Lectio XIII. Mustum Cordis è Torculari Crucis. Vinum laetificet Cor hominis. Psal. 103. 15.
En Cypri premitur botrus, Cor excipe, grata De torculari quae Cruce vina fluunt.
QVam bonus Israël Deus,Ps. 72. 1. his qui recto sunt Corde! Quid enim non praestas Animae diligenti te, quae omnia habet in te, & cui tu es omnia? Si à vulnere curari desiderat, medicus es: si febribus aestuat, fons es: si grauatur iniquitate, iustitia es: si indiget auxilio, vitus es: si mortem timet, vita es: si tenebras fugit, lux es: si dubia fluctuat, veritas es: si perire metuit, salus es: si caelum appetit, via es: si esuriat, cibus es: si sitiat, potus es. ConfiteanturPs. 106. 8. tibi, Domine, misericordiae tuae, quas multiplicasti super filios hominum. Dedisti enim eis frumentum, & vinum, quod in iucunditatemEccli. 31. 3.à te creatum est: Exultatio enim Animae & Cordis, vinum moderatè potatum. At dolendum est, quòd optimo dono tuo pessimè abutantur homines: vsq; adeò, vt fiat illis beneficium tuum in venenum. VinumOseae. 4. 11. enim laetificandis Cordibvs natum, aufert Cor, multosq́ue exterminauit; vt non immeritò dixerit Apostolus tuus: BonumRom. 14. 21. est non bibere vinum. Verùm, multò pretiosius vinum seruasti Animae nostrae, Domine Deus, vinum sanè praestantissimum,Zachar. 9. 17. vinum germinans Virgines, deVirgine carnem profluens, viteq́ue illâ quamIoan. 15. 1 plantauit caelestis Agricola, Pater tuus. BotrusCant. 1. 14. Cypri Dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Tu enim, Dilecte mi, instar botri vinearum Engaddi, ex vicinis fructibus aromaticis suaueolentis, ad Crucis torcular expressus, nostra propitiatio & expiatio factus es, atque vinum hoc quodPs. 103. 3 laetificat Cor hominis, in Eucharistico Calice nobis propinas. Hoc est poculumCant. 8. 2. ex vino condîto, & mustum malorum granatorum.Num. 13. 24. Tu botrus terrae promissionis, quem duo exploratores ad filios Israël è vecte suspensum detulerant. Quis enimAugust. Ser. 100. de temp. est racemus ex ligno pendens, nisi Amor meus in Cruce appensus? Botrus hic spiritalis vindemiae, sacrae Passionis tuae tem-pore praelo Crucis expressus, vinum laetitiae fidelibus exhibet. Tunc enim torcularIsaiae 63. 3. calcasti solus, & aspersus est Sanguis super vestimenta tua, & omnia indumenta tua inquinasti. Tanti tibi stetit, Domine, vt sitienti Sponsae vinum sacratissimi Sanguinis tui exprimeres. Sed & lauisti in vinoGen. 49. 11. stolam tuam, & in sanguine vuae pallium tuum. Stola autem haec tua est Ecclesia,Orig. in Gen. homil. 17. quam mundasti tibi Sanguine tuo non habentem maculam aut rugam. Quande verò sanguis vuae dicitur, quod aliud vinum,Ephes. 5. 16. quàm Calicis Domini Sanguis ostenditur? Hunc porrò Sanguinem vuae non tantùmCypria. Epist. 63. effudisti in remissionem peccatorum; sed etiam in potum longè suauissimumMatt. 26 28. Ecclesiae tuae reliquisti. An non enim ipse ore tuo Sancto & benedicto dixisti: SanguisIoan. 6. 55. meus verè est potus. Et qui bibit meum Sanguinem, manet in me, & ego in eo. Nec reliquisse tantùm Amori tuo satis fuit, sed suauissimè etiam nos ad bibendum inuitas. An non hae tuae voces? Si quisIoan. 7. 36. sitit, veniat ad me, & bibat. Omnes sitientes venite ad aquas, & qui non habetis argentum,Isaiae 55. 1. properate, emite, & comedite: Venite, emite absq; argento, & absq; vlla commutatione vinum & lac. Quàm dulcia verò haec tua apud Sapientem verba: Venite,Prou. 9. 5 comedite panem meum, & bibite vinum quod miscui vobis. Relinquite infantiam, viuite, & ambulate per vias prudentiae. Quid dulcius, quid voluptuosius nobis hac benignissimâ tuâ inuitatione, Sponse charissime? Quin & praelibatoris officium subire non renuis ipse prior praegustans Calicem, ad quem inuitas;Cant. 5. 1. adnosco enim vocem tuam: Comedi fauum cum mello meo, bibi vinum meum cum lacte meo: Comedite amici, & bibite, & inebriamini charissimi. Quid vltrà addi, aut excogitari posset? Eheu Domine, quanto desiderio desideras teipsum communicare nobis! quàm ardenter concupiscis, vt Breuiar. Roman.Laeti bibamus sobriam Ebrietatem Spiritus. Ambros. Serm. 13. in Psal. 118.Bona enim ebrietas, quae ad meliora, atque iucunda, quemdam facit mentis excessum: vt immemor sollicitudinum Animus noster, vino iucunditatis hilaretur. Inebriatae fuerunt hoc vino charissimę tibi Sponsae, S. Catharina Senensis, & S. Lutgardis:Cant. 2. 4. quas tu benignissime Rex introduxisti in cellam vinariam, & potasti vino de Sacratissimo Lateris tui vulnere scaturiente.Surius in vita. Illam enim, cùm post insignem mortificationis actum, quo diabolum, propriamq́ue naturam debellauit, vulneri Lateris tui ad-mouisti, & ineffabili potu ita refecisti, vt deinceps cibum capere nequiuerit. HuicCantipr. lib. 1. vitae S. Lutgardis. autem, Cruci affixum, & cruentatum te obuium exhibuisti, depositoq́ue de Cruce brachio eam amplexans, os eius vulneri Lateris tui applicuisti: vnde tantam hausit suauitatem, vt in Dei seruitio semper & robustior & alacrior fieret. Vnde & saliua oris eius mellis dulcedinem superabat: neque id mirum, quando Cor illius & diuinitatis tuae mel, & humanitatis lac ruminabat. Quis mihi det, vt quod illis visibiliter exhibere dignatus es, idem Cordi meo inuisibiliter etiam praestes? Ecce, Domine, prouocatus tuâ inuitatione, prouocatus harum exemplo, venio etiam ad te: introducas me, quaeso, in cellaria tua, vt hauriam de fontibus SaluatorisIsa. 12. 3 mustum spritualium deliciarum, bibamq́ueEsther. 1. 7. vinum illud magnificentiâ regiâ dignum, quod fluit de torculari tuo. Eia Domine, dignare vt excipiam illud in mundissimo vasculo Cordis mei, & refocillem sitientem Animam meam. Quemadmodum enim desiderat Ceruus ad fontes aquarum,Ps. 41. 1. ita desiderat Anima mea ad te Deus. Sitiuit Anima mea ad Deum fontem viuum: ô quando veniam, quando inueniam potum Animae meae, instar testae prae siti exarescentis!
August. soliloq. cap. 35.O fons vitae! vena aquarum viuentium, quando veniam ad aquas dulcedinis tuae, de terra deserta, & inuia, & inaquosa;Ps. 62. 3. vt satiem ex aquis misericordiae tuae sitim meam? Sitio, Domine, Fons vitae es; satia me. Sitio, Domine, sitio te Deum viuum.Deut. 32. 14. Sitio Sanguinem vuae meracissimum. Eia Domine, inebria me, vt dicat tibi AnimaPs. 22. 5. mea: Calix tuus inebrans quàm praeclarusCyprian. Epist. 63. est! Quia Sanguis tuus bibentes sic inebriat, vt sobrios faciat, & mentes ad spiritualem sapientiam redigat; vt à sapore isto saeculari, ad intellectum Dei vnusquisq; resipiscat. Et, quemadmodum vino isto communi mens soluitur, & Anima relaxatur, & tristitia omnis exponitur: ita & potato Sanguine Domini, & poculo salutari, exponatur memoria veteris hominis, & fiat obliuio conuersationis pristinae saecularis, & moestum pectus ac triste, diuinae indulgentia laetitiâ resoluatur. Laetificet ergo vinum hoc Cor meum, vt non recordeturProu. 31. 9. doloris sui, sicut scriptum est: Date siceram moerentibus, & vinum his qui amaro sunt Animo; bibant & obliuiscantur aegestatisSap. 12. 1. suae. Vbi ergo gustauerit Cor meumLucae 1. 47. quàm suauis est Dominus, exultet Spiritus meus in Deo salutari suo.
O quàm dulcis sapor iste, Qui te gustat, Iesu Christe, Tuo victus à dulcore, Mori posset prae amore, Te vnum amans vnice! Sed & hoc insuper peto, vt salutaris hic potus emundet Cor meum ab omni peccato. Si enim sanguis Hircorum, aut Taurorum,Hebr. 9. 13. inquinatos sanctificat ad emundationem carnis; quantò magis Sanguis tuus, Domine Iesu, emundabit conscientiam meam ab operibus mortuis, d seruiendum Deo viuenti? Verè beati, qui lauant stolasApocal. 22. 14. suas in Sanguine Agni, vt sit potestas corum in ligno vitae! Rogo igitur te Pie Pellicane Iesu DomineEx' D. Thoma. Me immundum munda tuo Sanguine, Cuius vna stilla saluum facere Totum mundum possit omni scelere.
AZYLVM CORDIS IN LATERE VVLNERATO.
Esto quasi Columba nidificans in summo ore foraminis. Jerem. 48. 28.
Fas lateris thalamo latitare, et amoris azylo. Et COR cum Domini iungere CORDE mei. 53.
Cookies on Poetry Cove