Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XI. Cordis Dilatatio. Viam mandatorum tuorum cucurri, cùm dilatasti Cor meum. Psal. 118. 32.

Quàm volup' est, quod amare prius, Cor duxit amarum, Augustam, lato currere, Corde, viam!

COnsidera, Praesentem vitam hanc, quam in exilio degimus, aliud non esse, quàm viam quamdam ad vitam aeternam; esse spirituale stadium, quod nobis velociter est decurrendum; esse iter ad caelestem Ierusalem, ad quam continuò nos ambulare oporteat. Quàm multi verò ab hoc itinere deflectunt? quanti stadium hoc detrectant? quot sunt, qui errantes in solitudine, inPs. 106. 4. inaquoso, viam ciuitatis habitaculi non inueniunt? Quàm saepè parum in viâ Dei progredimur? Quoties subsistimus? quoties lassi, ab ambulando in totum desistimus, atque humi iacemus? Miseri sanè, & miserabiles filij Adae, quos labor stultorumEccles. 10. 15. affligit, cùm nesciunt in vrbem pergere!

At vnde, precor, haec miseria? nisi quia adhaeretPs. 118. 25. pauimento Anima nostra adhaeret huic pulueri & terrae; corpori scilicet, quodSap. 9. 15 corrumpitur, & aggrauat Animam. NamS. Bern. Serm. 21. in Cant. (vt inquit Bernardus.) quantaeuis perfectionis Anima, quamdiu quidem gemit sub corpore mortis huius, & huius saeculi nequam, retinetur inclusa carcere, vincta necessitatibus, torta sceleribus, lentiùs, segniusq́ue assurgat necesse est, ad contemplanda sublimia: nec omninò liberum habetApoc. 14. 4. sequi Sponsum quocumque ierit. Hinc lacrymosa vox illa gementis: Infelix egoRom 7. 24. homo, quis me liberabit de corpore mortis huius! Sed & altera causa est; quia dormitatPs. 118. 28. Anima nostra, prae taedio & defatigatione lassata. Sunt enim (ait idem Bernardus)Serm. 32 in Cant. qui in studiis spiritualibus fatigati, & versi in teporem, atque in defectu quodam Spiritus positi, ambulant tristes vias Domini, Corde arente, ac taedente, accedunt ad quaeque iniuncta. Considera Secvndo, Vt malum hoc ex frigore, tristitiâ, & angustiâ Cordis oritur: ita eiusdem remedium aptissimum esse, Cordis dilationem, idLorinus in Ps. 4. est, gaudium in Spiritum Sancto. Physicè enim loquendo, tristibus comprimitur Cor, in angustumq́ue contrabitur, acobruitur noxio humore: laetis spargitur sanguis, ac laxantur quodammodo spatia Cordis, ipsumq́ue dilatatur. Quod indicat rubedo totius oris in ridentibus: & in affectis contrariâ perturbatione, pallor; sanguine ad Cor sese cogente. Hinc Augustinus exponit illud: In tribulationePsal. 4.1. dilatasti mihi; ab angustiis tristitiae, in latitudinem gaudiorum me duxisti. Dilatato autem Corde, inenarrabili dulcedine curritur via mandatorum Dei. Expertus id testatur Dauid, dicens: ViamPs. 118. 32. mandatorum tuorum cucurri, cùm dilatasti Cor meum. Neque enim, inquitIn illum locum. Ambrosius, poterat viam currere, si Cor eius coarctaretur angustiis. Idem prorsus & nobis accidit: dormitante enim Animâ prae tristitiâ, segnes & lassi residemus, & tantùm non currimus, sed & trahi indigemus. Quod optimè, suo more, exponit Bernardus: Proptereà, (inquit) opus habeoSerm. 21 in Cant. extrahi, quoniam refriguit paulisper in nobis ignis amoris tui, nec valemus à facie frigoris huius currere modò, sicut heri & nudiustertius. Curremus autem posteà, cùm reddideris lętitiam salutaris tui, cùmPsal. 50. 14. redierit melior temperies gratię, cùm Sol Iustitiae incaluerit, & pertransierit tentationis nubes, quae hunc operire ad ho-ram cernitur, atque ad leuem flatum aurae blandioris, solitò coeperint vnguenta liquescere,Cant. 1. 3. & aromata fluere, & dare odorem suum. Tunc curremus, & in odore illo curremus. Iam verò, si quaeras quomodo haec Cordis dilatatio fiat? quomodo spirituale hoc gaudium in Cordibvs nostris à Deo immittatur? audi eumdemSerm. 32. in Cant. Bernardum: Vbi contigerit tale aliquid pati (fastidium scilicet & taedium viae) si misertus Dominus appropiet nobis in viâ, quâ ambulamus, & incipiat loqui de caelo, qui de caelo est, nec non fauorabile quippiam cantare nobis de Canticis Sion, narrare etiam de Ciuitate Dei, de pace Ciuitatis: dico vobis; erit pro vehiculo Animae dormitanti, & pigritanti laeta narratio: ita vt pellat omne fastidium ab Animo audientis, & à Corpore fatigationem. An tibi aliud velPs. 118. 28. pati, vel petere ille videtur, qui ait: Dormitauit Anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis? Et nónne cùm obtinuerit, clamabit.Ibidem. v. 97. Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est. Cogitatio igitur, & desiderium caelestis patriae, Cor dilatat; quod hunc in modum explicat S. Augustinus:Tract. 4. in Epist. Ioan. Desiderium, sinus est Cordis nostri. Quod autem desideramus, nondum videmus, sed desiderando capaces effi-cimur: vt, cùm venerit quod videamus, impleamur. Sicuti enim si velles implere aliquem sinum, & nosti quàm magnum est, quod dabitur; extendis sinum vel sacci, vel vtris, vel alicuius rei: nosti quantum missuruses, & si vides quia angustus est sinus, extendendo facis capaciorem. Sic extendat oportet Anima nostra cupiditatemTract. 34 in Ioan. suam, & sinu capaciore quaerat comprehendere, quod oculus non vidit,1. Cor. 2. 9. nec auris audiuit, nec in Cor hominis ascendit. Desiderio isto Cor dilatante, graditurProu. 4. 12. Iustus semitas aequitatis, quas cùm ingressus fuerit, non arctantur gressus eius, & currens non habebit offendiculum. Incipientes enim humi repunt, Proficientes ambulant, Perfecti currunt; immò vt Aquilae volant, & non deficiunt.Isaiae 40 31. Quis det nobis, vt Salomoni datum fuit, latitudinem Cordis, sicut arenam maris,Ps. 118. 32. vt sine vllo impedimento, viam mandatorum Dei transcurrere valeamus! Tertio Consideranda hîc, & expendenda est, non minus curiosa, quàm pia quaestio. Cùm arcta sit via, quae ducit adMatt. 7. 14. vitam, cur Dauid hîc dicat: Dilatatum esse Cor, & non potiùs ipsam viam, quae dilatanda videbatur, sicut alibi dicit: Statuisti in loco spatioso pedes meos?Ps. 30. 9.

Hilar. in Ps. 118.Respondet S. Hilarius: Cor dilatatum esse, in quo Sacramentum Patris & Filij residet: in quo capaci habitatione Spiritus Sanctus dilatatur. Nec Dauidem potuisse antè viam Dei currere, quàm ipse illa digna & ampla Deo efficeretur habitatio. Similiter Ambrosius: Vide denique distantia: Via fit angustior, Cor latiùs, vt Patris, & Filij, & Spiritus Sancti sustineat mansionem: ne veniat verbum Dei, & pulset, & videns Cordis eius angustias, dedignetur habitare. Admirans porrò S. Bernardus tantam Cordis capacitatem, exclamat:Bernard. serm. 27. in Cant. O quanta illi Animae latitudo, quanta & meritorum praerogatiua, quae diuinam in se praesentiam & digna inuenitur suscipere, & sufficiens capere! Quid illa cui & spatia supperunt, & deambulatoria, ad opus quidem Maiestatis! Dicit enim2. Cor. 6. 16. Deus: Inhabitabo in illis, & inambulabo. Quàm autem latum est, vbi deambulat Deus? in hac latitudine diffunditur charitasRom. 5. 5 in Cordibvs nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Dicamus ergoAug. l. 1. Confess. cap 5. Deo: Angusta est domus Cordis nostri, quò venias ad eam, dilatetur abs te. Ruinosa est, refice eam. Altera quaestio hîc moneri potest, Quomodo dilatato Corde, curratur viamandatorum Dei, cùm multum illa habeat moeroris, atque tristitiae: Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in Regnum caelorum? Multiplex ad hoc est responsio; ostendens quomodo etiam in tribulatione Cor dilatetur. Primò enim, dilatatione Cordis, donum magnanimitatis Deus confert, quo infortunia quaeque generosè perferuntur, & qui tribulationes2 Cor. 4. 8. patiuntur, non angustientur, ita Didymus, Chrysostomus, & Euthymius obseruant, in illud Psalmi: In tribulatione dilatasti mihi.Ps. 4. 1. Secundò, Liberiore, inquit Chrysostomus, campo fruitur, quem tribulatio compellit sese à turpibus amoribus abstrahere, quibus dum res secundae erant, constringebatur, & affligebatur. Quemadmodum qui laborat febre, si voluptati vacet, maiores experitur dolores: si abstineat, iucundam sanitatem recuperat. Tertiò, Iustus, tamquam ductile aurum, tribulationes malleo percussus, in plures laminas distenditur ae dilatatur, itaque fit vas ad diuina dona recipiendum capacissimum. Hinc de Paulo electionis vase Christus dixit: Ego autemActor. 9. 15. ostendam ei, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Quartò, Quò pius magis coangustatur carne, hoc magis dilatatur Spiritu. Est enim veluti palma; quae ininferiore parte angustior, in superiore latiùsPsal. 91. 13. se diffundit. Vnde illud: Iustus vt palma florebit. Quintò, Arcta & angusta estMatt. 7. 13. via, quae ducit ad vitam: sed spatia charitatis sunt latissima, laetisssimaq́ue; & illiusPs. 118. 96. lex vocatur, Mandatum latum nimis. Eo enim complectimur vniuersa, transcendimus creata, immenso adhaeremus Deo.Ezech. 40 Templum Ezechiëli ostensum, latius erat in superioribus, quoniam, vt Hieronymus docet, semper angustiora sunt quę sunt deorsum, in ieiuniis καμαιγενíαις, & summa conscendimus (per illos veluti gradus) latior nobis aperitur via, & impletur quod scriptum est: In tribulatione dilatasti mihi.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove