Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XVI. Cordis Sacrificium.

Sacrificium Deo Spiritus contribulatus. Psalm. 50. 19.

Non Vituli, caesive Deo placet hostia Tauri, Cor mihi qui dedit, hic Cor sibi poscit amor.

COnsidera Primo Quemadmodum Regibus tributa, & munera deferri debent: ita supremo illi Numini, omnium rerum Domino, sacrificia in subiectionis protestationem offerenda sunt. Satis proinde non est, ô fidelis Anima, quòd Regi saeculorum immortali1. Timot. 1. 17. atque inuisibili, Cor tuum muneris loco tradideris, verùm soli Deo in sacrificium idem offerre te oportet. Hoc in arcano sunsu Sponsus Animarum nostrarum petit, cùm ait: Sanctifica mihi omne primogenitum.Exod. 13. 2. Et alibi: Iure perpetuo omne primogenitum erit meum. Quid verò? AnNum. 18. 15. suprema illa Maiestas adeò desiderat, ouium, boum, hircorum, caprarum, cete-

rarumq́ue animantium primogenita, vt1. Cor. 9. 9. illa sibi offerri praecipiat? Numquid Deo cura est, de bobus? ait Sanctus Paulus.Psal. 49. 13. Quin & ipse Deus: Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Cur ergo omnia illa primogenita Deo offerentur? Cur illa iure perpetuo vult esse sua? Si omnium legalium differentias hostiarum, vnâ Corporis & Sanguinis Iesv Christi Filij sui oblatione consummauit, quid adhuc primogenitorum victimas exquirit? Aliud ergo hîc sub litterae cortice latet mysterium, aliaq́ue à nobis primogenita Deus per haec verba exigit. Spirituale est primogenitum, quod hîc Deus postulat; nempe Cor nostrum: illud enim ante alia membra primò formatur, & ab Aristotele primum viuens, & vltimum moriens nuncupatur. Hoc gratum Domino sacrificium, quodq́ue prae omnibusGenes. 22. 2. aliis illi placet. Hoc mysticè in Abrahae Patriarchae nostri sacrificio adumbratum,August. Serm. 46 de temp. teste Augustino, fuit. Quod Abraham illi dictum est, da mihi vnicum dilectum filium; idipsum dicit tibi Sapientia: Da mihi fili Cor tuum: ipsum est Dilectus & vnicus filius tuus. Quid metuis offerre Cor tuum? offer sacrifi-

cium, contritionem Cordis Domino Deo tuo, & dicei cum Propheta: Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo Spiritus contribulatus, Cor contritumPsal. 50. 18. & humiliatum Deus non spernit. Nihil metuas, tali sacrificio oblato; & illi acceptum erit, & quod obtuleris, integrum tibi permanebit. Agnouit idipsum & Prudentius, qui Abrahae sacrificio nos instrui docet, vt ea quae nobis sunt gratissima, Deo offeramus. Sic autem ait: Senex fidelis prima credendi via estPrudent. praef. in Psichomachiam. Abram, beati seminis serus Pater, Adiecta cuius nomen auxit syllaba, Senile pignus qui dicauit victimae: Docens ad aram cùm litare quis velit, Quod dulce Cordi est, quod pium, quod vnicum, Deo libenter offerendum credito. Sed nil Cordi gratius est, quàm ipsum sibimet Cor; vnde amantes, Personas eas quas nimio amore depereunt, suum Corcvlvm, Animae suae dimidium vocare soliti sunt, id insinuantes tam illas sibi charas esse, quàm proprium Cor. Si igitur id quod maximè diligimus, Deo offerendum est, nihil dignius illi offerri potest Corde nostro.

Considera Secvndo, Quâ de causâ Cor Deo sacrificari debeat. Israëlitae enim illi ideò iubebantur primogenita sua offerre, vt haberent iugem memoriam liberationisCornel. à Lap. in cap. 13. Exod. suae ex AEgypto. Hanc enim effecit & procurauit Deus per caedem primogenitorum totius AEgypti. Quia ergo tunc cecîdit Deus primogenita Aegypti; vt Hebraeos, quasi primogenitos suos inde liberaret; & quia tunc intacta seruauit primogenita Hebraeorum habitantium in AEgypto: hinc indictâ lege cadem sibi offerri, ac quasi sua, & à se conseruata sibi reddi depoposcit: sed haec in figura contigerunt eis. Nos verò de AEgypto huius mundi, de domo seruitutis, & manuLuc. 1. 74. inimicorum nostrorum per Christum liberati, maiori iure illi primogenita nostra debemus. Ille enim non primogenita AEgypti pro nobis occidit; sed ipse Vnigenitus Dei Patris, primogenitus Virginis Matris, pro nobis immolatus est. Quantis igitur titulis hostiam Cordis nostri sibi vendicat! Aduerte porrò mystici huius sacrificij quemlibet Sacerdotem esse, magnos, paruos, nobiles, ignobiles, diuites, pauperes, Ecclesiasticos, saeculares, feminas, viros. Quodnam verò huius sacrificij Altare? munda conscientia. Quaevictima? Cor contritum, Spiritus contribulatus, eadem enim haec multorum sensu sunt. Quis culter, quo victima excoriatur? scrutinium Cordis, dolor Animi, confitens lingua. Quis ignis, hostiam absumens? ille, scilicet, quem Filius hominisLuc. 12. 49. venit mittere in terram, & voluit vehementer accendi; diuina, inquam, charitas, quae totum sacrificium exurit. Quae verò huius ignis ligna? attenta bonitatis Dei, & diuinorum beneficiorum consideratio, ex quâ diuinae charitatis flamma indesinenter accenditur; hinc scriptum est: Ignis in Altari semper ardebit,Leuit. 6. 12. quem nutriet Sacerdos, subiiciens ligna manè per singulos dies. Debet enim fidelis quisque (air Gregorius) ne in eoGregor. lib. 27. Moral. cap. 7. charitatis flamma deficiat, in excitationem amoris, exempla Patrum, vel praecepta Dominica ministrare. Congruitq́ue hoc fieri manè, quia prima diei pars est. Postpositis ergo cogitationibus vitae praesentis, hoc priori loco quisque fidelium cogitet, vt quibus valeat nisibus, studium charitatis inflammet, atque ita succendatur sacrificium Cordis sui. Considera Tertio, Neminem ab hoc sacrificio excusari posse, quia vt rectè S. Dauid ait: In me sunt Deus votaPsal. 55. 12 tua, quae reddam laudationes tibi. Ac si aperte dicat, inquit idem Gregorius:Gregor. homil. 5. in Euang. Etsi exteriùs munera offerenda non habeo, intra memetipsum tamen inuenio, quod in ara tuae laudis impono; quia qui nostrâ datione non pasceris, oblatione Cordis meliùs placaris. Ante Dei oculos numquam est vacua manus à munere, si fuerit arca Cordis repleta bonâAugust. super Psal. 55. voluntate. De Cordis igitur arcâ, ait Augustinus, profer laudis incensum, de cellario bonae conscientiae profer sacrificium fidei, quidquid profers accende charitate. In te sint vota, quae reddasAugust. in Psal. 134. laudes Deo. Idemq́ue alibi: Si congerêris offerre Domino tuo sacrificium gratum illi & acceptum, sicut anteà vouebantur sacrificia in vmbrâ futurorum; fortè non inuenires in grege tuo placitum taurum, in capris hircum, arae Domini dignum, nec in ouili tuo arietem dignum ad victimam Domino tuo: & non inueniens satageres quid faceres, & diceres fortè Deo, volui, & non habui. Numquid potes de laude dicere; volui, & non habui? ipsum voluisse, laudasse est. Non enim verba à te quaerit Deus,Rom. 10. 10. sed Cor. Eum potes ore confitere ad salutem: cùm non potes Corde crede ad iu-stitiam. Corde laudas, Corde benedicis, Corde in aram conscientiae victimas sacras imponis; & respondetur tibi: Pax inLuc. 2. 14. terra hominibus bonae voluntatis. HabebatLuc. 19. 8. hoc sacrificium laudis Zacchaeus in patrimonio suo, habebat vidua in saccello suo, habebat, nescio quis hospes in dolio suo. Sed nec illo caruit Sanctus Iob. dumIob. 1. 12. omnibus caruit. Quidquid facultatum habueratAug. in Psa. 55. diabolus ademit, abstulit. Hereditatem, interfecit filios, ablatis omnibus solus remansit Iob. Sed in illo errant vota laudis, quae redderet Deo, in illo planè erant. Arcam sancti Cordis sui fur diabolus non inuaserat, plenus erat vnde sacrificaret. Audi quae habebat, audi quae protulit: Dominus dedit, DominusIob. 1. 21 abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. O diuitiae interiores, quò fur non accedit! Has igitur Dominus requirit: has ei lubens offer. Considera Qvarto, Nullum prorsus esse sacrificium, quo diuina illa Maiestas magis placatur, quàm sacrificium Cordis. Apud homines enim (vt BernardusBernard. in Cant. ait) Cor ex verbis; apud Deum verò verba pensantur ex Corde. Et Gregorius: DeusGregor. non attendit verba deprecantis, sed Cororantis. Ex hoc metitur, & aestimat bona nostra, quae etiamsi parua fuerint, magna erunt, si ex magno Cordis affectu procedant. Quare idem Gregorius rectissimèIdem homil. 5. in Euang. inquit: Cor Dominus, non substantiam pensat; nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Cor est quod Deum nobis propitium reddit, flectit, & quodammodo ad nos inclinat. Nam vt benè quidam cecinit: Bapt. Mant. Virga recens, Zephyris, neruo curuabitur arcus, Igne chalybs, adamas sanguine, Corde Deus. Cur verò ita ei prae omnibus Cor placet? quia nimirùm bonam voluntatem significat: vel potiùs ipsum nihil aliud est, quàmArist. 2. lib. Analy. bona & prompta voluntas. Magis autem, Philosopho teste, eligenda est voluntas sine actione, quàm actio sine bona voluntate. Quod Iuculentiùs Poëta effatus est, dicens: Ouid. lib. 3. de Ponte Eleg. 4. Vt desint vires, tamen est laudanda voluntas: Hac ego contentos, auguror esse, Deos. Haec facit vt veniat pauper quoq́ue gratus ad aram, Et placeat caeso, non minus agna, boue. Quàm placuit Deo sine externo opere seriaGen. 12. 18. voluntas Abrahami, dum filium suum Isaac immolare voluit? ex quo hoc consecutus est, vt ex semine eius Christus nasceretur. Promptâ igitur voluntate Cortuum mystico Altari conscientiae tuae impone, vt in eo igne charitatis succensum, instar holocausti Deo offeratur in odorem suauitatis. Ora quoque cum Azariâ,Dan. 3. 39. vt possis inuenire misericordiam, & in Animo contrito, & Spiritu humilitatis Cor tuum suscipiatur. Ora, inquam, & dic: Sicut in holocausto arietum & taurorum, & sicut in millibus agnorum pinguium; sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, vt placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.

Cordis Ponderatio.

Appendit CORDA Dominus. prouerb. 21. 2.

Quod mihi donasti magno pro munere, non est, Si neget hoc, iusti ponderis aequa bilanx. 17.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove