Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio VI. De alijs scientijs quae in hac Schola explicantur. PRaeter septem illas, quas vocant Artes liberales, quas in hac Schola explicari iam vidimus, superiores etiam scientias, Ethicam, Physicam, Medicinam, Iurisprudentiam, Theologiam, & quasdam etiam Mechanicas Artes suo ambitu dem Schola complectitur. Quod breuiter Lectione hâc declarabimus. Et quidem Moralem Philosophiam hîc tradi, nihil opus est demonstrare: cùm omnia penè, quae hoc Opusculo explicantur, Ethicen sapiant, & ad mores componendos referantur. Quam multa verò ex Midicina petita de Cordis situ naturali, figurâ, & colore, de praecordijs, alijsq́ue hîc inseruntur? Quid quòd ea quae de carnali Corde Hippocrates, Galenus, & post eos tota Medicorum Schola tradunt, illa ipsa

in voluntatem nostram (quae Animae Corest) aptissimè conuenire demonstrentur?Cornel. in c. 36. Ezech.Sicut enim Cor est officina Spirituum, quos toti Corpori subministrat, per eosq́ue est principium & causa omnis motus, & actionis animalis: ita voluntas est officina virtutis & vitij, meriti & demeriti, omnisq́ue actionis bonae vel malae. Tradvnt Physici quatuor partes esse vitales, quibus maximè vita constat, & conseruatur; Cor, Cerebrum, Hepar, Pulmonem. Cor enim calorem & Spiritus Corpori subministrat; Hepar sanguinem, quo Corpus nutritur; Cerebrum Spiritus animales, quibus sensatio, intellectio, & motio localis conficitur; Pulmo quasi follis, Cordi dat refrigerium. Ita vita spiritalis constat rectâ voluntate, quasi Corde; prudentiâ, quasi cerebro; iustitiâ, quasi Hepate, sanguinis decorisq́ue effectore; continentiâ, quasi pulmone, affectus moderante, & refrigerante. Ne quid verò spiritualis Medicinae desit; Cor graue hîc alleuiatur, durum emollitur, superbum & vanum deprimitur, & compungitur; denique à malis humoribus Cor expurgandum & euacuandumThren 2. 19. docetur, cùm velut aqua iubetur effundi. Si quae verò tubera, distorsiones, aut vlce-

ra Cordi fortè adnata fuerint, circumcidendum Cor praecipitur, vt sanies effluat. Quid verò pijssimus Animarum nostrarum Medicus Cordinon facit, vt illius valetudinem aut tueatur bonam, aut corrigat malam? In sacro enim sudore suo, aegroto balneum; in Sanguine pretiosissimo, sordido Cordi lauacrum praeparauit. Vino etiam torculari Crucis è sacro latere eius expresso, Cor hominis laetificat: quin & in eodem lateris thalamo, mollissimum Cordis lectulum strauit. Ipse siquidem Medicvs est sanans omnemMatt. 4. 23. languorem & omnem iniquitatem; qui & ad hoc se missum testatur, vt medereturIsa. 61. 1 contritis Corde. Atque haec de Medicinae scientia. Iam verò si Ivrisprvdentiam, & legum cognitionem adire iuuat; inueniemus in hac Schola exactam tradi iustitiae formam, quae est vnicuique ius suum tribuere. Proinde Cor nostrum non mundo, non carni, non diabolo; sed vni Deo, cui solo iure debetur, totum ita dari mandatur, nulla vt pars, quantumcumque parua alteri cedat. Cor verò sic Deo donatum, aequissimâ lance expenditur, an statutum à legibus diuinis pondus habeat. Quid verò de ipsis legibus dicemus, quas aeter-

2. Cor. 3. 3.nus Legislator digito suo in tabulis Cordis carnalibus inscribit? De sacra verò Theologia superuacaneum foret, probare illam hoc quoque Opusculo includi, cùm potissimus eius scopus sit auersum à Deo Cor ad eum reducere, iuxta diuinum eius Cor nostrum rectum facere, facere, diuinae illud maiestati in sacrificium offerre, illi Cor vnire, vt in eo tandem felicissimè quiescat. Diuinus verò amor, Scholae huius Gymnasiarcha, Cor illuminat, accendit, sursumq́ue subleuat, vt diuinas affectiones recipere possit; quae omnia ad Theologiam Mysticam spectant. Lubens autem pertranseo, plurima sacrae Scripturae loca & Theologiae arcana hoc Libello recludi. Neque verò aliae Mechanicae Artes ab hoc Athenaeo prorsus exulant. Agit enim hic caelestis Doctor Negotium Christianum, atque ad spiritualem militiam Cor instruit; siue dum illud instar Fortalitij, & Castri cuiusdam munitissimi, ense diuini amoris tuetur, & velut excubias anteThren. 3. 65. te illud agit; siue dum scuto laboris sui, & vniuersa Passionis suae panoplia Cor protegit aduersus ignita iacula inimici. Habet & Virtruuius hîc suas partes; vt, tamquam optimus Architectus, Cordis domici-

lium construat, quod spatiosissimum fiat Spiritus Sancti habitaculum; in quo, vt Bernardus dixit, spatia & deambulatoriaBernard. serm. 27 in Cant. distinguat, ad opus diuinae maiestatis. Quin & scalas, & ascensiones in Corde disponit, quibus ad caelum Deumq́ue ipsumPs. 83. 6. conscendat. Sed & columna Christi labantem Cordis domum, dum opus est, opportunè fulsit, totum denique aedificium, titulo Crucis inscriptum, Deo dedicat, consecratq́ue. Si pictura animum oblectat, ipsum Cor hîc pro tabula est, aut potiùs pro telâ, in qua acu coronae spineae Dilecti facies depingitur. Denique nec de re rusticâ, atque agriculturâ diuinus amor Animam instruere neglexit. Vis spiritualem videre Varronem? attende Scholae huius Magistrum velut hortulanum quemdam, nunc aratro Crucis terram Cordis proscindere, mox semina verbi Dei in Cor iacere, deinde Cor irrigare, ac flores colligere. Aliàs Crucis arborem Cordi inserit, mustum torculari Crucis exprimit, quod Cordis vase recipiatur. Totum denique Cordis hortulum spineae coronae sepe circumdat, atque munit. Ex quibus omnibus liquidò patet, amplissimè sese Academiae Cordis disciplinas extendere, &

omnium Artium Encyclopaediam in hoc Gymnasio aliquousque edoceri.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove