Lectio XV. Speculum Cordis in Quinque Vulneribus. Inspice, & fac secundùm Exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Exod. 25. 40.
Pro Speculo Cordis Cor aspice dulcis Iesv, Imprimet hoc Cordi Vulnera viua tuo.
QVid Anima mea, quid Dilectus tuus Speciosus formâPs. 44. 3. prae filiis hominum, à te requirit, nisi vt ad imaginem & similitudinem eius composita, specie tuâ & pulchritudine tuâ illi placere quàm maximè studeas? Vt hoc autem aptè facere possis, nesesse est, vt frequenter consideres vultum natiuitatisIacob. 1. 23. tuae in Speculo; vt ex eo agnoscens naeuos tuos, quamq́ue deformis & incompta sis, teipsam expolias atque exornes, vt illo non indigna videaris Sponsa, cuius pulchritudinem Sol & Luna mirantur. Verùm, quis tibi arte elaboratum Speculum exhibebit,in quo te explores & contempleris? Ipse qui tibi omnia est in omnibus, Sponsus tuus hoc praestabit: Candor est enim lucisSap. 7. 26. aeternae, & Speculum sine macula Dei maiestatis, & imago bonitatis illius. Verè enim Christus Dominus Speculum Dei Patris est, non tantùm vt Dei Filius, diuinitatis splendorem, & Patris Imaginem referens; verùm etiam vt homo, radios diuini illius splendoris è mundissimo ac nitidissimo sacrosanctae huminitatis vitroLaurent. Iustin. in fascic. amoris cap. 2. ad nos reflectit, ac reuerberat. Speculum es tu, Domine Iesu, praeclarissimum, omni carens imperfectiones maculâ, omniq́ue deformitate virtutis: quaedam enim Deiformis species fulget in te. Tu liber vitae,Idem lib. dehumil. cap. 21. exemplar verum, perfectionis Speculum, forma rectè viuendi, perlucida via, religionis magisterium, cunctarumq́ue normaBasil. constit. Monast. c. 5. virtutum. Tu, ô Saluator noster, omnibus quicumque pietatem colere vellent, virtutis Speculum, ac pictura veluti proba, expressam effigiem quamdam in te proposuisti; vnde cuncti, lineamentis tuis inspectis, (simile pro se quisque) in vitam suam exemplum transferrent. Si enim fideliterLex. Ser. 1. de ieiunio. atque sapienter creationis meae considero exordium, inuenio sanè ideò ad imaginem Dei hominem conditum, vt imitatorsui esset Auctoris: & hanc esse nostri generis dignitatem, si in nobis, quasi in quodam Speculo, diuinitatis forma resplendeat, ad quam tuâ gratiâ reparamur. Equidem cognoui, Domine, quia omnis tua actio, nostra est instructio; & tota vita tua, vitae nostrae Speculum est: verumtamen in sacratissimis quinque Vulneribus tuis, splendidissimum & nobilissimum mihi Speculum exhibitum agnosco. Speculum, inquam, quintuplex, in Vulnerum tuorum foraminibus excauatum, quod non modò me mihi repraesentat (vt plana Specula efficere solent) sed collectis in vnum punctum radiis, calorem etiam emittit, & in obiectam materiam eiaculatur, eamq́ue non rarò accendit. Ita concauo vstulantiq́ue Speculo, Archimedes Syracusanus hostiles naues incendisse narratur. Quidni & Vulnerum tuorum concaua Specula ignem illum in Corde meo accendant, quem venisti mittere inLuc. 12. 49. terram, & vehementer exardescere voluisti? Praestitisti id amantissimae Sponsae tuae S. Gertrudi; quae dum ita clementiam tuam exoraret: Scribe, misericordissimeInsinuat. diuin. pietat. lib. 2. c. 4. Domine, Vulnera tua in Corde meo pretioso Sanguine tuo, vt in eis legam tuum dolorem pariter & amorem, &Vulnerum tuorum memoria iugiter in secreto Cordis mei permaneat. Cùm enim hisce occuparetur, sensit in Corde suo, quasi corporalibus locis impressa colenda illa & adoranda sanctissimorum Vulnerum tuo runstigmata, quibus Animae eius Vulneribus medicasti, nec non poculum nectarij amoris propinasti. Quantum verò amoris ignem vulnerum tuorum radiis in eiusIsa. 59. 1 Corde accenderis, quis enarrate sufficiat? Non est abbreuiata manus tua, Domine; fac quoq; & hanc cum seruo tuo misericordiam, vt si non Vulnerum tuorum pretiosa monilia, saltem eorumdem salutarem memoriam & compassionis dolorem Cordi meo imprimas, vt ardor dilectionis tuae, à Vulnerum tuorum Speculo radij instar euibratus, & à Cord meo reflexus, luculentissimè accendatur. Sed vt iam me ipsis Speculis ex aduersoHebr. 12. 2. opponam, & aspiciam in Auctorem fidei & consummatorem Iesum, video in iis exactam mihi viuendi normam descriptam esse. In transfossis enim istis manibus, pro me in Cruce extensis, quid manibus operari debeam; in pedibus, quò mihi sit ambulandum; in Corde quid mihi sit cogitandum & desiderandum perspicuè, velut in archetypo, conspicio, Adeoq́; hîc disco pruden-tiam Sanctorum, quae est nosse me, & nosseCant. 5. 14. te. Tornatiles illae tuae aureaeq́; manus, plenae hyacinthis, docent manus meas ad praelium,Ps. 143. 2. & digitos meos ad bellum. Illae sunt quae instruunt praeliari praelia Domini, aduersus1. Reg. 18. 17. mundum, carnem, & sanguinem. Merito mihi Speculum formo in Vulneribus manuum tuatum, Domine; ibi enimIsa. 49. 16. video descriptum me. Sed quis Scriptor? Amor tuus, bone Iesu. Quis calamus? Claui. Quo atramento? Sanguine tuo pretioso. In qua charta? In palmis manuum tuarum, quibus Crux mensae loco fuit, in qua characteribus aeternae dilectionis, aeternumq́; duraturis, scripsisti me. Quid verò hae litterae à me requirunt, nisi vt & manus meae stillent myrrham mortificationis, &Cant. 5. 5 digiti mei pleni sint myrrhâ probatissimâ? Sed & pedibus meis Speculum inueni, in pedibus illis toties pro me praeparatis inEphes. 6. 15. Euangelizationem pacis. Nitidissimum prorsus Speculum, pedes Domini mei, MagdalenaeLucae 7. 38. lacrymis loti, capillis tersi, vnguento delibuti. Ad speciosos hos pedes,Lucae 10. 39. cum eadem sedebo, vt ibi misericordiam inueniam, & hauriam salutemProuerb. 8. 35. à Domino. Pedes hi, velut Cynosura, dirigent pedes meos in viam pacis, & salutisLuc. 1. 79 aeternae. Sequar hos pedes, Do-mine, & eos sequens, non errabo; sed recto itinere gradiar: ipsi enim me deducent in domum Dilecti mei. Neqve deest Speculum Cordi meo, quod in aperto Latere Saluatoris mei apparet. Quid namque cogitare in Corde meo debeam, in hoc Corde scriptum inuenio. Cor enim tuum, est regula & amussis humanorum Cordivm, quae dirigi debent iuxta normam Cordis tui.Psalm. 63. 7.Accedam igitur ad Cor altum, & ad Cor Dei mei, & speculabor perfectiones eius; vt eas, opitulante eiusdem gratiâ, in Cor meum tranferam. Fuit, ô Deus Cordis mei, Cor tuum mundum ab humana delectatione & temporalium amore, à placendi desiderio & intentione sinistrâ, ab inutili cogitatione, curis superfluis, anxietate, impatientiâ, & propriâ voluntate. Dignare Domine, Amator Cordivm nostrorum, transfundere haec in Cor serui tui; vt sit Cor eius perfectum tecum. Complaces enim tibi in iis, quorum est Cor secundùm Cor tuum. An non enim1. Reg. 2. 35. ita de Samuele locutus es: Suscitabo mihi Sacerdotem fidelem, qui iuxta Cor meum & Animam meam faciet? Et de Dauide:Actor. 13. 22. Inueni Dauid filius Iesse, virum secundùm Cor meum, qui faciet omnes volun-tates meas? Ergóne etiam, Domine, tam chari tibi sunt homines iuxta Cor tuum, vt è numero filiorum Adam sollicitè vnum talem requiras, ecq́ue reperto, quasi gratulabundus exclames: Inueni hominem secundùm Cor meum? Quid verò cum inuento hoc concorde tibi homine facis? Illud sanè arbitror, quod Iehu Regem Israel cum Ionadab fortissimo viro, quem ad delendam impij Regis Achab progeniem in Samariam miserat, fecisse legimus. Iehu4. Reg. 10. 15. enim occurrentem sibi Ionadab interrogauit: Numquid est Cor tuum rectum, sicut Cor meum cum Corde tuo? CuiGabriel Inchino. Concion. De munditia Cordis. cùm ille respondisset: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille leuauit eum ad se in currum & duxit in Samariam. Quid autem hoc significat, nisi quòd tu, Deus Cordis mei (verus Iehu, id est existens) nostrae mortalitatis vestimento indutus veneris in Samariam huius mundi, vt daemonis familiam (Achab stirpe notatam) prorsus exscinderes & idololatras Baal internecione deleres. Inueniens autem Ionadab (hominem spontaneum, votoq́; tibi astrictum) interrogas eum, an Cor eius sit rectum cum Corde tuo, intelligensq́ue ita esse, praebes ei manum diuinae gratiae tuae, subleuasq́ue illum in trium-phalem currum Sanctissimae Crucis tuae,Hebr. 2. 14. pergensq́; deinceps cum eo, regnum peccati destruis, tandemq́ue victorem vnà. tecum in caelestem Ierusalem introducis Hoc scilicet meritum vnanimis, & vnicordis tecum viri. Eia igitur, Domine, pone me iuxta Cor tuum; vt inspiciam illud, & secundùm exemplar illius rectificem CorPs. 118. 132. meum. Aspice & tu in me, & miserere mei Domine; atque ex hoc vstulanti Speculo Cordis tui, immitte ignitos radios in Cor meum, qui illud accendant, & conforment sacratissimo Cordi tuo. Fac me,2. Cor. 3. 18. quaeso, reuelatâ facie ita gloriam Dominici Cordis speculari, vt in eamdem imaginem transformer à claritate in claritatem;2. Cor. 4 10. vt mortificationem Iesu in Corpore & Corde meo circumferens, vita quoque eius manifestetur in Corpore meo mortali.
THALAMVS CORDIS IN CHRISTI SEPVLCHRO.
Consepulti sumus cum Christo. Rom. 6. 4. COR CORDIS, vitęq́ue meę quo vita sepulchro, Conditur, hoc vitam, et COR quoq́ue claudo meum. 55.
Cookies on Poetry Cove