Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XIX. Cordis Quies. Conuertere Anima mea in requiem tuam. Psal. 114. 7.

Mobile Cor, nullâ potis est requiescere sede, Vnus ei centrum nam Deus, vna quies.

Considera Primo, Omnia quae à Deo Optimo Maximo creata sunt, certum locum & terminum habere, in quo, tamquam in suo centro & fine, permaneant ac requiescant. Creauit Deus caelum, & Angelis impleuit. Creauit terram, & animantibus, reptilibus, fructibus, ac plantis eam impleuit. Creauit mare, & piscibus impleuit. Quis homini locus proprius restat? aut quid nunc homini Deus dabit, in quo quiescat? cetera omnia praeoccupata sunt. Nam ignis elementum homini conuenire non poterat facilè, quo ad Corpus corruptibili, & quo ad Animam variis cupiditatibus per peccatum plus satis accenso & inflammato. Cùm nihil ergo donandumsuperesset, Deus homini seipsum dedit, solus Deus hominis hereditas esse voluit.Ps. 15. 5. Dominus pars hereditatis meae; & portioPs. 141. 6. mea in terra viuentium. Hinc quàm diu homo peregrinatur à Domino, irrequietumIn Manu. cap. 25. est Cor eius, vt testatur Augustinus: Cor humanum, inquit, in desiderio aeternitatis non fixum, numquam stabile potest esse: sed omni volubilitate volubilius, de alio in aliud transit, quaerens requiem vbi non est. In his autem caducis & transitoriis, in quibus eius affectus captiui tenentur, veram requiem inuenire non valet; quoniam tantae est dignitatis, vt nullum bonum, praeter summum bonum ei sufficere possit. Ab hoc vero bono dum elongatur, per multa dispergitur, & prorsus diffluit in varias ineptias. Conqueritur deIn Medit. cap. 9. hoc grauiter S. Bernardus: Cor meum, Cor vanum, vagum, instabile, dum suo ducitur arbitrio, & diuino caret consilio, in seipso non potest consistere; sed omni mobili mobilius, per infinita distrahitur, & hac atque illac per inuumera discurrit. Et dum per diuersa requiem quaerit, non inuenit; sed in labore miserum, à requie vacuum manet. Causam verò huiusAug. l. 1. conf. c. 1. Hipponensis Praesul assignans, ait: Quia fecisti nos Domine ad te; & in-quietum est Cor nostrum, donec requiescat in te. Considera Secvndo, Omne studium in eo te ponere debere, vt relictis omnibus, Cor tuum redeat ad Deum, in quo solo Animae quies, & tranquillitas inueniri potest. Meritò enim monet Propheta: Surgite, & ite, quia non habetis hîcMich. 2. 10. requiem. In vniuersis enim quae fiut sub Sole, labor, & dolor, & afflictio SpiritusEccles. 1. 18. est. Hinc Cor impij, qui Deum non quaerit, ab Isaia dicitur, quasi mare feruens, quod quiescere non potest. Cor enim nostrum in hoc Corpore, quasi in carcere compeditum detinetur, vnde in eo minimè quiescere potest. Auicula caueâ inclusa,Stapl. in prompt. moral. Dom. 12. post Pent. etsi optimis cibis abundè natriatur, numquam tamen quiescit, sed perpetuò saltitat, exitum è caueâ quaerens; vt malit foris simplici herbâ sustentari, quàm in caueâ delicatissimè ali. Sic Anima, ergastulo Corporis inclusa, vtcumque falsis cupiditatibus obsequatur, requiem tamen & satietatem, nisi in solo Deo non inuenit. Festinemus igitur appropinquare Deo, festinemus ingredi in requiem Domini. Columba emissa ex Arcâ Noë, cùmGen. 8. 9. non inuenisset vbi requiesceret pes eius, reuersa est ad eum in Arcam. Cornostrum, in diluuio aquarum multarum, quibus hic mundus vndique inundatur, nullam prorsus inuenire requiem potest; reuertatur ergo ad Noë, cuius nomen requiem significat: reuertatur ad Deum, vnde exiuit; Deus enim refugium, & requies Animarum nostrarum. Audi Christum ad requiemMatth. 11. 28. inuitantem: Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, & inuenietisAug. l. 4. conf. cap. 12. requiem Animabus vestris. Audi & seruum Christi increpantem, & tantùm non compellentem: Redite praeuaricatores ad Cor, & inherete illi qui fecit Cor. State cum eo, & stabitis. Requiescite in eo, & quieti eritis. Quò itis in aspera? quò itis? bonum quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est & suaue. Sed amarum erit iustè, quia iniustè amatur deserto illo, quicquid ab illo est. Quò vobis adhuc & adhuc ambulare vias difficiles & laboriosas? non est requies, vbi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, vbi quaeritis. Beatam vitam quaeritis in regione mortis, non est illic. Quomodo enim beata vita, vbi nec vita? Sed qui ita vitam & requiem quaerendam monet, doceatIdem in Manu. cap. 29. idem quaenam sit vera Cordis quies. Reuerà haec est (inquit) vera Cordis re-quies, cùm totum in amorem Dei per desiderium figitur, nec quidquam aliud appetit; sed in eo quod tenet, felici quadam dulcedine delectatur, delectando iucundatur. Si verò vanâ aliquâ cogitatione, vel rerum occupatione inde aliquantulum abstractum fuerit, summâ cum festinatione illuc redire festinat, exilium reputans, alibi quàm ibi moram facere. Sed hoc scio, DomineIdem Solil. c. 13. Deus meus, quia vbicumque sum sine te, malè est mihi praeter te, non solùm extra me, sed etiam in me; quia omnis copia quae non est Deus meus, mihi est egestas. Satiabor tunc, cùm apparuerit gloria tua.Psal. 16. 15. Considera Tertio, Quanto desiderio Sancti viri ad hanc Cordis requiem aspirarint, quàm grauiter conquesti fuerint se adhuc Corporeo carcere conclusos, ab illâ requie praepediri. Audi Dauidis suspiria: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatusPs. 119. 5. est! habitaui cum habitantibus Cedar, multum incola fuit Anima mea. Iterumq́ue: Educ de custodia Animam meam,Ps. 141. 8 ad confitendum nomini tuo. Et: QuemadmodumPs. 41. 2. desiderat Ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat Anima mea ad te Deus. Ac si diceret: O fons vitae, vena aquarumAug. Solil. c. 35. viuentium, quando veniam ad aquas dulcedinis tuae, de terrâ desertâ, inuiâ & ina-Ps. 62. 3. quosâ, vt videam virtutem tuam & gloriam tuam, & satiem ex aquis misericordiae sitim meam? Sitio, Domine, fons vitae es, satia me. Sitio, Domine, sitio te DeumPsal. 62. 2. viuum. Sitiuit in te Anima mea, quàm multipliciter tibi caro mea. O quando veniam,Ps. 41. 3. & apparebo ante faciem Dei! Quis dabit mihi pennas sicut columbae? & volabo, &In Medit. cap. 27. requiescam. Nihil, ait Augustinus, mihi tam dulce, quàm cum Domino meo esse: praebe mihi rogo, pennas, quibus indutus, ad te volitem sursum. Non minoribus aestuabat desideriis vas illud electionis S. Paulus,Philip. 1. 25. qui coarctatum se scribit, desiderium habens dissolui, & esse cum Christo. Quàm grauiterRom. 7. 24. alibi exclamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Quorsum autem liberari optabat, nisi quia suspirabat ad patriam, & requiem Domini sui? Quis non similiter cum his Sanctissimis viris suspiret, & anhelet ad Deum finemHector. Pint. in cap. 23. Ezech. suum, & centrum Animae suae? Si enim aues quaerunt aërem, pisces aquam, ignis terrae ignem elementarem (cuius locus est spatium inter conuexum aëris & concauum lunae) si omnia denique quaerunt suum locum & centrum, & illuc tendunt; cur nos non quaeremus Deum, qui est quies nostra, nostrum centrum, & summum bonum? Si flumina magno impetu tendunt in mare,Eccle. 1. 7. quia, vt ait Salomon, exeunt è mari; cur nos non amabimus, non aspirabimus, non tendemus omni conatu amoris in Deum, in illud immensum mare bonitatis diuinae, vnde processimus? Considera Qvarto, Qanta sit laetitia illius Cordis, quod in summo bono quiescens, inebriatur ab vbertatePs. 35. 9. Domus Dei! quae voluptas illius Animae, quae postquam in omnibus requiem quaesiuit,Eccli. 24. 11. in hereditate Domini moratur. Cor humanum (inquit S. Augustinus) Cor indigens,In Man. cap. 35. Cor expertum aerumnas & miserias, immò obrutum miseriis, quantum gauderes, si in his omnibus abundares? Interrogo vltima intima tua, si capere possent gaudium suum, de tantâ beatitudine suâ. In hac enim beatitudine inuenit homo quem diligit Anima sua. Inuenit post longam peregrinationem, ciuitatem habitationis; post nauigationem, portum, post exilium, patriam; post diurnum opus, lectulum quietis; post laborem, mercedem; post pugnam, praemium. Hedera, arborem quâ sustentatur, & in altum surigitur, mille ramis quasi brachiis stringit, eamq́ue amplexatur; quia suam ab illâ perfectionem & erectionem accipit. Quis mihi det, ô Dilecte mi, gaudium & felicitas Cordis mei, vt inueniam te, vt requiescam in te! apprehendam te, & innitar super te, nec dimittam te in aeternum:Psal. 72. 28.Mihi enim adhaerere Deo bonum est. Quòd si torpida sit Anima mea, & tantae bonitatisAug. in Medit. cap. 35. intuitu non moueatur, trahe me post te, ô Magnes Cordis mei, vt post te expeditè in odorem vnguentorum tuorum currens,Cant.1. 3. vsque ad tuae pulchritudinis visionem efficaciter satiandus quantocius, te quoque duce merear peruenire. Factus sum Domine ad videndum te, & nondum feci propterPs. 26. 8. quod fecisti me. Miserere mei, & exaudi me. Tibi enim dixit Cor meum; exquisiuit te facies mea, faciem tuam DomineAnsel. in prosolog. cap. 1. requiram. Eia nunc ergo tu Domine Deus meus, doce Cor meum, vbi & quomodo te quaerat? vbi & quomodo te inueniat? vbi & quomodo in te requiescat? Tu es enim Animae meae centrum, Tu Cordis mei requies, Tu cupiditatis meae satietas, Tu votorum summa meorum, Tu desideriorum omnium consummatio. Boët. l. 3.Tu requies tranquilla piis, te cernere Finis, Metro. 9.Principium, Rector, Dux, Semita, Terminus idem.

Finis Libri Tertii.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove