Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio VI. Cordis Irrigatio. Rigabo hortum meum plantationum. Eccli. 24. 42.

Telluri clausum, caelo patet, implue rorem, Cordis ab hoc, vario flore virescet humus.

COnsidera Primo, Satis non esse, bonum semen in terra esse seminatum, nisi illud superueniente pluuiâ, aut aquis irrigetur. Testatur enim Christus, natum semenLucae 8. 15. aruisse, quia non haberet humorem. Quare Axa querebatur datam sibiIosue 15. 19. terram Australem & arentem, à qua ob defectum humoris, nullos, vel exiguos sperabat fructus: vnde suspirans postulabat ei iungi irriguam. Cor quoque nostrum, licet verbi Dei susceperit semen, nisi gratiâ Dei irrigetur, est velut terra sine aqua, vt inquiebat Dauid; hoc est, est velutiLorinus in Psal. 14. 2. ager aridus, diuturnoq́ue Sole perustus, qui idcircò quasi aperto ac hiante ore, prae nimiâ quâdam, vt itar dicam, siti,expetit, & expectat à Deo ipso imbrem, vt afferre fruges queat, vt ornari floribus, vestiriq́ue herbis possit. Aqua autem, quà Cordis hortulus irrigari debet, gratia est Spiritus Sancti, vt exponit Gregorius,Lib. 10. Moral. cap. 6. in illa verba Job: Si continuerit aquas, omnia siccabuntur. Si emiserit eas, subuertent terram. Aquae, inquit, nomine, Sancti Spiritus gratia designatur, sicutIoan. 7. 38. Ioannes ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae viuae. Hoc autem dixit de Spiritu, quam accepturi erant, credentes in eum. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; quia si Sancti Spiritus gratia ab audientis mente subtrahatur, arescit protinus intellectus, qui iam per spem viridescere in audiente videbatur. SimiliterSerm. 2. in Nat. Dom. Bernardus: Irrigationem maximè necessariam habent nouellae plantationes, alioquin aut minus proficient, aut ex toto peribunt praesiccitate. Quaerat ergo deuotionis aquas quisquis seminauerit bonorum operum semina, vt irrigatus fonte gratiae, bonae conuersationis hortus non arescat, sed in perpetuâ viriditare proficiat. Considera Secvndo, GentilesStrabo lib. 15. olim Ioui Pluuio supplicasse, cùm nimirùm pluuias desiderarent, quem & abIndis hac de causa cultum Strabo testis est. Tertullianus quoque meminit aquiliciorum,Tertull. Apolog. num. 40 quae Ioui immolabantur ad aquas eliciendas in magnâ siccitate. Nos autem Deo fonti gratiarum, qui pluuiae Pater,Iob 38. 28. & stillarum rotis genitor in Scriptura dicitur, supplicare conuenit, vt pluuiamPsal. 67. 10. voluntariam herditati suae segregatam in Cor nostrum demittat, vt terra nostra det fructum suum. Arentem CordisLib. 2. in Lamen. Ieremiae. hortulum, inquit Paschasius Radbertus, sicut terram sine aquâ penitus coram Domino anima expandat, vt suis irriget imbribus, qui siccâ de rupe aquas manare iussit. Clamabo ergo cum Propheta: Extendi manus meas ad te, Anima mea,Psal. 142 6. sicut terra, sine aqua tibi; complue me (ait Augustinus) ad faciendum fructumAug. in Ps. 14. 2. bonum. Dominus enim dabit benignitatem, vt terra nostra det fructumPsal. 84. 13. suum. Sitire tibi possum Domine, me irrigare non possum, ideò sitiuit Anima mea ad Deum viuum, quando veniam, nisi quando venerit? Sitiuit Anima meaPs. 41. 3. ad Deum viuum, quia Anima mea velut terra sine aqua tibi. Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida Anima mea, irriga eam, quia velutterra sine aqua tibi. Citò exaudi me Domine. Quae enim mora, quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam Pluuiam differebas, vt hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideò differebas, iam da: quoniam Anima mea velut terra sine aqua tibi. Veni, ô fons aquae viuae, & irriga vniuersam superficiem terrae Cordis mei: tui roris abundantiâ longo ariditatis squalore marcescentia viscera visitando foecunda. Considera Tertio, Deum valdè esse propitium, & benignum, vt preces has exaudiat. Ipse enim est, quiPs. 146. 8. operit caelum nubibus, & parat terrae pluuiam. Quin ipse se hoc officio functurumEccli. 24. 40. promittit, cùm ait: Ego sapientia effudi flumina, ego quasi trames aquae immensae de fluuio, ego quasi fluuij Dioryx, & sicut aquaeductus exiui de Paradiso. Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, & inebriabo prati mei fructum. Quàm validè verò haec spem nostram confirmant! Quis enim defuturas arenti Cordi suo aquas suspicetur, cùm audit horti sui plantatorem esse tramitem aquae immensae, fluuium, & aquaeductum? Et ne de voluntate effundendi hanc aquam quis dubitet, vltrò testatur se non modòhortum rigaturum; sed & vndatum abundantiâ pratum inebriaturum. Quantumcumque igitur aridum, siccum, & inaquosum fuerit Cor meum, in te Domine sperabo: Lignum enim habet spem, si praecisumIob 14. 7 fuerit, rursum virescit, & rami eius pullulant. Si senuerit in terra radix eius, & in puluere emortuus fuerit truncus illius; ad odorem aquae germinabit, & faciet comam, quasi cùm primùm plantatum est. Quid ni ergo secundùm multitudinem miserationum tuarum, & mihiPs. 50. 1. dederis, Domine, vt sit Anima mea quasi hortus irriguus, de re fonte viuo largiterIerem. 31. 12. irrigatus, qui germinare eam faciat flores rosarum, & lilia conuallium.Cant. 2. Considera Qvarto, Quemadmodum vberem fructuum prouentum ager ille exhibet, qui irrigationi respondet: ita poena, maledictio, & infelicitas eum consequitur, si post multos imbres, nullum proferat fructum. Dicit siquidem Apostolus: Terra saepè venientem superHebr. 6. 7. se bibens imbrem, & generans herbam opportunam illis à quibus colitur, accipit benedictionem à Deo: proferens autem spinas ac tribulos, rebroba est, & maledicto proxima, cuius consummatio in combustion em. Cum timore, inquitHom. 10 in Epist. ad Hebr.Chrysostomus, audiamus sermonem Dei, cum timore & tremore multo; non sunt haec minae Pauli, non sunt hominis, verba Spiritus Sancti sunt, Christi sunt loquentis in eo. Infelix prorsus est Anima,2. Reg. 1. 21. quae montium Gelboë instar, maledicto subiacet, in quam necros, nec pluuia diuinae gratiae descendit. Multò tamen infelicior2. Cor. 6. 1. est Anima illa, quae in vacuum gratiam Dei recipit, & eidem non cooperatur,Hebr. 10 29. sed Spiritui gratiae contumeliam facit. Omni proinde sollicitudine id curandumHebr. 12. 25. est, ne gratia Dei in nobis vacua existar, idq́ue omni ratione videamus, ne quis desit gratiae Dei. Non enim tamilla (quod multi conqueruntur) nobis deest, quàm nos illi. Quanta enim passuri videmur, & subinde etiam pollicemur, si diuinae gratiae imber Cordis nostri hortum irrigaret. At verò quòd nihil faciamus, non inde euenit, quòd gratia nobis desit; sed quòd eamdem negligamus, nec illi cooperari studeamus.

CORDIS FLORES.

Dilectus meus descendit in hortum suum, ut lilia colligat. Cant. 6. 1.

Hęc tibi, nata tuo de semine, consecro Sponse Lilia, et his patrium floribus addo solum. 27.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove