Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XV. Cordis Donatio. Praebe fili mi Cor tuum mihi. Prouerb. 23. 26.

Vnice Cordis Amor, timor vnice Cordis Iesv, Cor tibi dono meum, Cor mini redde tuum.

COnsidera Primo, quemadmodum Regibus honoris & subiectionis testandi causâ, munera deferri solent; ita Deum, qui est Rex regum, & Dominus dominantium, praecepisse vt ei quoque munera deferrentur; vnde dixit: Non apparebis in conspectuDeuter. 16. 17. meo vacuus, sed offeret vnusquisque secundùm quod habuerit, iuxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. Ita praedictum est de pacifico Rege Salomone Christo Domino: Adorabunt eum,Psal. 44. 14. quoniam ipse est Dominus Deus tuus. Et filiae Tyri in muneribus, vultum tuum deprecabuntur omnes diuites plebis. Quibusverbis significatur, Gentilitatem ad Christum conuersam, spiritualibus muneribus eum honoraturam, & deprecaturam; idq́ue non tantùm vilem plebeculam, sed ipsos etiam diuites plebis, immò etiam Reges facturos.Psal. 71. 10. Vnde in alio Psalmo dicitur: Regis Tharsis, & Insulae munera offerent; Reges Arabum, & Saba dona adducent. id autem in Magis Christi adoratoribus ad litteram adimpletum fuisse, ex communi Sanctorum, & Ecclesiae consensuMatth. 2. 11. constat. Illienim apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, Arum, Thus, & Myrrham; quibus eum Deum, Regem, & hominem esse confessi sunt. Tu verò, Anima mea, quo dono, quáve oblatione Regem, Deumq́ue tuum honorabis? non aliâ prorsus,Bernard. in Med. cap. 7. quàm Cordis tui. In omni namque Creatura, quae sub Sole mundi vanitatibus occupatur, nihil humano Corde sublimius, nihil nobilius, nihil Deo similius reperitur: quapropter nihil aliud quaerit à te, nisi Cor tuum. Hind est quòd per SalomonemProuerb. 23. 26. dicit: Praebe fili mi Cor tuum mihi. Quo loquendi modo, pulcherrimè indicat à cuius manu munus suscipere dignetur, quale illud esse debeat, & quo modo sibi praeberi desideret. Singula proinde verba haec attentiùs expendenda sunt.

Considera ergo Secvndo, CuiusEx Gabriele Inchino pleraque. Cor sibi dari petat, nullius enim nisi filij Corde delectatur, ideoq́ue dicit: Fili praebe mihi Cor tuum. Non alloquitur ergo Iudaeos, Turcas, Etnicos, Publicanos, & qui in peccatis suis obdurati perseuerant: illi enim non filij, sed2. Pet. 2. 14. inimici Dei sunt, & maledictionis filij. Eorum igitur Corda postulat, quibus dedit potestatem filios Dei fieri, qui creduntIoannis 1. 12. in nomine vnigeniti Filij Dei, qui Spiritum adoptionis filiorum receperunt. Qui Spiritu Dei aguntur (inquit B. Paulus)Rom. 8. 14. ij sunt filij Dei, coheredes autem Christi: si tamen compatimur, vt & conglorificemur. Vna ergo ex conditionibus filij est, vt cum Christo patiatur & sustineat: Flagellat enim Deus omnem filiumHebr. 12. 6. quem recipit. Deinde eidem Patri filius obedire debet: Patres quidem carnis nostraeIbid. v. 9. (inquit Apostolus) eruditores habuimus, & reuerebamur eos: non multò magis obtemperabimus Patri Spirituum? Pacem praetereà filius in domo Patris cęlestis colere debet: Beati enim pacifici, quoniam filij Dei vocabuntur. Denique illiMatth. 5. 9. sunt filij, qui Patrem imitantes student esse perfecti, sicut Pater caelestis perfectus Matth. 5. 48. est. Si ergo Deo vis Cor essegratum, vide ne à numero filiorum excidas; in hoc vnum incumbe, vt has filij proprietates assequaris, vt verè filius Dei nomineris & sis. Considera Tertio, Quo modo sibi dari Cor tuum petat. Non enim vult sibi illud commodari, non vendi; sed liberali donatione praeberi, siue dari. Commodare enim nihil aliud est, quàm alicut alicuius rei vsum gratuitò concedere, ita vt dominium eius maneat circa commodantem. Vendere, est accepto pretio rem aliquam distrahere. Donare verò, est gratuitò & liberaliter rem alteri dare, ac tradere. Qui commodat quidpiam, paulò pòst quod commodauit recipit. Qui vendit quidpiam, pretium illius quod vendidit accipit. Qui verò donat quidpiam, nec vmquam recipit, nec vllum pro eo prestium flagitat. Commodant Deo Cor suum, qui ad aliquod tempus illud diuino cultui tradunt, posteà verò illud rursus mundi vanitatibus implicant; qui in maioribus solemnitatibus pietatem colunt, deinde verò, iis peractis, redeuntMatth. 13. 21. ad ingenium, & bacchanalia viuunt. Hi sunt quos temporales Christus vocat.Luc. 8. 13. Qui ad tempus credunt, & in tempore tentationis recedunt. Qui autem sunt quiDeo Cor vendunt, nisi illi qui ideò Deo seruiunt, vt eis statim pretium seruitutis suae annumeret? tribuens illis diuitias & prosperitates huius saeculi: vel qui se ita Deo tradunt, vt id facturi non essent, nisi mercedem aeternam, & praemium regni caelorum daturum se repromisisset? Illi porrò Cor suum liberâ donatione Deo offerunt, qui nec mercedis, nec praemij intuitu, sed solo illius amore id illi ita tradunt, vt numquam velint id rursus fieri sibi proprium, dicentes cum Propheta: Quid mihi est in caelo, & à te quidPsal. 72. 25. volui super terram? Deus enim gratis vult diligi, gratis sibi seruiri, non quasi propositâ acceptione mercedis, quia ipsa merces tua summa Deus ipse erit, quem gratis diligis. Gratis igitur & liberaliter Deo Cor tribuendeum est, vt Cor nostrum habeat Deum. Expende deinde, quòd dicat Deus Cordis tui: Praebe Mihi Cor tuum.Prouerb. 23. 26. Non vult enim illud Mundo, non Carni, non diabolo impendi. Tam enim est Cordis tui amans & cupidus, vt illud totum possidere, nec aliquem in societatem illius admittere velit. Quòd si tamen proximus in Corde nostro locum aliquem inuenit, id illi contrarium non est: vnicus enimamor est, que Deus & proximus diligitur; cùm non nisi propter Deum hic diligatur.Aristoteles. Vbi autem vnum propter alterum, ait Aristoteles, vtrobique tantùm vnum. Quemadmodum dum diligitur sanitas, & potio amara propter sanitatem, non illic duo sunt amores; sed vnus tantùm amor. Vnico igitur & soli Dilecto Cordis nostri Cor largiendum est. Considera Qvarto, Cur immensa illa maiestas partem hominis tam exiguam, quàm est Cor, sibi dari flagitet. Cuius quidem cùm plurimae sint rationes, tum vna haec praecipua est; quòd nemo tam pauper sit, qui illud dare non possit. Quis enim est qui Corde careat? Alia verò si Deus exigat, plurimi se excusare possent. Auras, ad verbum Dei audiendum, non potest exhibere surdus. Oculos, ad peccata deploranda, aut Christum crucifixum intuendum, non habet caecus. Os & linguam, ad preces fundendas, & diuinas laudes celebrandas, non habet mutus. Manibus, ad eleëmosynas largiendas, caret pauper & egenus. Ventrem, ad ieiunandum, non potest exhibere infirmus. Genua, ad orandum, non potest flectere debilis & decrepitus. Crura & pedes, ad peregrinationes faciendas, & Ecclesias frequentandas,exhibere non potest claudus, & pedibus destitutus. Nullam proinde harum partium Deus exigit; sed Cor tantrummodò quod quilibet dare potest. Potes mihi dicere,August. Sanctus Augustines, non possum vigilare, non possum ieiunare, non possum peregrinari, non possum eleëmosynam facere, & mortuos suscitare: sed non potes mihi dicere, non possum diligere; quod Corde fit. Adde his, & hanc rationem: quòd etsi Deo omnia Corporis nostri membra offerantur, vnicum tamen Cor absit, non erit ei munus hoc gratum; quod enim olim dixit: Populus hic labiis me honorat,Isa. 29. 13. Cor autem eorum longè est à me; idipsum de aliis omnibus membris verissimè dicere potuisset. Nulla enim opera Deo grata sunt, quae ex Corde non procedunt. Quod enim in arboribus est radix, id in homine est Cor: vitiatâ radice, rami arboris aresiunt, flores defluunt, frondes pallescunt, fructus putrefiunt: sanâ autem permanente radice, viuaces sunt rami, firmi flores, virentes frondes, & fructus maturi. Ita quoque si Cordis radix integra fuerit, bona erunt opera nostra. Si radix sancta, ait Sanctus Paulus,Rom. 11. 16. & rami. Si verò malitia Cor infecerit, mala quoque ex eo prodibunt opera.

Matth. 15. 19.De Corde enim, Christo teste, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Quin & absque opere externo non rarò Corpeccat, vt Psaltes testatur:Ps. 57. 2. Etenim in Corde iniquitates operamini in terra. Cùm igitur omnes actus nostri valorem & pretium ex Corde habeant, meritò illud Deus requirit: nec enim vel hominibus grata sunt munera, quae non ex Corde proficiscuntur. Displicet seruus, qui non ex animo, sed ad oculum, Domino seruit. Nihil Sponsus Dilectae suae dedisse censebitur, nisi Cor largiatur: nihil ab eâ vicissim petit, nisi vtCant. 8. 6. ponat eum sicut signaculum super Cor suum. Considera Qvinto, quorsum Deo Cor tuum tradere debeas, nempe vt illi fiat gratum habitaculum, illudq́ue efficiat conforme imagini diuini Cordis sui. Debitum est ipsi Cor multis omninò titulis, ob beneficia nimirùm creationis, gubernationis, redemptionis, aliaq́ue minimè pauca. Accipitribus dari solet Cor earum auium, quas praedati essent: Christus ad praedam ascendit, dum Crucis lignum conscendit, de quo vaticinatum Iacob multi intelligunt, cùm de Iuda dixit:Ad praedam fili mi ascendisti. ChristusGen. 49. 9. enim ex tribu Iuda prognatus, inter cetera nomina habuit: Accelera spolia detrahere,Isa. 8. 3. Festina praedari. Hic igitur è Cruce spolians diabolum, praedatus est Cor nostrum: quare meritò etiam illi dandum erit. Noli autem subducere Cor tuum, eò quòd immundum fortè sit; ipse enim qui fons est, emundabit illud. Si prauum & distortum sit, ipse, qui diligit aequitatem, rectum efficiet illud. Si graue sit & pronum in terram, ipse, qui de caelis est, sursum subleuabit. Si variis cupiditatibus, velut luto plenum sit, ipse, qui ignis est, consumet eas. Si durum sit, ipse, qui omnipotens est, emolliet illud. Tantùm tibi tortuositas tua displiceat, & ex tota Anima,Matth. 22. 37. ex tota mente, ex totis viribus Cor totum illi deuoueas, qui se totum Cordi tuo tanto amore dedit; & sine dubio facilè reformabit deformitates Cordis tui. Cùm Socrati, vt Seneca tradidit, multiSeneca lib. 1. de benefic. cap. 7. multa, pro suis quisque facultatibus, offerrent; AEschines pauper auditor: Nihil, inquit, dignum te, quod dare tibi possum inuenio, & hoc modo pauperem me esse sentio. Itaque dono tibi, quod vnum habeo, meipsum; hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas, cogi-tesq́ue alios cùm multum tibi darent, plus sibi reliquisse. Cui Socrates: Quid ni tu, inquit, magnum munus dederis? nisi fortè paruo te aestimes. Curabo ergo, vt te meliorem tibi reddam, quàm accepi. Tu verò, si AEschinem imiteris, &, non Socrati, sed Deo Cor tuum obtuleris, sine dubio multò melius illud efficiet, tibiq́ue reddet. Set opportunè admodum hîc subiicietur

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove