Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XI. Cordis Contritio. Cor contritum, & humiliatum Deus non despicies. Psalm. 50. 19.

In partes quàm mille velim contundere Cor hoc, Quod fuit Auctori, sponte rebelle, suo.

COnsidera Primo, Cùm hactenusvagum & fugitiuum à Deo Cor, mundi ac carnis semitas sectatum fuerit, illud simul in durissimum faxum & lapidem abiisse, cui meritò improperari posset Virgilianum illud:Virgil. 4: AEneid. Duris genuit te cautibus horrens Caucasus Ad omnia enim Dei monita, minas, & supplicia, durum Cor obstinatissimè resistit, iisq́ue non plus permouetur, Quàm si dura silex, aut stet Marpesia cautes:Idem 6. AEneid. Hoc autem Cor vt Deo suo cedat, vt illi offeratur, tandemq́ue vniatur, conteri debet, ac in multas partes comminui. Quomodo verò perficitur ista duri Cordis contritio, & comminutio?Isaiae 38. 15. Cùm poenitens peccator recogitat omnesAnnos suos in amaritudine Animae suae, & peccata omnia & singula, quaecumque opere, verbo, vel solâ Cordis cogitatione commisit ita detestatur, vt, si fieri posset, omninò in nihilum ea redacturus esset.Fornerus in Ps. 50. Mortarium igitur, in quo contundi & conteri Cor debet, est conscientia peccatoris; pistillus verò, dolor de peccatis assumptus; quatenus illa Deo summam iniuriam irrogarunt. Haec autem minutatim conteri & confringi necesse est; vt satanas ea denuò se compacturum desperet; nam dum in duritie veteri sunt solida, periculum instat, nu rursus coalescant: Quod confractum est, ait Propheta, nequaquam sarcietur; quod contritum est, nequaquam resurget.Ioël. 2. 13. Scindite igitur, ô Peccatores, Corda vestra; contritio criminum fiat in tot, ac tam minutas particulas & fragmina, nullum vt satanas idoneum reperiat, vel ad exiguam guttulam noxiae voluptatis; aut ad exiguam scintillulam noxiarum cupiditatum retinendam. Eueniat illiIsaiae 30. 14. quod Propheta exoptat: Et comminuetur sicut lagena figuli conteritur contritione perualidâ, & non inuenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio; aut hauriatur parum aquae de foueâ. Nullum igitur peccatum, quan-tumuis paruum, praetermittere debemus, ad quod se Cordis nostri contritio, & intimus Animi dolor non extendat. Considera Secvndo, Quò solidior est lapis, eò difficilior est ad frangendum, adeoq́ue malleo maiore contundi debet. Quò duriora sunt aromatum grana, eò fortiori pistillo comminui, & conteri oportet. Cùm verò humanum Cor peccandi consuetudine instar durissimi faxi, ac rupis cuiusdam obriguerit, magno procul dubio opus erit pistillo, vt illud in minutissimas partes conteratur. Non sufficit, inquit Eusebius Emyssenus,Eusebius homil. 7. ad Monach. summis labijs dicere; Peccaui, parce, remitte. Et Saul dicebat: Peccaui; sed non obtinuit illam veniam, quam Dauid vnâ poenitentiae voce promeruit. Et hoc quare? quia confessionem illam nuda magis verba, quàm gemitus exprimebant; quia non compensabat magnitudinem criminis lenta humiliatio supplicantis. Non leui agendum est contritione, vt delicta illa redimantur, quibus mors aeterna debetur; nec transitoriâ opus est satisfactione; pro malis illis, propter quae paratus est ignis aeternus. Si volumus intelligere quàm graues apud se faciat Iudex noster hominum culpas, respiciamus ad poenas. Simi-liter alij Patres loquuntur. Audi Cyprianum:Cyprian. Serm de lapsis. Quàm magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens & longa medicina non desit; poenitentia crimine minor non sit. Putásne tu Dominum citò posse placari, quem verbis perfidis abnuisti? cui patrimonium praeponere maluisti? cuius Templum sacrilegâ contagione violasti: Putas facilè misereri tui, quem tuum non esse dixisti?Lib. 2. de poeniten. cap. 8. Consonam eidem Ambrosius poenitendi formam praescribit: Audiant qui agunt poenitentiam, quomodo agere debeant, quo studio, quo affectu, quâ mentis intentione, quâ intimorum concussione viscerum, quâ Cordis conuersione. Vide, inquit, Domine, quia tribulor, venter meus turbatus est à fletu meo, conuersum est Cor meum in me. Cognouisti intentionem animi, fidem mentis cognosce, & habitum Corporis.Thren. 2. 10. Sederunt, inquit, in terra, tacuerunt seniores filiae Sion, & imposuerunt terram super caput suum, praecinxerunt se cilicio virgines Ierusalem, defecerunt in lacrymis, oculi mei caligauerunt.Ioan. 3. 5. Sic fleuit & Niniue populus & denuntiatum excidium ciuitatis euasit. Considera Tertio, Tunsionem pectoris, quam poenitentes sacrae Scripturae exemplis instructi vsurpant, designare hanc Cordis contritionem. Pectus enim tundimus tamquam Cor, peccati sedem diuerberantes: Ex Corde enim exeuntMatth. 15. 19. cogitationes malae. Quare Augustinus obtritionem Cordis, ait esse tunsionem pectoris;Aug. in Psal. 31. enar. 2. eamq́ue frequentari solitam ad verba illa Orationis Dominicae: Dimitte nobis debita nostra, alibi testatur. Et SanctusIdem lib. 50. hom. Cyprianus scribit, Publicanum pectusCypr. in Orat. Dom. tundendo, peccata ipsa pulsasse intus inclusa. Sanctus Hieronymus tradit,Hieron. in vita S. Hilar. Hilarionem pectus pugnis percussisse, quasi cogitationes caede manus posset excludere. Sed paulô fusiùs Sanctus AugustinusAugust. Serm. 8. de verbis Domini Luc. 18. 13. piam hanc caeremoniam explicat: Tundere pectus, inquit, est arguere & castigare quod latet in pectore, & euidenti pulsu occultum castigare peccatum. Publicanus percussit pectus suum, quòd plagis ipse esset dignus ob peccata. Percuritur etiam pectus, & in eo Cor; vt excitetur quod dormierat; dormit enim in peccatis Cor & conscientia, neque peccati videt turpitudinem, neque suppliciorum aeternitatem. Tunsionibus excitatur, vt aperiat oculos, hostes quibuscircumseptus est cernat, & summum periculum toto conatu effugiat. Disce igitur, cùm pium hunc ritum in Oratione adhibes, toties eidem hosce affectus, & interiorem contritionis actum adiungere; vt non tam simulachrum quoddam contritionis, quàm ipsammet substantiam & Animam Deo exhibeas. Considera Qvarto, Fructum Contritionis Cordis illum esse, quòd Cor illud Deo maximè placeat; sicutiPs. 50. 19. Dauid ait: Cor contritum & humiliatum Deus non despiciet. Quomodo autemPs. 146. 3. despiceret ille, qui sanat contritos Corde, & alligat contritiones eorum?Isaiae 57. 15. Quomodo despiceret, qui habitat cum contrito & humili Spiritu, vt viuificet Spiritum humilium, & viuificet Cor contritorum?Idem 66. 2. Quomodo despiciat, qui non respicit nisi ad pauperculum, & contritum Spiritu, & trementem sermones suos? Respexit ita contritum Cor Petri flentis amarè, immò ipso suo intuitu, & pietatis respectu vehementem illum dolorem in eius Corde excitauit. RespexitLuc. 7. 38. contritionem peccatricis Magdalenae, & superbo Pharisaeo ostendit, dicens: Vides hanc Mulierem? vidésne lacrymas? vides dolorem vides amorem, quo Coreius conteritur & quasi eliquatur? Respexit & Publicanum pectus suum tundentem, & dicentem: Deus propitius esto mihiLuc. 18. 13. peccatori. Respexit hos, aliosq́ue contritos poenitentes ille, qui à regalibus sedibusSap. 18. 13. venit, vt medeatur contritis Corde, & praedicet captiuis indulgentiam, & clausisIsa. 61. 1 apertionem. Augustinus porrò scribitAugust. Serm. 58 de tempore. etiam impij Regis Achab poenitentiam Domino placuisse: Achab sacrificium contriti & humiliati Cordis Deo offerre non distulit. Non despexit illud Deus, sed maximè respexit, & Heliae ostendit, dicens: Nònne vidisti humiliatum Achab3. Reg. 21. 29. coram me? Quia igitur humiliatus est mei causâ, non inducam malum in diebus eius. Exclamat hîc Hieronymus: O felixHier. in Epitaph. Fabiolae. poenitentia, quae ad se Dei traxit oculos! quae furentem sententiam Dei confesso ertore mutauit. Vlteriùs verò S. GregoriusGregor. hom. in Ezech. hinc colligit, multò gratiorem Deo esse contritionem Cordis in homine prędestinato, si ei reprobandi Achab non displicuerit poenitentia. Pensandum est, ait, quomodo & in electis suis moeror amaritudinis placeat, qui amittere timent Dominum, si sic ei placuit & reprobi Achabi poenitentia, qui timebat perdere praesens saeculum. Aut quomodo ei grata non sit spontanea affli-ctio pro culpis, in eis, qui placent; si haec ad tempus placuit, & in eis, qui displicebant. Petr. de valderama 1. p. exerc. pro fer. 6. post Dom. 2. Quadr.Considera Qvinto, Quemadmodum putrefacta lintea, & nullis vsibus apta, humanâ arte ita conteruntur, vt ipsâ contusione in candidissimam, maximeq́ue perpolitam chartam conuertantur: ita quoque impurum Cor, ad omnia pietatis officie inutile, ad diuinae gratiae influxumSap. 1. 4. clausum (vtpote quae non intrat in Corde subdito peccatis) si per poenitentiam, & Animi dolorem conteratur, prorsus candidum efficietur, adeoq́ue politum, vt in eo ipse Deus legem suam inscribat.Isaiae 1. 18. Si fuerint peccata vestra vt coccinum, ait Isaias, quasi nix dealbabuntur; & si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Quis igitur hanc virtutem non toto Corde amplectatur, quae adeò nobis necessaria est, vt sine ea ab aeternâ salute excidamus?Apoc. 21. 27. Nihil enim coinquinatum intrabit in caelestem illam ciuitatem Ierusalem. Omnia verò inquinamenta Cordis abstergitLuc. 13. 3. & aufert contritio. Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis, Chrysost. Serm. de poeniten. ait ipsa Veritas. O poenitentia, exclamat Chrysostomus, quae peccatum miserante Deo remittis, & Paradisum reseras;quae contritum sanas hominem, & tristem exhilaras, vitam de interitu reuocas, statum restauras, honorem renouas, fiduciam das, reformas vires, gratiamq́ue abundantiorum refundis. Itaq́ue quàm chara est vnicuique Cordis sanitas, Animae salus, aeterna beatitudo; tam ei displicere non debet salutaris poenitentia, & vera Cordis contritio. Pigeat sanè peccare,B. Pacianus Epist. 1. ad Sympronian. ait B. Pacianus, sed poenitere non pigeat: pudeat periclitari, sed non pudeat liberari. Quis naufrago tabulam ne euadat eripiet? quis sanandis vulneribus inuidebit? Incumbe ergo exercitio Contritionis poenitens Anima, incumbe Cordis dolori, incumbe poenitentiae; vt eius salutari medicamento bonae valetudini restituaris.

CORDIS HVMILIATIO.

Deprime COR tuum et sustine. Eccli. 2. 2.

COR, nimis, heu. sese, gaudens sublimibus, effert; Ni super impositum, deprimat illud, onus. 12.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove