Lectio VI. Cordis Diuisio. Diuisum est Cor eorum, nunc interibunt. Oseae. 10. 2.
Me tibi cùm totum dederim, vanissima, Cordis Car mihi Virgo tui pars aliquanta datur?
COnsidera Primo, Benignissimum Deum humani Cordis tam esse amantem, vt solus sibi illud exposcat: adeò verò zelotypus est, nullum vt omninò in eius consortium admittat. Hinc est quòd semper totum Cor sibi exhiberi postulet; vult enim nos toto Corde ad se conuerti. Ita enim per Ioëlem dicit: Conuertimini ad me in toto CordeIoël. 2. 12. vestro. Vult quaeri toto Corde; ita enim Moyses edixit: Cùm quaesieris DominumDeuter. 4. 29. Deum tuum, inuenies eum: si tamen toto Corde quaesieris. Et ipse Dominus: Quaeretis me, & inuenietis:Ierem. 29. 13. cùm quaesieritis me, in toto Corde vestro. Vult seruiri sibi toto Corde:Deuter. 10. 12.Quid enim petit Dominus Deus tuus, ô Israël, à te, nisi vt timeas Dominum Deum tuum, ac seruias ei in toto Corde tuo? Amari vult toto Corde; scriptum estMatth. 22. 36. enim: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto Corde tuo, & ex tota Anima tua, &3. Reg. 8. 23. in tota mente tua. Laudantur quoque qui ambulant coram Deo toto Corde suo.2. Paralip. 34. 31Et qui toto Corde sequuntur Deum. Et qui custodiunt praecepta & testimonia,Iudith 4. 17. & iustificationes Dei in toto Corde suo. Et qui orant Deum toto Corde suo.Prouerb. 3. 5.Monemur quoque habere fiduciam in Domino ex tot Corde nostro. Nullam igitur partem Cordis abesse vult, qui toties totum Cor postulat. Meritò proindeAugust. super Ioannem. minatur Augustinus: Vae duplici Corde! de suo partem faciunt Deo, & partem faciunt diabolo. Iratus Deus, quia sit ibi pars diabolo, discedit, & totum diabolus possidet. Quare mirandum minimè estOseae 10. 2. si dixerit Propheta: Diuisum est Cor eorum, nunc interibunt. Quis enim viuat Corde, vel Corpore diuiso? Iure proinde4. Reg. 17. 8. reprobi erant, & à populo Dei segregati Samaritani, eò quòd & Dominum colebant, & pariter dijs Assyriorum seruiebant.Sophon. 1. 5. Iure quoque Deus per Prophetam maledicit eis, qui iurant in Domino,& iurant in Melchon, Idolo sic dicto. Quàm grauiter verò Elias increpat: Vt3. Reg. 18. 21. quid claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini illum; si autem Baal, sequimini illum. Sic etiam Samuel monebat: Si in toto Corde vestro reuertimini1. Reg. 7. 3. ad Dominum, auferte deos alienos. Quinam autem sunt dij alieni, nisi ea quae homines relicto Deo diligunt, ac colunt? atque hinc existit Cordis diuisio, cùm fieri non possit vt Deum eodem Corde diligamus, quo diligimus mundum, & Deo contraria. Hinc Apostolus dicebat: Qui cum vxore est, sollicitus est1. Cor. 7. 33. quae sunt mundi, quomodo placeat vxori, & diuisus est. Quomodo verò diuisus? in multas nimirùm curas distractus, vt vni Domino vacare non possit; sed partem Deus, partem, & potiorem vxor, & filij sibi vendicent. Ita quoque in alijs quae amamus accidit: Cor enim hominis, vt HugoHugo. ait, quod priùs diuino amori fixum, stabile perstitit, & vnum amando vnum permansit, postquam per desideria terrena defluere coepit, quasi in tot diuisum est, quot ea sunt, quae concupiscit. Considera Secvndo, Plurimis typicis figuris Deum nos instruxisse, vt illi totum Cork offeramus. Non potuit stare1. Reg. 5. 2. Idolum Dagon in eodem Altari cumIsaiae 28. 20. Arca Dei. Coangustatum est stratum, ita vt alter decidat, & pallium breue vtrumque operire non potest. Quae enim haec Ara? quis hic lectulus duos non admittens, nisi Cor nostrum, geminosLeuit. 19. 9. non capiens amores. Noluit Dominus agrum vnum semine conseri diuerso:Deuter. 22. 10. noluit arari in boue, & asino iugo iugatis vno: noluit vestes lanâ linoq́ue mixtim contexi, vel Iudaeos ijs indui. Quae omnia nihil aliud significant, quàm diuersos affectus, sibiq́ue dissimiles in eodem Corde existere non posse.Matth. 6. 24. Et quod Christus dixit: Neminem posse duobus Dominis simul seruire: aut enim vnum odio habebit, & alterum diliget; aut vnum sustinebit, & alterum contemnet. Prorsus enim ita est, non potest homo duos fines contrarios simul intendere; non potest ad oppositos terminos currere, & qui duos sectatur lepores, neutrum capit. SapienterAnselm. Epist. 2. ad Hugon. Sanctus Anselmus. Sic est de Corde hominis & amore Dei, quomodo de vase & oleo. Nam sicut vas, quantò magis habet aquam, aut alium similem liquorem, tantò minùs capit oleum: ita Cor in quantum occupatur alioamore, excludit diuinum. Alia similitudine id exponit Nazianzenus: Namque duplex veluti cernens caput, oraq́ueCarm. 2. bina, Aut etiam geminas spectans in codice chartas, Non totam verè poterit comprendere formam, Id licet obnixè studeat, sed parte retentâ, Effugiet sparsum, tenuem pars altera visum: Sic Christo & mundo quisquis partitur amorem, Huius amor planè leuis est & frigidus: At qui Totam Animi flammam penitus defixit in vno, Ille procul dubio constans, & certus Amator. Considera Tertio, Eos qui partim mundo, partim Deo Cor suum tradunt, facillimè à diabolo superari. SimilesPet. Berchor. reductor moral. lib. 7. cap. 2. enim sunt degeneri cuidam Aquilarum generi, quod in aqua venatur: vnum enim pedem clausum, more anseris, habet, quo natat; alterum aduncum & acutum, quo, more ceterarum Aquilarum, praedam rapit. Tales sunt, qui volunt duobus Dominis seruire; Deo, appetendo caelestia; & diabolo, amando terrena. Habent semper cum pede aquilino, pedem anserinum, cum affectu spirituali effectum terrenum. Ad vtramque ripam volunt pascere, & hîc cum delitiosis natare in fluxis fortunae bonis; & sursum cum viris spiritualibus euolare, vt praedamcaelestem rapiant. Sed isti degeneres sunt, & à coruo, qui diabolum notare potest, facilè superantur. His accedat quòd qui Deo & mundo frui concupiscunt, omni prorsus voluptate (quam tamen tantopere ambiunt) destituantur. Mundi enim gaudijs se totos tradere reformidant; à spiritualibus verò excluduntur, quia Cor mundanâ fęce infectum, diuini fauoris incapax est: itaq́ue miseri penduli haerent; nec Deo, nec mundo coniuncti. Appositissimè proinde Virginem Nazianzenus hortatur, vt se totam Christo tradat, nullâ parte mundo relictâ: Nazian. carm. 3. in praecept. ad Virg.Sed te, ait, iunge Deo, procul hostem pelle malignum, Christi totae manens; tenerae nec subdita carni. Nec velut in lepidae fieri solet orbe choreae, Hunc dextrâ, hunc laeuâ teneas, quantumq́ue propinqua Tantum etiam à Christo sis omnipotente remota, Et simul addicas Animum carniq́ue, Deoq́ue. Considera Qvarto, Quàm meritò Animarum nostrarum Sponsus totum Cor nostrum desideret: cùm ille prior seipsum vltrò nobis totum impenderit. Nam, vt canit Ecclesia:
Se nascens dedit socium,Breuiaer. Roman. Conuescens in edulium, Se moriens in pretium; Se regnans dat in praemium. Quidquid de nostro assumpsit, totum nobis contulit ad salutem. Expende veròAndreas Capella Medit. 3. in Dom. 12. post Pent. eum qui praecipit se amari ex toto Corde, priùs lanceâ latus suum transuerberari voluisse, vt eo patefacto Cor suum nobis donaret. Eum qui iubet se amari ex tota Anima, primò Animam suam pretiosissimam, moerore & tristitiâ confici, & ad mortem vsque, nostri causâ, coangustari voluisse. Eum qui mandat se ex omnibus viribus amari, nostri amoris gratiâ, omnes vires suas in Cruce consumpsisse; vsque adeò, vt ijs contritis, & exhaustis, in manus Patris Spiritum exhalauerit. Quin igitur totum Cor tradimus Deo, qui se totum nobis, & pro nobis obtulit? Poterat sanè clementissimus Redemptor noster Iesus, vel vnicâ Sanguinis sui guttulâ, immò solo Cordis gemitu, millenos, si fuissent, Mundos redimere: sedEphes. 2. 4. propter nimiam charitatem quàm dilexit nos, voluit totum Sanguinem suum, orbe toto pretiosiorem, pro nobis effundere, Vt quid igitur auari, & parci erimus erga tam liberalem Amatorem, vt ei nonnisi modicam particulam Cordis nostri largiamur? Quaenam haec ingratitudinis & illiberalitatis species est, vt tantâ dilectione praeuenti, tam exiquâ parte respondeamus? immò ne respondeamus quidem, si adulterinis amoribus Cor nostrumAugust. cap. 19. soliloq. quoque pateat. Minus enim te, Domine, amat; qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. Ille quippe singularis amor est, qui soli, non adiungit alterum. Sufficis, ô Anima, Deo; sufficiat & tibi Deus, vt nullum praeter eum Amatorum admittas; nulli partem Cordis tribuas, sed totum da illi, qui se totum tibi dedit. Reuoca omnem Cordis tui affectum ab vniuersis rebus creatis, eumq́ue in vnum coge, & vni Dilecto tuo totum impende, qui se tibi totum impendit. Nazian. de Laud. Virgin.Nam veluti latomi solertes, quiq́ue fabrilem In lignis artem exercent; cùm linea recta Quaeritur, exactâque operâ captatur amussis, Ex oculis vnum claudunt, & lamine toto In socium fuso, visus acieq́ue coactâ Recta, sequente, tenent, duro, vestigia ferro. Sic collectus amor, propiùs coniungit amantûm
Pectora casta Deo; cupientem qui cupit, atque Cernentem cernit, sitq́ue obuius aduenienti, Quem quò quis plusquam cupit, hoc mage cernit eumdem, Quòque magis cernit, tantò magis expetit illum Cernere: sicq́ue bonus semper conuoluitur Orbis.
CORDIS INSATIABILITAS.
Insatiabilis oculus Cupidi. Eccli. 14. 9.
Non triquetrum toto COR est satiabile mundo, Solum, quę fecit, COR replet vna trias. 7.
Cookies on Poetry Cove