Lectio Prima. Cordis Fuga. Columba seducta non habens Cor. Oseae 7. 11.
Quam fugeret, fugitiua, tuum Cor, si Cor haberes Non meminisse mei, non meminisse sui?
SCholam Cordis ingredi cupiens, antequam in ipsa penetralia te inferas, hîc in limine nonnihil subsiste: atque, vt ordine procedas, prusquàm Cordistui qualitatem considerare incipias, diligenti indagine disquire, an reuera etiam Cor habeas, & vbinam illud sit? Etsi enim nemini dubium videatur, quin omnis homo viuens Cor habeat, illudq́ue non alio loco sit, quàm in quo est ipsum animal: spirituali tamen loquendi modo, multi admodum inueniuntur Corde prorsus destituti. Neque verò id paradoxum videri debet, cùm Spiritus Sanctus in Sacra Scriptura auersas à Deo mentes, sine Corde esse, aut Cordeindigere pronuntiet. Quid enim est aliudProuerb. 6. 32. quod Sapiens dicit: Qui Adulter est, propter Cordis inopiam, perdet AnimamProuerb. 11. 12. suam. Itemq́ue illud: Qui despicit amicum suum, indigens Corde est: nisi quòd Adulteri, & amicorum contemptores, amentes, caeci, ac sine Corde stolidi sint? Hinc insanos, stupidos, stultos & ignauos; excordes, & vecordes Latinè dicimus: quasi sine Corde. Cor enim Sapientiae sedes est. Nam vt Salomon dixit: In Corde prudentis latet Sapientia. Sed alijs quoque Scriptoribus eadem phrasis vsitata est. Sic Plautus dixit de muliere: Cui pectus sapiat, nam Cor non potest, quia nullum habet.Tortull. l. 4. c. 10. scribens, ait: Eum nec Cor, nec cerebrum habere. Et Ausonius, ludens in Rhetoricastrum quemdam quòd reminisco dixisset, ait: Auson. Epig. 47.Reminisco Rufus dixit in versu suo Cor ergo versus, immò Rufus non habet. Iterumq́ue: Epig. 48.Qui reminisco putat se dicere posse Latinè Hic vbi Cor scriptum est, legeret Cor, si Cor haberet. Considera ergo Primo, Peccatorem qui seductionem Cordis sui sequitur, verè non habere Cor, quia illud tran-stulit in illam rem, quam inordinatè nimiùm concupiscit, & amat. Sic Dauid dicebat: Cor meum dereliquit me. QuodPs. 39. 13 exponens S. Gregorius: Cor nostrum, ait,Greg. l. 4. in 9. c. 1. lib. Reg. tom. 2. nos derelinquit, quando sic à concupiscentijs carnalibus vincimur, vt intentionem Cordis in terrenis, & carnalibus, atque corporeis; & non in caelestibus, & spiritualibus ponimus. Superbus, Cor suum in honoribus, & vana gloria ponit; & ideò cum ipso non est. Vnde Ieremias increpans dicebat: Audi popule stulte,Ier. 5. 21 qui non habes Cor. Luxuriosi, & Gulosi Cor, totum immersum est carnis voluptatibus, crapulae, & ebrietati. Vnde Oseas: Fornicatio, vinum, & ebrietas auseruntOseae. 4. 11. Cor. Atque idem de alijs omnibus peccatis verè dici potest: Qui enim peccat, fornicatur à Domino, & recedit Cor eius retrò, oblitusq́ue Dei sui, declinatPs. 43. 19 semitas suas, à via mandatorum eius. Quanto igitur studio vitandum est peccatum, quod Cor, mentem, & Sapientiam aufert! Considera Secvndo, Peccatorem comparari Columbae excordi, & seductae; ita enim apud Prophetam legimus: Factus est Ephraim quasi Columba seducta,Oseae 7. 11. non habens Cor. Nihil dici potuit deRibera ibid.peccatore elegantius: verè enim est quasi columba seducta. Et cùm multa habeat Columba, quae laudat Scriptura (vt quòd celerrimè volat, quòd felle & amaritudine caret, quò limpidas aquas amat, quòd cadauerum pastum refugit) hoc solum in eâ peccator imitatur, quòd facilè seducitur; quòd non habeat Cor. Fallaci quadam boni specie capitur, & breui caducaq́ue voluptatulâ illectus, vltrò se in laqueos, & in ipsas crudelissimorum hostium manus conijcit. Spoliatur, laceratur, nec irascitur spoliantibus, aut lacerantibus: sed libenter ad easdem aedes reuertitur, in quibus mala haec pertulit, & grauiter vulneratus est. Non habet profectòDeuter. 32. 29. Cor, vtinam saperet, atque intelligeret, & nouissima prouideret! vitaret certè laqueos paratos; & caueret, intelligeret saepè se cecedisse, nec fortiorem esse nunc quàm cùm caderet. Considera Tertio, Difficile admodum esse Cor ita custodire, vt à nobis non fugiat. Petulantium enim puerorum more semper se domo propriis, vt vanitates & lucius suis indulgeat. Est veluti canis venaticus, pruriens pedibus ad venationem, & ad praedam suam omni momento exire gliscens: quarecùm à sensuum oblectamentis nonnihil moueri coeperit, statim magno ardore in illa fertur; & ad ea, relicto Deo, cui adhaerere deberet exire festinat. Magna haec est, prô dolor! Cordis nostri miseria, quam agnouit, & deplorauit Sanctus Augustinus:August. in Psal. 85. Vix, inquit, stat Cor ad Deum suum, & vult se tenere vt stet, & quodammodo fugit à se, nec inuenit cancellos, quibus se includat, aut obices quosdam, quibus retineat auolationes suas, & vagos quosdam motus. Diceret vnusquisque sibi hoc contingere, & alteri non contingere; nisi inueniremus in Scripturis Dei Dauidem orantem quodam loco, & dicentem: Quoniam2. Reg. 7. 27. inueni, Domine, Cor meum, vt orarem ad te. Inuenisse se dixit Cor suum, quasi soleret ab eo fugere, & ille sequi velut fugitiuum; & non posse comprehendere, & clamaraPs. 39. 13 Bernard. in Medit: cap. 9. ad Dominum: Quoniam Cor meum dereliquit me. Similis est Bernardi querela: Nihil est, inquit, in me Corde meo fugacius, quod quoties me deserit, & per prauas cogitationes diffluit, toties Deum offendit: sibi non concordat, à se dissonat, à se resilit, voluntates alternat, consilia mutat, aedificat noua, destruit vetera, destructa reaedificat, eadem iterùm, atque iterùm, alio & alio modo mutat, &ordinat: quia vult, & non vult; & numquam in eodem statu permanet. Et post pauca: Cor meum dum futurum non curat gaudium, nec diuinum quaerit auxilium, ab amore caelestium elongatur, & in amore terrestrium occupatur. Cumq́ue elabitur ab illis, & inuoluitur in istis, vanitas illud recipit, curiositas deducit, cupiditas allicit, voluptas seducit, luxuria polluit, torquet inuidia, turbat iracundia, cruciat tristitia: sicq́ue miseris casibus, submergitur omnibus vitijs, quoniam vnum Deum (qui ei sufficere poterat) dimisit. Per multa dispergitur, & huc illucq́ue quaerit vbi requiescere possit, & nihil inuentit quod ei sufficiat, donec ad ipsum redeat. Omni igitur custodia custodiendum est Cor ne à nobis recedat. Considera Qvarto, Maximum omninò damnum esse, Corde carere: quemadmodum enim ab ipso vita procedit, & eo laeso vicina est mors Corporis; ita quoque in spiritualibus Cordis inopia,Prouerb. 6. 13. Plin. lib. 11. nat. Hist. cap. 37. vt dicebat Salomon, perdit animam. Rem miram narrat Appianus Alexandrinus de duplici victimâ excorde. Iulius Caesar die quo in curiâ occubuit, Senatum ingressurus de more fecit: apertâ victimâ Cor defuit. Extispice nescio quid vaticinantede Imperatoris obitu; irrisit Iulius, & aliam admoueri iussit; led & haec Corde caruit. Quamuis verò id Cicero eludat,Cicero li. 2. de Diuinat. victima sine Corde certus mortis nuntius est: nam Etheluio quoque Pertinace, eo die quo occisus est, sacrificante, negatur in hostia Cor reperrum. Sed quid hoc in Arcano Sermone designet videamus. Totos nos quanti sumus, Deo Optimo Maximo in sacrificium, & hostiam viuentem offerre debemus: verùm si Corde destituta sit victima, non tantùm Deo displicebit; sed & certissimum mortis Animae nostrae indicium erit. Omnibus igitur modis prouidendum est, ne Cor nostrum derelinquat nos, sed illud Deo in holocaustum offerre possimus: cui accepta non est oblatio, quae Corde caret; vt enim Sapiens ait: Qui vanus en excors est, patebit contemptui.Prouerb. 12. 8. Opprobrium siquidem sempiternum dabit ei Dominus, nec euader poenasPs. 77. 66. vitae futurae. Virga enim in dorso eius qui indiget Corde. Virga autem in dorsoProuerb. 10. 13. (Bedâ allegoricè interpretante) est vindicta in posterioribus, id est, in sequenti vita. Vtinam haec recogitet Anima, & horrore poenarum perterrita, diligentissimè in Cordis sui custodiam incumbat!
CORDIS VANITAS.
Qui minoratur CORDE, cogitat inania. Eccli. 16. 23.
Ambitio follis, vento distendit honorum COR vanum; hinc spirat nil, nisi grande NIHIL. 2.
Cookies on Poetry Cove