Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio II. Vinculum Cordis, ex Funibus Christi. Traham eos in funiculis Adam, & in vinculis charitatis. Oseae. 11. 4.

Crimina, te duro, fateor, mea, fune ligarunt. Dulcior astringat Cor tibi funis amor.

COncvpivit Anima mea frequenter sequi te, ô bone Iesu, quocumque ires; sed eheu! funes peccatorum circumplexiPs. 118. 6 sunt me, & aggrauatiThren. 3. 7. sunt compedes mei, vt incedere non valeam. Traxi, proh dolor! iniquitatem in funiculis vanitatis, & quasi vinculum plaustri peccatum. Dicere & ego cum Manasse possum: Incuruatus sum multo vinculo2. Paralip. 36. ferreo, vt non possim attollere caput meum: & non est respiratio mihi. Ita scilicet, ita iniquitates suae capiunt impium,Prou. 5. 22. & funibus peccatorum suorum constringitur; ita ergo vinctus, & compeditus, nonpossum currere, immò ne ambulare quidem post vestigia pedum tuorum. Neque verò ignoranti hunc morbum, & languoremPs. 138. 16. meum commemoro: Imperfectum enim meum viderunt oculi tut. An non enim, ô Domine Iesu, Spiritus oris nostri,Thren. 4. 20. captus es in peccatis nostris, cui diximus: In vmbrâ tuâ viuemus. Propter manus meas operantes iniquitatem, traditus es in manus peccatorum: & quia nimiâ libertate primus Adam pater meus extendit manusPs. 118. 101. suas ad Arborem vetitam, manus tuae ligatae fuerunt: & quia à via mala non prohibui2. Reg. 3. 34, pedes meos, ideò pedes tui compedibus aggrauati sunt. Non igitur nescis, Domine, quàm parum expeditus sum ad currendam viam tuam. Cor meum, quod igneae naturae, atque admodum mobile creasti, multo torpore saucium, graui catenâ deuinctum iacet, adeoq́ue per se ire non potest, quò tantoperè tamen affectat. Quid igitur faciam, ô desiderium Cordis mei? obsecro te per funes & vincula, quibus propter me alligari dignatus es, astringe Cor meum tibi, & trahe illud post te; primùm quidem ad Crucem, indeIoan. 12. 23. verò vsque ad caelum. Tu enim dixisti: Cùm exaltatus fuero à terra, omnia traham ad meipsum. Benedictùm sit eloquium1. Reg. 25. 33. Domini mei! Fiat mihi secumdùm verbumLuc. 1. 38. tuum, ô Verbum aeternum. Trahe me ad te, qui exaltatus es in Cruce pro me; thrahe me in funiculis Adam, & in vinculisOseae 11. 4. charitatis. Vincula enim dolorum tuorum, vincula charitatis nobis effecta sunt; quibus nos tibi alligare dignaris. Tenax enimGilbert in Cant. hom. 19. funiculus amor: amor affectuosè trahit, cui est idipsum alloqui, quod est allicere; nihil amoris tenacius vinculo, nihil trahentius. Dicam ergo cum Sponsâ tuâ: TraheCant. 1. 3. me, post te curremus in odorem vnguentorum tuorum. Fessa sum, deficio; noli meBern. fer. 21. in Cant. deferere, sed trahe me post te, ne incipiam vagari post amatores alios, nec curram quasi in incertum. Trahe me quodammodo inuitam, vt fascias voluntariam: trahe torpentem, vt reddas currentem. Tu quidem, ô Domine, exultasti vt Gigas ad currendamPs. 18. 6. viam salutis nostrae, sed quis mihi det, vt sine timore de manu inimirocumLuc. 1. 74 meorum liberatus curram post te, & sequar te: nisi enim sequar te, numquam dahitur assequi te, numquam consequi te. Trahe me igitur post te, trahe Cor meum vinculo perfectionis, vt sequatur te, & alligetur tibi. Qvam verò glorisosa sunt Cordi meo haec vincula tua, hi funiculi tui, qui diffi-Eccle. 4. 12. culter rumpuntur. Meritò de iis cum Dauide exultabundus canam: Funes cecideruntPs. 15. 6. mihi in praeclaris. Praeclara enim sunt vincula, quae me tibi, teq́ue mihi deuinciunt. Dicam & de illis, quod de SapientiaEccli. 6. 30. scriptum est: Erunt mihi compedes tui in protectionem fortitudinis, & bases virtutis, & torques tui in stolam gloriae: decor enim vitae est in illis, & vincula tua alligatura salutaris. Quàm libenter igitur iniiciam pedes meos in compedes tuos, & Cor meum dabo ligandum vinculis dulcissimae charitatis tuae! Quis mihi hoc tribuat, vt cum Paulo gloriari possim in vinculisPhil. 1. 13. meis, & vocari vinctus Iesu Christi: qui ideò gaudio repletus est, quòd vincula eius manifesta fierent in Christo, in omniChrysost. hom. 8. in Epist. ad Ephes. praetorio, & in ceteris omnibus. Vinctum enim esse propter te, Domine Iesu, illustrius est, quàm siue Apostolum, siue Doctorem, siue Euangelistam esse. Magna dignitas haec, & Regno quouis ae Confulatu maior; qui diligit & ardet Christum, eligit potiùs vincula ferre propter Christum, quàm caelos inhabitare: non enim caput ita splendidum reddit imposita corona margaritis conspicua, vt catena ferrea quae propter Christum fertur. Quid autem? si tam gloriosum est pro Christoalligari, quid erit cum Christo colligari, illiq́ue astringi? Mihi certè adhaerere DeoPsal. 72. 28. bonum est, & absolutum à vinculis peccatorum vinculis perpetuae charitatis alligari Amori meo, pro me alligato, vincto, & crucifixo. Ita quaeso mihi contingat, DomineAmbros. lib. 3. Epist. 25. Iesu! Quis enim refugiat vincula ma, quae soluunt, & non alligant? vincula tua, vincula charitatis; gloriosiùs ab his astringimur, quàm ab aliis absoluimur & relaxamur. Vincula tua voluntariaHieron. Ep. 127. sunt, & vertuntur in amplexus: quiq́ue his fuerit colligatus, dicet: Sinistra eius subMans. 27 capite meo, & dextera eius complecteturCant. 8. 3. me. Fruar, obsecro, his vinculis tuis Amor meus, & innoda Cor meum Cordi tuo, vt vnus tecum efficiar spiritus, vt vnus esse possim de numero eorum, de quibus Propheta tuus dixit: Post te ambulabunt, vincti1 Isaiae. 45 14. manicis pergent, & te adorabunt, teq́ue deprecabuntur.

FVLCRVM CORDIS, CHRISTI COLVMNA.

Confirmate, CORDA uestra. Jacob. 5. 8.

Non flores, non poma, meum COR debile poscit, Fulciet hęc tua me, christi, columna satis. 42.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove