Lectio III. Quid Cordis nomine significetur. QVandoqvidem continuus nobis de Corde futurus sit sermo, rationi omninò consentaneum videtur, vt varias, quas in sacra Scriptura habet significationes, hîc aperiamus. Primo autem significat notissimam illam in animalibus partem, quae in medio iuxta pulmones sita est, vt per ipsum vita toti corpori vndique subministretur: & vt sptritus vitalis, velut à centro, ad membrorum circumferentiam deferatur. Est autem Cor membrorum omnium nobilissimum primum quod Natura format; praecipuum inter viscera, & vitae ipsius sedes; arteriarum & caloris natiui, quo animal regitur, quasi fons quidam & domicilium.
Secvndo, desumptâ hinc similitudine, Cor medium locum significat; sic Cor Maris, est profunditas illius: & Cor terrae, centrum. Ita Ionas ad Dominum clamat: Et proiecisti me in profundum in CordeIon. 2. 4. Matth. 12. 40. Maris. Et Christus Dominus: Sicut fuit Ionas in ventre Ceti; sic erit Filius hominis in Corde terrae tribus diebus, & tribus noctibus. Vbi Cor terrae pro limbo Patrum accipitur, in quem Christus post mortem descendit. Is autem est circa infernum & circa centrum mundi, de quo D. Hieronymus ait: Sicut Cor est in medioHieron. animalis; ita infernus in medio terrae esse perhibetur. Tertio, significat Cor omnia interiora Corporis, id est viscera; vt Psalmo 21.Psal. 21. 15. Factum est Cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Et: GladiusPsal. 36. 15. eorum intret in Corda ipsorum. Et Oseae 13. vbi nos legimus, dirumpam interioraOseae. 13. 8. iecoris eorum; in Hebraeo est, interiora Cordis eorum. Qvarto, Cor ipsam Animam significat, vnde Psalmista ait: Cor meum, &Ps. 83. 3. caro mea exultauerunt in Deum viuum; id est, Anima & Corpus gaudio gestierunt in Deo suo. Sic etiam accipitur illud Ieremiae: Laua à malitia Cor tuum.Ier. 4.14 Qvinto, mentem quoque significat,Oseae 7. 10. vt apud Prophetam: Et factus est Ephrem quasi columba seducta non habens Cor; id est, factus est demens, stolidus & amcns. EtIer. 5. 21. alius Propheta: Audi popule stulte, qui non habes Cor. Sic etiam intelligitur illud3. Reg. 3. 9. in Oratione Salomonis: Dabis ergo seruo tuo Cor docile, vt populum tuum iudicare possit. Similiter illud SaluatorisMatt. 5. 8. intelligi potest: Beati mundo Corde,, quoniam ipsi Deum videbunt. Atque illudPs. 23. 4. Psalmistae: Innocens manibus, & mundo Corde. Et à Corde pro mente dicti sunt vecordes socordes, & excordes. EtCicero I. Tusc. Hiron. contrà, Cordati, vt Auctor est Cicero. Et Nasica ille Sapiens dictus est Corcvlvm. Et S. Hieronymus in Matth. scribens nomen Lebbaei quod à Cordededucitur, Corcvlum interpretatur. Sexto, accipitur aliquando pro iudicio & intellectu; vt apud eumdem Psalmographum:Ps. 39. 13 Cor meum dereliquit me. EtRom. 1. 21. apud D. Paulum Obscuratum est insipiensEphes. 1. 18. Cor eorum. Iterumq́ue: Deus det vobis illuminatos oculos Cordis vestri, vt sciatis quae sit spes vocationis vestrae. Cui affinis est significatio ea, quâ Cor sententiam significat. Cor enim conuertiPs. 104. 25. dicitur, cùm sententia mutatur: Conuertit
Cor eorum, vt odirent populum eius. Et 3.Regum l8. Et tu conuertisti Cor eorum3. Reg. 18. 37. iterùm. Vnde de non mutaturo sententiam dicitur: Confirmatum est CorPs. 111. 8. eius, non commouebitur. Ponere autem Cor in aliqua re, vel ponere aliquid in Corde, aut superIsa. 47. 7 Cor, idem est quòd diligenter metitari, considerare, & recogitare Isaiae 47. Non posuisti haec super Cor tuum. nec recordata es novissimi tui. Et Ezechielis 40. Fili hominis videEzech. 40. 4. oculis tuis, auribus tuis audi, & pone Cor tuum in omnia quae ostendam tibi. Et Aggaei I. Ponite Corda vestra superAggaei. 1. 5. vias vestras. Septimo, Cor pro voluntate saepissimè ponitur, vnde dicimus desideria Cordis: atque ita accipitur cùm Dauid ait:Ps. 56. 8. Paratum Cor meum Deus. Et cùm de Dauide Dominus ait: Inueni Dauid filiumAct. 13. 22. Iesse, virum secundùm Cor meum. Et Samuel: Quaesiuit Dominus virumI. Reg. 13. 14. iuxta Cor suum. Ita intelligendum est praeceptum Domini: Diliges DominumMatth. 22. 37. Deum tuum ex toto Corde tuo. Atque ita intelligendus est Christus, cùm dixit: Quòd omne extrinsecus introiens in hominem, non possit eum coinquinare: quia non intrat in Cor eius. Nihil enim ho-
minem coram Deo abominabilem & coinquinatum facit, nisi peccatum. Peccatum autem nisi sit voluntarium, peccati rationem non habet. Sic quoque accipitur illud Ecclesiastici: Cor ingrediens duas vias, non habebit successus; hoc est, voluntas propensa ad vitia, eaq́ue amplectens, virtutem singens, & scelera honestatis specie tegens, ambulans coram Deo per viam flagitiorum, & coram hominibus per viam virtutum infelicem habebit successum. Externi quoque Scriptores in eadem significatione Cor accipiunt, cùm aiunt aliquid alicui Cordi esse, vt Virgilius: cui carmina semper Et cytharae Cordi numerisq́ue intendere neruos. Atqve hae sunt potissimae Cordis significationes in sensu literali: Mysticas enim hîc praeterimus, quas magnâ copiâ haurire licet ex Silua Allegoriarum nostri Hieronymi Laureti.
Cookies on Poetry Cove