Lectio V. Cordis Durities. Cor suum posuerunt vt adamantem, ne audirent legem. Zachar. 7. 12.
Nec te verba mouent, nec verbera, nec mea dona, Ferrea, praeduri Cor adamantis habes.
COnsidera Primo, Nihil esse quod Cor ita à Deo auertat, illiusq́ue conuersionem impediat, quàm ipsius Cordis duritiem: haec ipsi Deo pertinaciter resistit, omniaq́ue media salutis respuit. Hanc Iudaeis Sanctus Stephanus ita exprobrauit, dicens: Durâ ceruice,Actor. 7. 51. & incircumcisi Corde, & auribus; vos semper Spiritui Sancto resistitis! Sed quid est Cor durum? Cor durum, inquitOrig. l. 1. in Epist. ad Rom. Tom. 3. Origenes, in Scripturis dici videtur, cùm mens humana, velut cera frigore iniquitatis obstricta, signaculum Imaginis Diuinae non recipit. Cui consonat Philo, dicens:Philo. lib. Quis diuinar. rerum heres? Anima, cerae more, (vt priscus quidam ait,)si dura sit, formas respuit, nec sibi sinit imprimi: sin autem sit obsequens, aut mediocriter facilis, profundè sigilla recipit. Itaq́ue durum Cor omnes Dei impressiones, inspirationes, admonitiones reijcit, quibus Cor molle acquiescit. Quare optimèBern lib. 1. Consid. cap. 2. dixit Bernardus: Nemo duri Cordis salutem vmquam est adeptus: nisi quem fortè miserans Deus abstulit ab eoEzech. 36. 26. (iuxta Prophetam) Cor lapideum, & dedit illi Cor carneum. Pergit verò ipse Cordis duritiem Graphicè describere: Quid igitur, inquit, Cor durum? ipsum est quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec mouetur precibus; minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum est ad beneficia, ad consilia infidum, ad rudicia faeuum, inuerecundum ad turpia, impauidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad diuina, praeteritorum obliuiscens, praesentium negligens, futura non prouidens. Ipsum est cui praeteritorum, praeter solas iniurias, nihil omninò non praeterit, praesentium nihil non perit, futurorum nulla, nisi fortè ad vlciscendum, prospectio, seu praeparatio est: & vt in breui cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reueretur.
Considera Secvndo, Eam esse Cordis humani duritiem, vt rigidissimis omninò rebus, & quae vix arte domari possunt, comparetur. Sanctus Gregorius ait: AEre, ac lapidibus insensibilium hominumGreg. lib. 7. Mo. cap. 9. Corda signantur; qui saepè & supernos ictus accipiunt, & tamen nullâ disciplinae percussione mollescunt. Sed & ipsa sacra Scriptura easdem adfert comparationes, durum Cor vocans lapideum; hominesEzech. 36. 26. verò hoc Corde praeditos, Deus vocat populum durae ceruicis, filios durâExod. 32 9. facie, & indomabili Corde. Sic Isaias ait: Scio quia durus es tu, & neruus ferreusIsaiae 48. 4. ceruix tua, & frons tua aerea. nec dissimiliter Ieremias ait: Indurauerunt faciesIerem. 5. 3. suas supra petram, & noluerunt reuerti. Quorsum autem dicit supra petram? nisi vt designet maiorem esse Cordis duritiem quàm lapidis, ferri, & aeris. Constat sanè metalla, etiam durissima, igne liquefieri, & à fabro edomari. At filij hominum indomabili sunt Corde, quod nec igne diuini amoris liquescit, nec ictibus diuinarum comminationum emollitur. MalleusIerem. 23. 29. conterit petras, & gutta excauat lapidem. In Christi Passione petrae quoqueIob 14. 19. scissae sunt, & monumenta aperta, sola autem hominum Corda, proMatth. 27. 51. quibus solis Deus patiebatur, nullo pietatis sensu permouentur, aut ad poenitentiam scinduntur. Vnde haec dura, & obdurata Corda adamanti à ProphetaZachar. 7. 11. comparantur: Noluerunt attendere, & auerterunt scapulam recedentes, & aures suas aggrauauerunt ne audirent, & Cor suum posuerunt vt adamantem, ne audirent legem. In rerum vniuersitate nihil adamante durius esse multi scribunt; idq́ue nomine suo Graeco praefert. Αδαμας enim idem quod indomabilis dicitur, de quo tamen, vt Rupertus ait, illud mirandum,Rupert. in Zachar. quòd cùm tantae sit duritiae, solo perfusus sanguine hirci, statim dissoluitur. Verùm superat adamantem durities Cordis humani, illud enim nec sanguine hirci mollescit & sedatur, nec Sanguine illius Agni immaculati, qui se pro nobis in Crucis ara hostiam constituit, & Sanguinem profudit, vt Animos nostros pertubationum callo efferatos mitigaret, viamq́ue muniretad vitam immortalem consequendam. Hoc intuens D. Bernardus exclamat: O duri & indurati filij Adam, quos non emollit tanta vis amoris! Miratur & nostro tempore hanc Cordis duritiem Bernardus alter, eamq́ue his versibus perstringit:
Caucaseae rupes durae, sunt robora dura,Bernard. Bauhusius lib. 1. Epigram. Duraq́ue tardipedum cornua torua boum; Dura silex, vitreumq́ue gelu, dens durus aratri, Duraq́ue de parijs marmora scissa iugis; Duraq́ue, quae Siculis restant incudibus aera, Ignibus ingenium vix domitura suum; Et lassi quondam Brontes, Steropesque satentur Durius aeterno nil adamante dari Dura haec: sed qui oculis siccis te, Christe tuetur Pandentem teneras ad duo ligna manus; Et tua purpureo rorantia membra cruore, Diaq́ue vulnisico tempora cincta rubo, Qui videt haec lentus, celeri neque carpitur igne, Nec se Magdaleas eliquat in lacrymas, Robore, rubipus, & silice hic, cornuq́ue, geluq́ue, Ferro, adamante, aere, & marmore durior est. Considera Tertio, Multiplicia mala, & maxima damna quae Cordis durities adfert. Primò enim deseruntur à Deo, qui durum Cor habent; vnde Apostolus ait: Tradidit eos Deus in desideriaRom. I. 24. Cordis eorum, in immunditiam. Et ipse Deus per Psalmistam: Non audiuit populusPsal. 80. 12. meus vocem meam, & Israël non intendit mihi. Dimisi eos secundùm desideria Cordis eorum, ibunt in adinuentionibus suis. Hi sunt qui transierunt in affectumPsal. 72. 7. Cordis. Quidquid enim Corde affectarunt, & concupierunt, hoc assecuti sunt,omniaq́ue eis ex voto successerunt. Secundò,Prouerb. 2. 14. tales, vt ait Sapiens, laetantur cùm malè fecerint, & exultant in rebus pessimis, quorum viae sunt peruersae, & infamesProuerb. 10. 23. gressus eorum. Et iterùm: Quasi per risum stultus operatur scelus. Tertiò, quod ex hoc sequitur, fiunt impudentes adEzech. 3. 7. peccandum, vnde Ezechiel ait: Omnis domus Israël attritâ fronte est, & duroGreg. homil. 10. in Ezech. Corde. Frontem, inquit Gregorius, Cordis in impudentiam, atterit culpa frequens, vt quò crebriùs committitur, eò de illa committentis Animus minùs verecundetur. Atque ideò ad tantam Cordis duritiam quandoque peccator peruenit, vt iam in correptione sensibilis non sit, quia qui vsu peccandi induruit, nullo modo corripientis verbum, id est, manum palpantis sentit; sicut Iudaeae crebriùsIerem. 3. 3. delinquenti dicitur: Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Hinc Quartò ad omnes Dei monitiones, & increpationes, aures, oculos, & CorMatth. 13. 15. clausum habent: Incrassatum est, inquit Christus, Cor populi huius, & auribus grauiter audierunt, & oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis, & auribus audiant, & Corde intelligant, & conuertantur, & sanem eos. Hinc sen-sim demerguntur in profundùm, vt non tantùm contemnant remedia salutis, sed omninò insensibiles fiant, vt medijs etiam periculis indormiant. Audi Scripturam: Eris sicut dormiens in medio Mari:Prouerb. 23. 34. & quasi sopitus Gubernator amisso clauo, & dices: Verberauerunt me, sed non dolui: traxerunt me, & ego non sensi. Quid verò malorum hanc iliadem consequitur, nise quòd, Quintò, fiant omninò incorrigibeles; vnde de ijs ait Sapiens: Considera opera Dei, quòdEccles. 7. 14 nemo possit corrigere quem ille despexerit. Et Sapientiae: Nequam est natio eorum,Sap. 12. 10. & naturalis malitia ipsorum, & non poterat mutari cogitatio eorum in perpetuum. Malum porrò hoc excipit malorum omnium maximum, finalis nempe impoenitentia, & vindices Dei ira. Benignitas Dei (inquit Apostolus) adRom. 2. 4. poenitentiam te adducit, secundùm autem duritiam tuam & impoenitens. Cor thesaurizas iram in die irae. Quàm meritò ergo dicit Scriptura: Cor durum malè habebit in nouissimo. Etenim sicut AEgyptij, cum suò Pharaone obdurati,Exod. 15. 5. cum abeuntes Israëlitas persequuntur, fluctibus Maris rubri inuoluti descenderunt in profundum quasi lapis: ita dura, &obdurata Corda, instar molaris lapidis, magno impetu ruunt in barathrum abyssi infernalis. Considera Qvarto, Quantopere timere debeas, ne sensim spirituali priueris, patiarisq́ue te paulatim trahi,Bernard. lib. 1. de Consider. cap. 2. & duci ad Cor durum. Nec pergas quaerere, ait Bernardus, quid illud sit, si non expauisti, tuum hoc est. Solum est Cor durum, quod semetipsum non exhorret; quia nec sentit. Expauesce ergo, Anima fidelis, & audi Psalmistam praeclarè adhortantem:Psal. 94. 8. Hodie si vocem Domini audieritis, nolite obdurare Corda vestra.Hebr. .3. 13. Audi & diuinum Paulum: Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur; vt non obduretur quis ex vobis fallaciâ peccati. Caue peccatorum fallaciam, quae in duri Cordis scopulum, velut Syrenes fallaces, petrahit. Dum enim peccato non resistitur, ad aliud mox prolabitur: atque ita in consuetudinem peccandi, & quamdam velut necessitatem homo adducitur. VulneriBernard. lib. 1. de Consid. cap. 11. vetusto, ait Bernardus, & neglecto callus obducitur; & eò insanabile, quò insensibile fit. Enimuerò nisi peccatrix Anima citò de remedio consolationem recipiat, de assiduitate contrahit stupo-rem: ita nimirùm in Cordis duritiam itur, & ex illa, in auersionem. Quod à Corde nostro Deus Cordis nostri auertat.
CORDIS DIVISIO.
Diuisum est COR eorum, nunc interibunt. Osae. 10. 2.
Me tibi cum totum dederim, vanissima, CORDIS, Cur mihi, virgo, tui pars aliquanta datur. 6.
Cookies on Poetry Cove