Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio Prima. Cordis Renouatio. Dabo vobis COR nouum, & Spiritum nouum ponam in medio vestri. Ezech. 36. 26.

Cui noua cuncta placent, vetus, ô Cor pone, nouumq́ue , Quod tibi pro veteri, Sponsa repono, cape.

COnsidera Primo, Dilectum tuum desiderare, vt renouerisEphes. 4. 24. Spiritu mentis tuae, & induas nouum hominem, qui secundùm Deum creatus est in iustitia & sanctitate veritatis. Quare admonet Apostolus eius, vt deponas secundùm pristinam conuersationem veterem hominem, qui corrumpitur secendùm desideria erroris; & fias in Christo noua creatura.2. Cor. 5. 17. Non potes autem noua creatura, nouusq́ue homo fieri, nisi Cor accipias nouum. Renouatio enim haec magis interior, quàm exterior est, & nisi à Corde procedat, permanet homo in vetustate sua. Ideò Deus admonens peccatores ad poenitentiam, praescribit vt Cor nouum sibi faciant: Proiicite, inquit, à vobisEzech. 18. 31. omnes praeuaricationes vestras, in quibus praeuaricati estis, & facite vobis Cor nouum, & Spiritum nouum; & quare moriemini domus Israël? Indicans sine dubio peccatorem moriturum, nisi faciat sibi Cor nouum. Ex quo iam facilè vides, quanta necessitas indicta tibi sit renouandi Cor tuum. Cor enim peccati faecibus pllutum, emundari nullatenusFornerus Concion. 52. in Psal. 50. potest, nisi omninò innouetur. Nam vt aeneam, fusilemq́ue statuam omninò deturpatam, foedeq́ue mutilatam, Artifex pristino splendori nequit reddere, nî ea in partes diffracta, igne liquefacta, nouaeq́ue formae aptata, nouo labore fundatur, & expoliatur: ita humanum Cor spurcitiis contaminatum, pristinae dignitati numquam plenè restituetur, nisi per contritionem priùs diffringatur, igne diuini amoris liquescat, & à Dei manu renouetur, iterumq́ue quasi creetur. Id verò per diuinae gratiae infusionem, in iustificatione peccatoris, efficitur. Ex quo capite, autgetur quoque necessitas renouandi Cor. Cùm enim pretiosissimi illius vini, diuinae gratiae receptaculum sit, mundum sine dubio esse debet. Quare Christus DominusMatth. 9. 17. dicebat: Non mitti vinum nouum in vtres veteres, sed in vtres nouos. Designansmustum Spiritus Sancti nouo Corde esse excipiendum. Considera Secvndo, Nec veteris Cordis exspoliationem, nec eiusdem renouationem, solis naturae viribus, absque diuinae gratiae auxilio, vllo modo fieri posse, proindeq́ue feruentibus precibus à Dei bonitate esse postulandam. Faciebat id Regius Vates, cùm ita Dominum alloquebatur: Cor mundum crea in me Deus, &Psal. 50. 12. Spiritum rectum innoua in vesceribus meis. Quid verò hoc est? an Dauid Cor non habebat, cùm Dominum deprecaretur? omninò: sed intelligebat se adeò corruptum & deprauatum habere Cor, vt nouo penitus egeret, vt in virum alterum mutaretur. Fornicatio, ait Propheta, aufertOsea 4. 11. Cor. Carebat igitur Corde, qui adulterium commiserat. Quid ipse Dauid ad nihilumPsal. 72. 22. redactum se fatetur. Et de Peccatore Ezechiel ait: Nihili factus es. Verè enimEzech. 18. 19. nihil est Peccator, qui à charitate excidit, quae vita Animae est. Quare Sanctus Paulus dicebat: Si charitatem non habuero, nihil sum. Cùm igitur Cor Dauid quasi annihilatum esset, meritò rogauit, vt Deus illi Cor nouum crearet. Creare enim, est aliquid de nihilo producere, quod solius Dei est. Inuoca ergo, Anima mea, Deum Cor-Psal. 50. 12. dis tui, vt Cor mundum in te creet. Inuoca Patrem Spiritum, vt Spiritum rectum innouet visceribus tuis. Considera Tertio, Non frustrà te pro renouatione Cordis Domino supplicaturum; adeò enim liberalis est, vtPsal. 10. 17. non tantùm petitiones Cordis diligentium se, sed & praeparationem Cordis eorum exaudiat. Sed & vlteriùs eò immensa eius misericordia progressa est, vt amplissimis verbis Cor nouum nobisEzech. 36. 26. promitteret: Dabo vobis (inquit) Cor nouum, & Spiritum nouum ponam in medio vestri: & auferam Cor lapideum de carne vestrâ, & dabo vobis Cor carneum. Et Spiritum meum ponam in medio vestri: & faciam vt in praeceptis meis ambuletis. Quid dulcius, aut gratius nobis polliceri posset? Sed vide, quaeso, quomodo Cordis renouationem Deus instituat. Primùm enim aufert Cor lapideum,Exod. 13. 22. id est, durum & obduratum instar lapidis, quale fuit Pharaonis, &Plin. lib. 11. 37. Iudaeorum. Tradunt non ignobiles Scriptores,Plutarc. in Parall. & Rhodigin. lib. 4. c. 16. Plinius, Plutarchus, & Rhodiginus, Hermogenem Leonidam, Aristomenen, Messenum, Lysandrum, reipsa Cor hirsutum & pilosum habuisse; quod eos duri, asperi, & crudelis Cordisfuisse, acveluti bruta quaedam, significabat. Contrà verò, Sanctus Basilius, lenitate Cordis,Basilius in Hexameron. ab Auctore naturae repraesentari autumat Cordis immunitatem ab omni malitiae, nequitiaeve pilositate; quâ illi sunt affecti, quorum Corda carnalium ac terrenarum rerum cupiditatibus; atque illecebris, affluentissimae instar fontium scatebrae, exundant. Ablato autem bruto hoc atque lapideo Corde, tribuit Deus Cor nouum, Cor carneum, leue, tersum, atque molle: quo nimirùm intelligitur voluntas facilis, obsequens, & instar carnis flexilis: quae Dei instinctus, legem, & impressiones statim excipit, sibiq́ue imprimens opere etiam exequitur. Quid autem dicam de hoc nouo Corde? An non ipsum est Cor Domini nostri Iesu Christi? Postquam enim dixit: Spiritum nouum ponam in medioEzech. 36. 26. vestri; paulò post quasi illud exponens subiunxit: & Spiritum meum ponam in medio vestri; innuens Spiritum nouum, esse Spiritum suum. Cùm autem Spiritus & Cor hîc vnum censeantur, facilè conficitur Cor nouum, quod Deus dat, esse ipsum COR Dei. Admiretur sanè, & obstupescat B. Iob incredibilem illam supremi Numinis philantropiam, quâ Deus homini benefacere, illiusq́ue recordari dignatur:Iob 7. 17 Quid est homo, exclamat, quia magnificas eum, aut quid apponis erga eum Cor tuum? Maius profectò videtur, quòd ipsum etiam Cor suum homini donare Deus dignetur; id verò adeò ingenuo & amico facit modo, vt prae amoris magnitudine dicere non vereatur: Amantem Animam Cor suum depraedari, atque eripere.Cant. 4. 9. Vbi enim Vulgata lectio habet: Vulnerasti Cor meum, soror mea Sponsa,Gisler. & Delrio in cap. 4. Cant. vulnerasti Cor meum; ex Hebraeo vertunt Pagninus, & Vatablus: Abstulisti mihi Cor. Eodemq́ue sensu Septuaginta vertentes εκκαρδιωουσ, ab aliis intelliguntur, tantumdem dixisse, atque excordiastime.Ambros. Serm. 16 in Psal. 118. Siue, vt Ambrosius habet, Cor meum cepisti. Hic enim est insignis ille amoris effectus, qui Animam rapit in rem amatam, vt magis sit vbi amat, quàm vbiMatth. 6. 21. animat. Vbi enim est thesaurus, ibi est & Cor ad se. Vnde optimè dicebat ille: Ex Iubilo S. Bern. Cor meum à me transiit, Simul post Iesum abiit. Matth. 11. 12.Quemadmodum enim Regnus caelorum vim patitur-, & violenti rapiunt illud: ita & Sponsus Animarum nostrarum, qui est ipsa felicitas Regni caelestis, vim patitur,Cant. 4. 9. & violenter abripitur ab vno oculorumSponsae suae, & vno crine colli eius. Ligatur, inquam, & ad nos attrahitur viuâ fide, & integrâ obedientiâ; adeò quidem efficaciter, vt se Dilectae suae negare non possit, sed Cor suum ille libentissimè tribuat. Quare vlteriùs hîc considera, Quomodo Christus Dominus quibusdam Cor suum tribuerit. NOn desunt in Ecclesia Dei credibilia satis testimonia, quibus id quod iam dictum est, luculenter satis confirmetur. De S. enim Gegrude legimus, quòd cùm moesta esset, quòd in horis Canonicis non rarò ex humanâ fragilitate laberetur, Dominus illi apparens, praesentauerit illi quasi propriss manibus suis Cor suum Deificatum,Insinuat. Diuinae Pietatis lib. 3. cap. 25. in similitudine lampadis ardentis, dicens: Ecce Cor meum dulcissimum, semper venerandae Trinitatis Organum, oculis mentis tuae praetendo, cui omnia quae per te minus supplere sufficis, ficucialiter pro te supplenda commendabis. Et sic omnia coram oculis meis apparebunt summè perfecta. Sed ipsa quoque Gertrudis, de admirando hoc munere ita loquitur: Addidisti etiam mihi inter haec, inaestimabilemLib. 2. cap. 33. amicitiae familiaritatem im-pendere, diuersis modis illam nobilissimam Arcam Deitatis, scilicet Deificatum Cor tuum praebendo in copiam omnium delectationum mearum; nunc gratis dando, nunc, ad maius indicium mutuae familiaritatis, illud mihi pro meo commutando, cum quo multa occulta secretorum iudiciorum & delitiarum tuarum mihi manifestasti.Lib. 2. Gratiae spiritual. cap. 16. Pari fauore quoque sororem eiusdem S. Mechtildem diuina bonitas prosecuta est. Cùm enim Feriâ quartâ post Pascha, in Introitu Missae cantari audiret: Venite benedicti; mirabili gaudio repleta, Domino dixit: O vtinam & ego vna de benedictis essem Animabus, quae aliquando illam tuam dulcissimam vocem audient. Cui respondit Dominus: Eris tu sanè vna ex illis, idq́ue certò credas, atque ideò Cor meum tibi trado in pignus, quod semper tecum habebis, & cùm promissionem meam adimpleuero, tum illud mihi, in huius rei testimonium restitues, Insuper, do tibi Cor meum in domum refugij, vt vbi ex hac vita descesseris, alio loco non recipiaris. Hoc porrò munere suscepto, magno amore, & reuerentiâLudouic. Blosius in append. ad Monit. erga Cor Iesu ferebatur. Instante autem horâ, quâ migratura erat ex hoc mundo, Dominus summae Maiestatis Iesus eam lu-mine diuinitatis suae totam illustrans, suauiSpir. c. 14 Matth. 25. 24. blandaq́ue voce inuitauit his verbis: Veni benedicta Patris mei, posside paratum tibi Regnum à constitutione mundi. Tunc nimirùm ipse Dominus commonfecit eam doni illius excellentissimi, quo ante aliquot annos (cùm eadem verba ad Missam cantarentur) donaeuerat illi Cor suum in pignus amoris. Igitur illa beata Anima, in ipsum Cor Iesu suauissimum admissa, sempiternae gloriae, gaudiisq́ue caelestibus feliciter fuit sociata. Stupendum veròRaimund. Capuan. lib. 2. in vita cap. 16. apud Surium tom. 2. est quod de Sancta Catharina Senensi traditum accepimus. Haec die quadam, vehementissimè amoris Christi Domini Sponsi sui vulnere sauciata, instanter ab eo petiit, vt à se Cor suum, & propriam voluntatem radicitus euelleret, quò omnibus in rebus sine vllâ tergiuersatione se illi obsequentem, atque morigeram praeberet. Videbatur autem illi sic oranti in visione venire Christus, & latus sinistrum aperire, ablatoq́ue Corde recedere. Quod cùm eius Confessarius parui faceret, eamq́ue parum sanae mentis esse crederet, ecce illi quadam die è Sacello Ecclesiae exire volenti, cum multa luce Christus apparuit, in manu ferens Cor quoddam rubicundum & illustre, propiusq́ueaccedens, illud in sinistrum Virginis latus imposuit, dicens: Ecce, filia mea, habes pro Corde tuo Cor meum; clausoq́ue latere recessit. Sed ne putaretur hoc inane phantasma, illo in loco cicatrix permansit, quae à sociis eius frequenter visa est. Quid autem ex hac adeò stupendâ Cordis mutatione fuerit consecutum, facilè quisque poterit diuinare. Non enim rerum omnium Conditor, hac mirabili ratione tam diu apud se Cor illius retinere voluit, nisi vt illud ardentissimo amore, & gratiarum omnium affluentiâ repleret. Cuius rei eadem sancta Virgo certissima testis est, quae incredibilem charitatis ardorem in Corde suo sentiebat: prorsus vt diceret, tantam in Animâ suâ puritatis, & humilitatis renouationem existere, vt ad aetatem quatuor vel quinque annorum se rediisse putaret. De admirandâ verò hac Cordis permutatione, non inuenustum Epigramma in Sanctam hanc Catharinam Senensem quidam panxit. Cor sine Corde mihi est, sine vita viuere, vita: Qui sine vtroq́ue dedit viuere, vtrumq́ue tulit. Nec tulit vt sine vtroq́ue forem, sed viuat vt in me Cor sine Corde, nouum Cor sibi finxit amans.

Nunc neque velle meum est, neque nolle: at Amantis vtrumque, Qui mihi me rapuit, Cor mihi cùm rapuit. Viue igitur, mea vita, meum Cor: discet amare Hinc, qui se nimium, dum sibi viuit, amat. Non admodum dissimili amoris praerogatiuâ erga S. Lutgardem diuina bonitas vsaCantiprat. l. 2 vitae eius cap. 6. est: cui, cùm velut alteri Esther facultatem fecisset petendi quod vellet, respondit illa: Volo, Domine, Cor tuum. Et Dominus: Quin ego potiùs, ait, & Cor tuum. Respondit illa: Sit ita Domine, at sic tamen, vt Cordis tui amorem Cordi meo attemperes; & in te Cor meum possideam, omni tempore tuâ protectione securum. Facta est igitur ab eo die quaedam permutatio Cordivm, vel potiùs vnio Spiritus creati & increati, per gratiae excellentiam. Deinceps enim ita Christus Cordi Virginis inhaesit, eam communiens & protegens, vt nec tentatio carnis, immò ne turpis quidem cogitatio mentem eius vel temporis puncto infestârit.

CORDIS ILLVMINATIO.

Illuminabantur CORDA uestra. Eccli. 2. 10.

Lux de luce Deus, caeci, lux vnica, mundi, CORDE graues tenebras discute luce tuâ. 22.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove