Modus Cor Deo offerendi. Praxim, modumq́ue Deo spiritualiter Cor nostrum, gratissimi instar muneris, offerendi, nobis tradiderunt SS. Gertrudis,August. Serm. 26 de verbis & Mechtildis, duae sorores, ambae non solùm carne, sed etiam Religione germanae, ambae Domino cohaeserunt, ambae Domino concorditer seruierunt.S. Mechtil. lib. 1. cap. 42. Sancta Mechtildis audiens aliquando in Offertrorio cantari: Reges munera offerent tibi; dixit Saluatori nostro: Ecquid est, ô Dilecte Cordis mei, quod tibi nunc offeram, cùm nihil dignum habeam maiestate tuâ? Respondit Saluator: Quinque modis praebebis mihi Cor tuum, & gratum mihi munus obtuleris. Primò, illud mihi offeres velut arrham desponsa-tionis, cum omni fidelitate Cordis tui, incessanter me deprecans, vt igne amoris mei consumam quidquid per infidelitatem deliqueris. Secundò, offeres mihi velut murenulam auream, aut amatorium monile, cum internâ abnegatione omnium voluptatum huius mundi; quae Cor tuum occupare vellent. Tertiò, Cor tuum velut Diadema mihi offeres, cum omni honore, qui tibi siue in hoc, siue in altero saeculo obtingere posset; vt ego solus sim gloria & corona tua. Quartò, mihi offeres instar phialae, ex qua ipse meam bibam dulcedinem. Quintò, mihi offeres vas electum, in quo meipsum reficiam. Ita Mechtildem suam erudiuit Dominus. Sancta Gertrudis verò hanc, offerendi Domino Cor, formulam tradidit, quâ ipsa saepiùs vti consueuerat: Ecce Domine, Cor meum abstractum ab omniGertrud. insinuat. diuin. piet. li. 3. cap. 30. Creaturâ, integrâ voluntate offero tibi; orans Vt abluas illud in vituosâ aqua sanctissimi Lateris tui; & decentissimè exornes illud, In pretioso Sanguine dulcissimi Cordis rui, Ac tibi conuenientissimè coapres illud, in Aromatico vapore diuini amoris tui.
Pulchrum quoque & venustum est carmen, quo pius & Religiosus Poeta Bernardus Bauhusius, Cor suum vniChristo dedicat, quod asscribere non verebor: Lib. Epigramm.Pallentes violas, immortalesque amaranthos, Et calthae aureolas, Phoebisequasq́ue comas, Reginasq́ue , rosas, & florum, lilia, Reges, Albaq́ue , narcissi, flauaq́ue texta croci; Iridaq́ue & nardum, ferrugineumq́ue hyacinthum, Et quidquid florum denique Chloris habet, Christe, tibi pleno meditabar fundere cornu, Veris opes volucres, deliciasq́ue breues: Iamq́ue ardens ibam totum tibi spargere Maium Purpureum, prasinum, coccineum, croceum; Nam Maij omnigenae plumae, omnigeniq́ue colores, Et multa in gremio floreamessis erat. Hanc mihi sed subitò vertisti in pectore mentem, Et visus tacitâ es sic mihi voce loqui: Mitte rosas manibus vates mens; altera dona Poscimus; haec olim Panq́ue , Palesq́ue tulit. Altera dona Deo vero, sunt altera serta; Non faciunt capiti talia serta meo. Cor peto; Io dabitur, dabitur Cor dulcis Iesv! Mille darem, Iesv, si mihi mille forent. Eia Cor, egredere: an clausa est via? pectora rumpe, Rumpe moras, rumpe & viscera, & egredere. Egreditur. Salue, ô Animae pars optima nostrae! Vitae delicium, principiumq́ue meae! Corcvlvm, io gaude, iam felecissima fies Victima, Tergemino tota litanda Deo. Ergo nunc viola, i, melior violâ hoc mihi Cor est:
I amaranthe, mihi hoc Cor amaranthus erit. Puniceae ite rosae, melior rosa nam mihi Cor est: Lilium i, melius liliolum Cor erit. I narcisse, mihi melior narcissus erit Cor: I hyacinthe, mihi hoc Cor hyacinthus erit. I croce, cum nardo, calthaeq́ue ac irides ite, Cor mihi caltha, crocus, nardus, & iris erit. Corcvlvm, io Iesv, sume hoc, mi dulcis Iesv; Deq́ue haustum latere hoc in latus abde tuum. Viuo ego, non ego iam, viuit Nazareius in me: Ille mihi solus Corove, animamq́ue facit. Et vos Adamidae, vos, ô! mecum pia Christo Corda date. O, qui dat, quàm sine Corde sapit!
CORDIS SACRIFICIVM.
Sacrificium Deo, spiritus contribulatus. Psal. 50. 19.
Non vituli caesiue Deo placet hostia tauri: COR mihi qui dedit, hic COR sibi poscit amor 16.
Cookies on Poetry Cove