Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XVII. Cordis Ponderatio. Appendit Corda Dominus. Prouerb. 21. 2.

Quod mihi donasti, magno pro munere; non est Si neget hoc, iusti ponderis aequa bilanx.

COnsidera Primo, Non satis esse Deo quomodocumque Cor offerre, nisi tale omninò sit quòd oculis diuinae Maiestatis placeat. Probati Nummularij non tantùm explorant an nummus sit probae monetae, verum videlicet aurum, vel argentum, an aurichalcum, vel stannum; verumetiam ne quid illi (vt ait Cassianus) à legitimo pondereCollat. 1. c. 20. diminutum sit consurâ trutinae diligenter inquirunt. Non secus Deus, qui in mensura, numero, & pondere omniaSap 11. 21. disposuit, diligentissimè examinat an Corda, atque alia omnia, quae ei offeruntur, integrum etiam pondus habeant. Quòd si leuioris illa inuenerit ponderis, tamquam adulterina reiicit. Hinc SpirituumProuerb. 16. 2. ponderator Dominus à Salomonevocatur: quòd non tantùm internas Cordis cogitationes penitus inspiciat; sed etiam appendat, libret, & leuésne sint, an graues, lance suae aestimationis expendat.Ibidem v. 11. Hinc rursus dicitur: Pondus & slatera iudicia Domini sunt; qui in bilance iudicat operum nostrorum integritatem; atque hoc iudicium iustissimum est, quia à suo aequilibrio numquam deflectit. Seriò prorsus optabat Sanctus Iob ad hanc trutinamIob 31. 6. examinari, cùm diceret: Appendat me Deus in staterâ iustâ, & videat simplicitatem meam. Atque alibi ita loquitur:Idem 6. 2. Vtinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, & calamitas, quam patior, in staterâ: quasi arena maris, haec grauior appareret. Contrà verò de impioDan. 5. 27. Baltassar scriptum est: Appensus es in statera, & inuentus es minus habens. Quod idem est, ac si deceret: Appensa sunt in bilance diuinae iustitiae, & examinis, opera tua, bona & mala, ô Baltassar, atque inuentus es habere minus probitatis, & bonorum operum; plurimum verò habere superbiae, crapulae, & iniquitatis: ergo non mereris ampliùs regnare, nec viuere. Diligenter igitur attende, ô pia Anima, ne Cor illud, quod Deo offerre cupis, nimis leue sit, adeoq́ue ab eo reprobetur.

Considera Secvndo, Non rarò inueniri apud homines pondera duplicia, maius & minus; & stateras iniquas, quibus fraudem fucumq́ue aliis faciant, dum pro arbitrio suo appendunt, prout ipsi volunt: Mendaces enim sunt filij hominum (aitPsal. 61. 10. Psaltes) in stateris, vt decipiant de vanitate in idipsum. Verùm non ita agitur apud iustissimum illum Cordivm scrutatorem, qui non nisi aequâ lance omnia pensat. Statera siquidem dolosa, abominatioProuerb. 11. 1. est apud Dominum; pondus aequum, voluntas eius. Hinc fit, vt multa hominibus bona ac recta videantur, quae tamen si ad diuinitatis stateram librentur, reproba apparebunt: Omnis via viri recta sibi videtur,Prouerb. 21. 2. ait Sapiens, appendit autem Corda Dominus. Qualecumque enim opus sit in externâ apparentiâ, & hominum aestimatione, Deus illud non ex opere, sed ex Corde & affectu, à quo prodit, pensat. Atque ideò cùm Cain & Abel ei sacrificiaGen. 4. 4. offerrent, seribitur, respexisse ad Abel, & ad munere eius. Notat verò Gregorius, cur primò dicatur DeusGregor. lib. 22. Moral. cap. 8. respexisse ad Abel, quàm ad munera eius: Quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Idcircò non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata pla-cuerunt. Ex dantis quippe Corde, idLuc. 21. 2. quod datur accipitur. AEra duo minuta Hebraeae viduae quantilli pretij credebantur, ad illam argenti molem, quae à Pharisaeis iactabatur? & tamen hanc illa longè superabant: vnde ipsius veritatis eloquioIbidem. vers. 3. ita commendatur: Verè dico vobis, quia vidua haec pauper plusquam omnes misit. Quare autem plus misit?Marc. 12. 42. quia de penuriâ suâ, omnia quae habuit misit, quia promptiori Animo, & alacriori voluntate duo minuta dedit. QuareCyprian. tract. de op. & Eleëmos. de ea ita Cyprianus: Dominus non de patrimonio, sed de Animo opus eius examinans, & considerans non quantum, sed ex quanto dedisset, dixit: Vidua ista plus omnibus misit in dona Dei. Nihil enim Deo offertur ditius bonâ voluntate, quam etiam pauperes & inopes exhibere possunt. Haec verò cui deest, quantumuis magna offerat, Deo minimè grata erunt; quia videlicet iusti ponderis non sunt. Magna in oculis hominum videbantur opera Sardicensis Episcopi, non tamen ita erant in oculis Dei; vnde ApocalypticusApoc. 3.2. Angelus ei ait: Non inuenio opera tua plena coram Deo. Appareant illa hominibus splendida, habeas nomen quod viuas, non tamen mensuram iustam imple-sti, quia mortuus es. Adimple ergo ea quae adhuc desunt. Pone ergo, ô Anima mea, Cor tuum in Dei statera, vt quantum tibi ad veram iustitiam etiamnum desit liquidò cognoscas: dic cum Sancto Augustino: Domine ante te est omne desideriumAugust. conf. lib. 10. meum, ante te tota cogitatio mea. Tu omnium Spirituum ponderator, & vtrùm radix sit dulcis an amara, de qua foris pulchra folia emittuntur, tu Iudex interiùs meliùs nosti, & perscrutaris. Considera Tertio, Quódnam sit pondus, ad quod Cor tuum in staterâ expendi debeat: de eo autem ita in veteri lege olim Deus edixit: Omnis aestimatio,Leuit. 27. 25. siclo sanctuarij ponderabitur. Sola enim santcuarij pondera fallaciarum erant expertia. Hinc oblationes, quas PrincipesNum. 7. 13. Israël, & capita familiarum Domino optulerunt, semper expensa scribuntur iuxta pondus sanctuarij; quasi ingratum Domino foret, aut ab integritate deficeret, quod huius ponderis mensuram non aequaret. Quísnam verò siclus sanctuarij, nisi ipsum Cor Dei nostri, iuxta quod perfectio Cordis nostri exigi debet? Hinc optabat Salomon, vt Cor populi sui esset perfectum3. Reg. 8. 61. cum Domino Deo, & ambularetin decretis eius. Ita Cor Asa scribitur perfectum fuisse cum Domino cunctis diebus3. reg. 15. 3. suis. De Abiâ verò contrà asseritur: Nec erat Cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut Cor Dauid patris eius. Sed quae erat perfectio Cordis Dauid? quod pondus in altera bilance positum fuit, ex quo perfectio Dauidici Cordis colligi deberet? non aliud sanè quàm Cor ipsius1. Reg. 13. 14. Dei. De eo enim scriptum est: Quaesiuit sibi Dominus virum iuxta Cor suum. Hinc ergo deducitur illud Cor perfectum esse cum Domino, quod est iuxta Cor Domini; siue secundùm mensuram & aequalitatem (quo ad ea homini est possibilis) Cordis diuini. Quid autem est quod Cor nostrum maximè demonstret diuino Cordi esse conforme, nisi recta intentio? Deus enim rectus est, & diligit eos qui recto sunt Corde. Praua, & distorta intentio à diuino Corde dissidet; nec aequâ lance cum eo componi potest: haec si operi admiscetur, reprobum est munus quod Deo offertur. Quod enimRichard. de statu int. hom. cap. 7. est Corpus sine vita (ait Richardus de Sancto Victore) hoc est opus sine intentione bonâ. Quaelibet actio quamuis bona videatur, tamen quasi mortua iudicatur, si non per intentionem bonam animatur. Noue-rat hanc S. Dauid Deo cum primis charam & acceptam esse; ideoq́ue dicebat: Holocausta medullata offeram tibi. NonPsal. 65. 15. est Deo gratius holocaustum Corde nostro: verumtamen si medullâ careat, iam acceptum non erit Deo. Medulla autem haec est interior Cordis nostri intentio. Nihil enim, vt Augustinus ait, interiusAug. in Psal. 65. medullis nostris. Interiora ossa sunt carne, medullae interiores sunt ipsis ossibus. Quisquis ergo in superficie colit Deum, magis placere vult hominibus. Aliud autem intus sentiens, non offert holocausta medullarum, cuius autem medullam inspicit, ipsum totum accipit. Illa igitur opera medullata sunt holocausta, quibus voluntas, seu intentio bona inest: nullo modo vult Deus ossa exsucca, arida, emedullata. Reperias multos qui frequenter orent, Sacris etiam intersint, non rarò inediâ se macerent, stipem dent, sed, heu quàm nihil medullae inest his operibus! sunt haec quidem velut candida, nitidaq́ue ossa; sed deest medulla, Spiritus, recta intentio, pius affectus, qui haec opera subuehat ad Deum. Rectè proinde monet GregoriusGreg. l. 1. in Ezech. hom. 4. vt omne bonum quod agitur per intentionem, semper ad caelestia leuetur. Hanc enim velut medullam sacrificij sui DeusHebr. 4. 12. ante omnia requirit; cuius sermo viuus & efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingit vsque ad diuisionem Animae ac Spiritus, compagum quoque ac medullarum, & discretor cogitationum & intentionum Cordis. Considera Qvarto, Vt Cordis tui sacrificium, & munus non abiiciatur à Deo, tamquam leuioris ponderis, non satis esse, si ei hoc ecaminandum committas; sed consultissimum omninò iudicari, vt ipse ad trutinam respicias, & integritatem Cordis tui priùs ad lancem expendas, quàm illud Domino Deo tuo offeras. Nam vt rectè BasiliusBasil. in Psal. 61. inquit: Cuilibet nostrûm statera à Conditore omnium apparata, per quam rerum naturam possit probè discernere. Posui ante faciem tuam vitam & mortem, bonum & malum, duas inter se contrarias naturas, has tu examina, & diligenter expende, quid vtilius sit. Tibi namque propria datur libra, quae sufficiens discrimen boni & mali demonstrat; corporea namque pondera in librae lancibus probamus: quae verò ad instituendam vitam eligenda veniunt, per liberum Arbitrium decernimus, quòd momentum aequale ad vtrumlibet possis cape-re. In liberi ergo Arbitrij libra rectam constitue intentionem, sinistram verò & praeposteram longiùs abiice. Recta veròEx med. Iac. de Paz par. 1. cap. 8. tom. 3. intentio haec est, quae bonum finem in operando respicit; hic autem vt varius esse potest, ita multiplex quoque est intentio bona. Primò enim, occurit intentio seruorum, qui ex timore seruili, ne in aeternum puniantur, Dei mandata custodiunt. Secunda intentio, Mercenariorum est, qui inclinant Cor suumPs. 118.112. ad faciendas iustificationes Domini, propter retributionem. Tertia intentio, filiorum est, qui Deo obsequuntur, vt ei placeant, & quia illi, quem verâ charitate diligunt, displicere formidant. Haec autem tres rursum habet gradus: quorum primus, intentio recta dicitur; quae opera non solùm bona, sed etiam media, siue indifferentia purè facit ex amore Dei, vt ipsi placeant. In secundo gradu, simplex intentio ponitur, quâ quis Deo placere, eumq́ue honorare intendit, & in omnibus quae agit Deo, intellectu & affectu inhaerere nititur, eumq́ue prouidetPs. 15. 8. in conspectu suo semper. Tertius gradus, intentionem Deiformem complectitur, quâ homo ita in Deum fertur, vt non magis consolationem, quàm desolatio-nem; non magis prospera, quàm aduersa; non magis honorem, quàm infamiam requirat. Aspira, Anima mea, gradatim ad hanc perfectionem intentionis, vt ita Cor tuum in diuina lance appensum, inueniatur integri & iusti ponderis, iuxta pondus sanctuarij, Cor videlicet Dilecti tui.

Cordis Probatio.

Sicut igne probatur argentum, et aurum camino ita CORDA probat Dominus. prouerb. 17. 3.

Cor, rutilo, dilecta, tuum pretiosius auro, Impuram scoriam si prius ignis edat. 18.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove