficienterBern. de interiori domo c. 64. aestimare non valeo; quae sit illa tam multiplex cogitationum Cordis mei volubilitas, & tam inquieta & infatigabilis velocitas, quae per tam multa, tam varia, tam infinita discurrere me facit. Nullâ enim horâ, & nullo temporis momento quiescere possum; sed per infinita spatia locorum, & volumina temporum, mirâ festinatione pertranseo. Faciliùs atomos mundiCap. 62. possem dinumerare, quàm motus Cor-dis mei. Velocitas animalium & volatilium meis motibus aequiparari non potest. Desideriorum meorum non est modus, quae discurrunt per innumerabiles formas creaturarum tuarum. Cogitationis Cordis mei in vnum figere non possum, quia valdè dissipatae sunt, torquentes CorIob 17. 11. meum, & rapientes illud in diuersa. Quis mihi det, ô desiderata tranquillitas mea, vt procella mea mutetur in auram,Ps. 106. 29. & sileant omnes fluctus eius? Vtinam, Domine, opponeres mari huis turbido vectem columnam tuam, & diceres: Vsque huc venies, & non procedes ampliùs; &Iob. 38. 11. hîc confringes tumentes fluctus tuos. Non possum, Domine, conqueri satis instabilitatem & inconstantiam Cordis mei,Isaiae 7. 2. quod subitò mouetur, sicut mouentur ligna syluarum à facie venti. Fluctuat etiam sicut nauis in medio mari. Esto tu, Domine, anchora huius nauiculae, & alliga eam solidissimae columnae tuae, ad quam pro meEphes. 4. 14. alligatus es, vt non ampliùs circumferatur omni vento. Sentio, Domine, quàm debile & infirmum sit Cor meum, quàm crebro timore vacillet, quàm saepè deiiciaturPs. 54. 9. à pusillanimitate Spiritus & tempestate, quàm frequenter deficiat atque desperet. Nescio sanè, an hoc non ipsa figura Cordismei me admoneat: superius enim latum, inferne in conum desinit, adeoq́; puncto insistere nequit, nisi ab alio sustentetur, aut eidem fortè alligetur. Quare, ô Domine, firmamentum meum, & retugium meum,Ps. 17. 3. oro te, suppone labanti Cordi meo columnam tuam, quae suffulciat me: nisi enim adhibueris manum tuam, citò subuerteturEccli. 27 4. domus Cordis mei. Creatoris enim omnitenentis omnipotentia causa est subsistendiProsper in sententiis. omni creaturae. Corrobora igitur, Domine, Cor meum, & sustenta me; confirma columnas eius, vt non corruat. Dilecta illa Spons tua, ô Rex pacifice, defectionem Cordis patiens, exclamabat: Fulcite me floribus, stipate me malis,Cant. 2. 5. quia amore langueo. Ego verò prae delitiosis illis fulcimentis, eligo mihi fortissima columnam tuam, quam brachia tua circumplexa sunt, & cui te alligatum credo, non vt ab ea firmitatem acciperes, sed vt illam tu fortior fulcires. In hac columnâ ego sperabo,Ps. 26. 3. per hanc sustentabor, & erit mihi columna, vt requies. Neque verò marmoriEccli. 36 26. innitor, dum hac columnâ fulcio Cor meum; sed tibi ipsi fortitudo mea. Non enim diuido te à columnâ illâ, ad quam amore mei alligari dignatus es, Deus meus,Iob. 26. 11. coram quo columnae caeli contremiscunt.
Ps. 70. 3.Tu ergo ipse es columna mea, & firmamentumHeb. 1. 3. meum, qui portas omnia verbo virtutis tuae. In te ergo recumbet debile Cor meum, vt incedens per vias huius vitae, & sensim ascendens de deserto, cumCant. 8. 5. Sponsa tua innitar super Dilectum meum. Veniant venti, excitentur tempestates, insurgantIudae 1. 13 fluctus feri maris, firmiter stabit Cor meum, firmissimâ hac columnâ sustentatum.Ps. 26. 6. Si consistant aduersum me castra, non timebit Cor meum. Si exurgat aduersum me praelium, in hoc ego sperabo. quis mihi det, O Dilecte mi, vt tecum alliger ad columnam, & stringam te, & fortior efficiar alligatus, quàm solutus? Nónne enim vitis, dum suis flagellis palum cui alligatur amplectitur, ab ipso sustentatur? Ita & quisquis tibi innititur, stabilis & constans permanebit, nec vacillabitPs. III. 7. vmquam, quia scriptum scit: Confirmatum est Cor eius, non commouebitur,Hebr. 13. 9. donec despiciat inimicos suos. Stabilire igitur digneris gratiâ tuâ Cor meum, tuMissale Roman. qui es fragilitatis humanae singulare preaesidium; & concede, vt, qui sine te subsistere non valeo, columnae Passionis tuae subnixus, inueniar semper in fide tua stabilis, & in amore tuo constans.
STIMVLVS CORDIS CHRISTI FLAGELLA.
Virga in dorso eius, qui indiget CORDE. prou. 10. 13.
Cessat iners, cessant tua cum vigilare flagella: Coge, Amor, inuitum COR meliora sequi. 43.
Cookies on Poetry Cove