Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio IV. Cordis Auarities Diuitiae si affluant, nolite Cor apponere. Psal. 61. 11.

Cor vbi sit, quaeris, vaga et excors? scilicet hîc est, Est vbi, quòd proprio plus tibi Corde placet.

COnsidera Primo, Inter ea impedimenta, quae Cor nostrum maximè à Deo auocant, & terrae affigunt, cum primis numerari diuitias; quarum vel amittendarum formido, vel acquirendarum aut retinendarum sollicitudo, ita totum hominis Animum occupat, vt nullum in eo diuinae bonitati locum relinquat. Nemo enim alius, ait Seneca,Seneca Epist. 18. Idem Epist. 7. est Deo dignus, quàm qui opes contempsit. Si vis vacare Animo, aut pauper sis oportet, aut pauperi similis. Vt. adamas si iuxta magnetem ponatur, non patitur attrahi ferrum: aut si admotum magnes apprehenderit, adamas è diuerso rapit, atque aufert: ita pecuniae studium dissidet cum Christiana pietate, & modis omnibus auocat, nec sinit adhaerescere Christo. Vocatur ipse Christus, & verè etiam est Soliustitiae, qui non nisi à mundo oculo videriMatth. 5. 8. potest, sicut scriptum est: Beati mundo Corde, quoniam ipsi Deum videbunt. At si diuitiarum pondera oculos nostros obstringant, radios diuini huius Solis, velut interiectum Corpus, impediunt, ne in Animum nosturm illabantur; non secus atque vmbra terrae Solem & Lunam intercurrens, atrâ caligine Lunam obumbrat, eiusq́ue Eclipsim facit. Hinc qui diuitijs student, non tam diuitiarum domini, quàm veri serui sunt; non tam opes habent, quàm ab ijs habeanturFrancis. Petrarc. dial. 53. Multò crebriores inuenias, ait Petrarcha, quos propheticus sermo notat viros diuitiarum, quàm diuitias virorum: sic nimirùm caeca cupiditas, vilitasq́ue Animi dePs. 75. 6. dominis, seruos facit. Dormierunt somnum suum, ait Regius Vates, & nihil inuenerunt viri diuitiarum in manibus suis. Infelices prorsus sunt hi viri diuitiarum, vera potiùs ipsarum mancipia, Ditis, Plutonis, & Mammonae seruituti addicti, qui caelestem hereditatem negligunt, diuersi abHorat. li. 1. Ep. 1. Ethnico Poëta, qui dicebat: Et mihi res, non me rebus, submittere conor. Ambr. de Nabut. cap. 6.Tolerabiliorem, ait Ambrosius, esse conditionem seruulorum: quia seruiunt hominibus, diuites Diti, & peccato, semper in vinculis & compedibus.

Considera Secvndo, Non in facultatibus crimen haerere, nec malas esse diuitias: sed malam esse earum cupiditatem. Quare optimè admonet Psalmista dicens: Diuitiae si affluant, nolite Cor apponere.Psal. 61. 11. Iubet Basilius in homiliâ, cum admiratione hanc suspicere vocem, & animaduertere, quòd suos diuitiae possessores torrente prerapido ocyùs praeter currunt, & alios alio modo mutant in dominos; sicut ex alto ruens loco fluuius accedit subitò, mox recedit; magis possibile esse vt aquam manu comprehensam contineas, quàm vt diuitias durabiliter conserues. Quemadmodum fieriElias in Orat. 43. non potest, ait Nazianzeni Scholiastes, Elias; vit qui aquam manu ceperit, eam constringendo retineat (per medios enim digitos elabetur) eodem modo fluxae diuitiae, si retinere tentes, effluent. Atque haec est ratio cur diuitijs Cor non sit apponendum, ne cùm fluxae sint, simul Cor effluat. Non vides,Aug. in Psal. 61. ait Augustinus, quia si ibi Cor posueris, & tu flues? Sicut enim flumina curruntIdem in Psal. 88. in mare: sic cupidi homines in amaritudinem huius saeculi prolabuntur. Quare optimè ait Apostolus: Eos, qui volunt diuites fieri, incidere1. Timot. 6. 9. in tentationem, & in laqueum diaboli, & desideria multa inutilia, & nociua, quae mergunt homines in interitum, & per-ditionem. Quis igitur non vehementer timebit, ne Cor diuitijs appositum, ab illis, velut à molari lapide, in profundum abyssi detrahatur, prorsusq́ue submergatur? Expende verò quid phrasis illa velit, apponere Cor; idem enim est, ac magni facere, & valdè curare, vt ex alijs Scripturae locis satis constat. Ita namq; Iob Domino dicebat:Iob 7. 17Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum Cor tuum? Ita SapiensProuerb. 22. 17. monebat: Appone Cor ad Doctrinam meam. Et ipse de se Salomon ait: ApposuiEccles. 8. 16. Cor meum vt scirem Sapientiam. Contrà verò de obdurato Pharaone Moysis & Aaronis, aut potiùs ipsius Dei minas, plagasq́ue;Exod. 7. 23. contemnente dicitur: Auertitq́ue se, & ingressus est domum suam, nec apposuit Cor etiam hac vice. Quod idem est, ac si dixisset; non anima duertit, non curauit, sed prorsus contempsit. Diuitiae igitur si habeantur, non ijs Cor apponendum est: nec magni faciendae, aut curandae sunt. VtCicero. enim Cicero ait: Nihil tam angusti, tamq́ue parui Animi est, quàm amare diuitias: nihil honestius, magnificentiusq́ue, quàm pecuniam contemnere. Considera Tertio, Quam ob causam Cor diuitijs non sit apponendum. Hanc autem tradens Augustinus, ita ad Probamviduam scribit: Pertinet ad vidualem cutamAugust. Epist. 121 tuam, diuitiae si affluant, ne apponas Cor, ne in eis putrescendo moriatur, quod sursum esse debet, vt viuat. Te in illorum numero deputa, de quibus scriptum est: ViuentPsal. 21. 27. Corda eorum in saeculum saeculi. Moritur ergo Cor, quod diuitijs apponitur. Quomodo enim illud viueret à Corpore & Anima tam longè separatum? Non enim in Corpore esse putandum est, quod opibus nimiùm adhaeret: Vbi enim est thesaurusMatth. 6. 21. tuus, ait Christus, ibi Cor tuum erit. Quod manifesto exemplo S. Antonius de PaduaIn Vita eius apud Surium. Tom. 3 comprobauit: Cùm enim in exequijs cuiusdam vsurarij praedicta Christi verba pro Concione tractaret, inter cetera ait: Mortuus est hic diues, & sepulus est in inferno;Luc. 16. 22. ite ad thesaurum eius, & in illius medio inuenietis Cor eius. Corpore iam humato, abierunt homines, parentes & amici, & Cor adhuc calidum in medio nummorum eius inuenerunt. Assine huic est quod ex Auctore de dono timoris refert Gabriel IachinoConc. de Cordis munditia. de Auaro quodam, post plurimas diuitias coaceruates, subitaneâ morte extincto: cuius Corpus cùm amici, vt quo genere mortis sublatus esset intelligerent, dissecari curauissent; Cor eius minimè repererunt. Quamobrem attoniti, ac stupefacti,ad cistam, in qua thesauri illius asseruabantur, cucurrerunt, eaq́ue reseratâ, Cor illius ibidem inuenerunt; sed inter vngues diaboli, qui in specie draconis thesauris illis incumbens, articulis, & vnguibus suis miserum Cor Auari illius discerpebat, atque dilaniabat; his verbis eos alloquens: Amicus vester propter aurum & argentum hoc Cor suum mihi vendidit, atque idcircò iure optimo meum illud est; non ipsius, mihiq́ue inde licet facere quidquid mihi collibitum fuerit. Permisit Deus id ita fieri, vt omnibus ad oculum ostenderet, verissimam esse sententiam illam Euangelicam:Matth. 6. 21.Vbi est thesaurus tuus, ibi est Cor tuum. Considera Qvarto, Alias rationes cur diuitijs Cor apponi non debeat; quasLuc. 8. 6. Christus Dominus indicauit, cùm eas spinis, verbum Dei suffocantibus, similes esseLudolph. de vita Christ. part. 1. cap. 64. dixit. Spina enim primò & dolorem creat, cùm infigitur, & cùm infixa manet, & cùm extrahitur: sic diuitiae magno labore acquiruntur, maiore timore conseruantur, & maximo dolore amittuntur, iuxta illud.Bernard. Serm. de conuers. ad Cler. cap. 12.B. Bernardi: Diuitiarum, inquit, amor longè ampliùs desiderio torquet Animam, quàm refrigeret vsu; vtpote quarum acquisitio quidem laboris, possessio verò timoris, amissio plena doloris inuenitur. Secun-dò, vt colligi spinae non possunt, quin manum laedant: sic comparari diuitiae vix possunt, quin Anima laedatur. Tertiò, quemadmodum spinae non nisi in extremitate pungunt, cùm reliquum Corpus planum, & tractabile sit: ita diuitiae nunc quidem videntur dulces; sed in morte horribiliter pungunt, vt sanguinem Cordis eliciant. Nemo moriens tanto dolore afficitur, quanto Auarus. Vnde Sapiens: O Mors, quàmEccli. 41 1. amara est memoria tua homini habenti pacem in substantia sua! Quartò, qui spinas laxâ, & apertâ manu tenet, illarum non pungitur aculeis: sin verò manum contrahat, quò magis contrahit, eò magis sauciatur. Sic diuitiae, si expansâ & liberali manu ferantur, noxiae non sunt, sed causa meriti; si verò arctiùs eas comprimis, si auidè constringis, & tenes, si difficulter eas à te, perinde ac si viscera tua essent, auelli sinas iam Animum tuum mortiferis aculeis cruentant. Disce ergo illis Cor non apponere; sed potiùs cum Sanctis illas contemnere, & nudum Christum nudus sequi: aut saltem, à nimio diuitiarum amore expeditus, signata ab eo vestigia vel à longe subsequere.

CORDIS DVRITIES.

COR suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem. Zach. 7. 12.

Nec te verba mouent, nec verbera, nec mea dona, Ferrea pręduri COR adamantis habens. 5.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove