Lectio XIII. Cordis Emollitio. Deus molliuit Cor meum. Iob. 23. 16.
Cor, marmor glaciale, Deus, ceu cera liquescet; Vrere cùm tuus, hoc, coeperit ignis-amor.
COnsidera Primo, Eam esse diuinae bonitatis clementiam, vt etiam obstinatissima Corda nitatur emollire. Hinc Sanctus Iob dicebat:Iob 23. 16. Deus molliuit Cormeum. Et Nahum Propheta: Dominus patiens & magnusNahum 1. 6. fortitudine, indignatio eius effusa est vt ignis, & petrae dissolutae sunt ab eo. Quod Hieronymus interpretatur: IndignatioHieron. Dei, quae diu sustentat peccantes, aliquando non tota quidem prorumpit in poenam; sed stillat in modum ignis, ad dissoluendam duritiam Cordivm, quae per petram signatur. Quis verò explicet quot modis diuina illa bonitas Cordis nostri duritiam edomare, & expugna-Didac. Stella in cap. 8. Luc.re studeat? Quemadmodum namque qui aliquid mollefacere vult, priùs impressum manibus huc illuc versat; si adhuc resistit, adhibet vnctionem, post vnctionem verò in aquam coniicit, posteà in ignem, deinde ad incudem ducit; quòd si nec hoc modo mollire potest, tamquam omninò inutile Corda. Primò enim illa quasi manibus suis contrectans, benignâ Passionis suae, grandiumq́ue beneficiorum memoriâ mulcet.August. lib. 6. Confess. cap. 5. Gratulatur sibi de hoc Augustinus, cùm Deo ita loquitur: Deinde paulatim, tu Domine, manu mitissimâ & misericordissima, pertractans composuisti Cor meum. Secundò, illa inungit diuinis auxiliis, & inspirationibus; quibus faciliùs peccati rigorem deponat. Tertiò, bonorum temporalium aquis inundat, vt gratias Auctori agendo, in memoriam veniant delict sui. Quartò, ignibus tribulationum, & infirmitatum vexat. Denique ictibus mortis temporalis committit, vt vel saltem tunc resipiscant, & conuertantur. At verò si nihil istorum potest deperditam reuocare voluntatem, nulla mora est, quin huiusmodi miserrimi peccatores, quorum Corda marmorea vllis non potuerunt mollescere viribus, in infernumconiiciantur. Ne verò hoc tibi contingat, Dominum ora vt emolliat Cor tuum; & magno clamore, magni Praesulis hanc vocem vsurpa: Rogo te Domine, per omnesAug. in Meditat. cap. 35. miserationes tuas, quibus de morte aeterna liberati sumus, mollifica Cor meum durum & lapideum, faxeum & ferreum, tuâ sacratissimâ & potenti vnctione, & fac me per ignem compunctionis, coram te, omni horâ hostiam viuam fieri. Considera Secvndo, Maximam efficaciam habere verbum Dei, ad humani Cordis duritiam emolliendam. De eo siquidem scriptum est: Numquid nonIerem. 23. 29. verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, & quasi malleus conterens petram? Ignis hic aenea hominum Corda liquescere facit: Malleus verò, faxea & lapidea Corda contundit, cumminuit, & conterit. Nouerat huius ignis virtutem regius Vates, cùm diceret: Ignitum eloquium tuumPs. 118. 48. vehementer, & seruus tuus dilexit illud. Nouerant & Discipuli illi Emmauntem petentes, qui cùm frigidi priùs essent, en Resurrectionem Domini penè desperarent, ab ignoto, & ignito eius eloquio adeò accensi sunt, vt dicerent: NònneLuc. 24. 32. Cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, & aperiret nobis Scri-pturas? Et Sponsa nónne disertè protestatur, ad vocem Sponsi Cor penitus liquefactumCant. 5. 6. fuisse? Anima mea, inquit, liquefacta est, vt Dilectus locutus est. Iam verò quàm efficaciter malleus verbi Dei conterat petras durissimorum Cordivm, vel inde colligere licet, quòd ad solam eius auditionem, vel lectionem, multi subitò ad Christum conuersi sint. Audito hoc verboIn vita per S. Athan. Euangelico in Ecclesia: Vade & vende omnia quae habes, & da pauperibus, & veni sequere me; Antonius fit Eremita. In gestis S. Marcelli Papae.Audito illo verbo: Venite benedicti patris mei, percipite regnum, &c. Apronianus primùm in Christum credit, baptizatur, fit martyr. Auditâ illâ voce: Tolle, lege; tolle, lege; moxq́ue lectis illis verbis Apostoli:Rom. 13. 13. Non in comessationibus, & ebrietatibus, non in contentione, & aemulatione, non in cubilibus, & impudictitiis, sed induimini Iesum Christum; AugustinusConfess. l. 8. c. 12. plenè ad Christum conuertitur. Nicolaus Tolentinas audiens pro Concione explicari1. Ioan. 2. 15. illam Ioannis sententiam: Nolite diligere mundum, neque ea quae inSurius 10 Sept. ex Antonio Senen. in Chron. mundo sunt, transit enim mundus, & concupiscentia eius; subitò in alium virum mutatus, Ordinem fratrum Augustinianorum ingressus est. Quid verò contigit Monetoilli, qui de industria Reginaldi Ordinis Praedicatorum celeberrimi Ecclesiastis Gonciones declinabat, ne vel inuitus ad illum Ordinem raperetur? Hic in Sancti Stephani Martyris Natali comitum importunitate tractus, primis statim verbis captus est, cùm illam vocem exponeret: EcceAct. 7. 55. video caelos apertos. Ita enim disserebat, nunc quidem caeli portas ad beatitudinem patere, ita vt quiuis ingredi possit; qui autem negligentes essent, & qui Deo Cor suum clauderent, iis vicissim caelos claudi, vt deinde intrare non possint. Nec pluribus opus fuit; statim enim Corde immutato, qui ad eam horam tam alienus fuerat à Religione, Religionis voluntatem concepit. Finitâ Concione, Reginaldum adiit, Animum suum exposuit, eumq́ue voti etiam vinculo adiuncto confirmauit. Inclina & tu aurem Cordis tui, ô Anima fidelis, & excipe dulcissima Sponsi eloquia in sacrae Scripturae paginis, & piorum librorum lectione resonantia: haec enim duritiem Cordis tui efficaciâ suâ facilè emolient. Ausculta (ait Gilbertus Abbas) &Gilbert Abbas, Serm. 44 in Cant. recole, quid locutus Mariae Magdalenae, quid mulieri in adulterio deprehensae, quid Samaritanae, Chananaeae,Zacchaeo, Petro, Centurioni? Ad tot pietatis sermones & clementiae, cuius non mollescat affectus, viscera liquescant! Ad tam vehementes flatus Austrinos, etiam de durissimo pectore, quantumlibet annosa poterat glacies dissolui. Considera Tertio, Benigno Christi Domini intuitu, quem eiusdem amor vel subsequi, vel comitari solet, maximèMarc. 14 64. Corda emolliri. Vide Sanctum Petrum frigidum ad prunas se calefacientem, Dominum negantem, & instar solidissimae petrae obrigescentem: mox verò cùm idem benignissimus Dominus respexit Petrum, lapis solutus est, & profluxerunt aquae, & Petrus fleuit amarè.Luc. 22. 63. Et vnde, quaeso, Magdalena in lacrymas tam copiosas resoluta, & eliquata est, vtLuc. 7. 44. iis Domini pedes rigaret, nisi ab aspectu clementissimi Iesu? id enim in Hymno asseuerat Ecclesia: Breuiar. Rom.Pater superni luminis, Cùm Magdalenam respicis, Flammas amoris excitas, Geluq́ue soluis pectoris. Neque hoc mirum, aut à ratione alienum videri debet: Christus enim, cùm Sol Iustitiae sit, hoc sibi proprium habet, vt radiorum suorum calore, frigore constrictaCorda, fluidae instar aquae resoluat. Vnde quidam lacrymantem Magdalenam sic loquentem inducit: Nix ego, Sol Christus; radiorum ardore liquesco: Nil mirum ex oculis, si fluat vnda, meis. Cor enim liquefactum (vt ait Paschasius)Paschas. Ratbertus lib. 2. in lam. Ierem. prae amore Dei, quasi glacies ex calore resoluitur, & sicut aqua effunditur. Agnouit diuini huius Solis miram efficaciam Isaias Vates, qui, quasi in Hyeme constitutus, Solis huius ortum ardentibus hisce votis implorabat: Vtinam disrumperes caelos,Isaiae 61. 1. & descenderes: à facie tua montes defluerent! id est, superba mortalium Corda vigratiae tuae ad humilitatem, patientiam, omnemq́ue virtutem liquarentur. Sicut exustio ignis tabescerent, aquea arderent igni, id est, mollia & concupiscentiis humecta, ac viscosa hominum Corda, igne charitatis exsiccata, inflammarentur. Quis non admiretur adeò feruentes Solis huius radios, à quibus etiam saxa, & lapides dissoluantur, & liquescant! In hunc enim sensum Sanctus Gregorius interpretatur illud Iob: Lapis solutus caloreIob. 28. 2 in aes vertitur. Tunc, ait, lapis solutusGregor. lib. 18. Moral. cap. 17. calore, in aes vertitur, cùm Cor durum, & diuini amoris igne frigidum, eodem igne tangitur & liquatur; vt desiderioremaestu ardeat, qui priùs insensibilis manebat. Ex quo ardore emollitur ad amorem, & roboratur ad operationem; vt sicut priùs durus fuerat in amore saeculi, ita se postmodum fortem exerat in amoreGlisterius cap. 5. Cant. Expos. Dei. Quid verò congruentius est, quàm amori tribuere hanc liquefactionem, quâ id, quod alioquin durum est, redditur fluens? cùm explortum sit eos esse praecipuos amoris effectus, vt amantem impellat ad amatum, eumdemq́ue cum illo vniat; quae certè vnio tunc fit pulchriùs, cùm amor ipse fit mutuus, atque adeò ambos amantes ad alterutrum fluidos faciat. Nec ignoramus, dilectum piarum AnimarumPsal. 21. 15. Iesum Christum dixisse: Factum est Cor meum tamquam cera liquescens. Vnde si liquefacta Anima fluat ad Iesum, & Iesus liquefactus vt cera, fluat ad ipsam Animam; quid exinde consequitur, nisiGuilliel. Abb. apud Delrio cap. 5. Cant. perfecta vnio? Res Corporeae cùm per calorem extrinsecùs liquefiunt, in semetipsas resoluuntur: Animae verò cùm per calorem intimum liquefiunt, non in semetipsas resoluuntur, sed in resoluentem. Resoluuntur à semetipsis, sed non in semetipsas; resoluuntur igne Dei, ab amore sui, in amorem Sponsi caelestis. Hoc Paulus insinuans, qui adhaeret, inquit, Domino,vnus Spiritus est. Et suam Animam hoc1. Cor. 6. 17. modo liquefactum incidans: Visuo, inquit, ego, non iam ego, viuit autem in me Christus. O quàm dulcis hora, quandoGilbert. Abbas, Serm. 44. in Cant. Anima, huic igneo torrenti, liquefacta miscetur! quàm subtilis est in illo momento, quàm extenuata, quàm mobilis! Nihil tunc torporis habet, nihil duritiae reliquum, nihil rigoris, tantummodò calens & liquens.
CORDIS MVNDATIO
Laua a malitiâ COR tuum. Ierem. 4. 14.
fons scaturit lateris transfixi, e vulnere, sponsi. Hoc cordis maculas ablue sponsa, tui. 14.
Cookies on Poetry Cove