Lectio XII. Cordis Inhabitatio. Misit Deus Spiritum Filij sui in Corda nostra. Galat. 4 6.
Spiritus, ô mea lux! Cordis, tuus, incolat adem, Sponse, vt amore tuo, mî redameris, Amans.
COnsidera Primo, Immensum amorem Dei erga humanum genus, cui vsque adeò deliciae sunt esse cumProu. 8. 31. filiis hominum, vt ad eos etiam venire, eos inhabitare, & mansionemIoan. 14. 23. apud eos facere non dedignetur. Haec autem Cordis nostri inhabitatio, etsi à tribus Personis Sanctissimae Trinitatis fiat, potissimùm tamen tribuitur Spiritui Sancto, qui charitas & bonitas dicitur; ita S. Paulus ait: Charitas Dei diffusa est inRom. 5. 5 Cordibvs nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Vt autem Spiritus Sanctus à Patre Filioq́; procedit: ita ab vtroq; mitti dicitur. Christus enim ait: MittamIoan. 14. 26. vobis à Patre Spiritum veritatis. Eumdemverò & Pater mittere dicitur, dicenteGalat. 4. 6. Apostolo: Misit Deus (Pater) Spiritum Filij sui in Corda nostra. Expende verò, & admirare stupendam Dei erga nos homines misericordiam. Planè (inquitSerm. 1. de Pent. Guarricus,) ineffabilis diuinae circa nos dignatio charitatis! Parum erat Patri tradidisse Filium, vt redimeret seruum: nisi daret & Spiritum Sanctum, quo seruum adoptaret in Filium. Dedit Filium in pretium redemptionis, dedit Spiritum in priuilegium adoptionis: se denique totum seruat hereditatem adoptatis. O Deum (si fas est dici) prodigum sui, prae desiderio hominis! An non prodigum, qui non solùm sua, sed & seipsum impendit, vt hominem recuperaret, non tam sibi, quàm homini ipsi? An non prodigum, qui sicut proprioRom. 8. 32. Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: sic nec Spiritui Sancto pepercit (vt ia loquar) sed nouâ, & mirâ largitate, super omnem carnem effudit eum? Quid, quòd & luteam carnis nostrae domum dulcis hospes Animae inhabitare non grauetur? Quanta verò est habere in Cordis hospitio aduentum Dei! Considera Secvndo, Praeparandum, & exornandum esse Cordis ha-bitaculum, in quo tantus hospes excipiendus erit. Certè, inquit Gregorius, si domumHomil. 30. super Euang. nostram quisquam diues, aut praepotens amicus intraret, omni festinantiâ domus tota mundaretur, ne quid fortassè esset, quod oculos amici intrantis offenderet. Tergat ergo sordes praui operis, qui Deo praeparat domicilium Cordis: Quoniam in maleuolam Animam non introibitSap. 1. 4. sapientia, nec habitabit in Corpore subdito peccaris. Spiritus enim Sanctus (qui sapientiae auctor est) effugiet fictum, & auferet se à cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Hoc est, teste Hieronymo, recedetIn c. 63. Isaiae. à cogitationibus stultis. His ergo verbis innuitur, Spiritum Sanctum, & aeternam Sapientiam non habitare cum mundanis hominibus, quantumuis in oculis suis sapientes esse videantur: quantumuis prudentes, & sublimes secundùm saeculum cogitationes in Corde foueant, quę apud Deum non nisi stultitiae & insaniae sint falsae. Sapientia enim huius mundi, stultitia1. Cor. 3. 19. est apud Deum. Spiritus Sanctus verò eruditis interest cogitationibus. Hinc ChristusProu. 8. 12. Dominus dicebat: Patrem daturum Spiritum veritatis, quem mundus non possetIoan. 14. 17. accipere, quia non vidit eum, nec scit eum. Sic autem (vt exponit Augustinus)Tract. 74. in Ioan.mundum dixit non posse accipere Spiritum Sanctum, sicut etiam dictum est: PrudentiaRom. 8. 7. carnis inimica est Deo, legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest: velut si dicamus, iniustitia iusta esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans dilectores, quae dilectio non est à Patre; & ideò dilectioni huius mundi, de qua satagimus vt minuatur, & consumatur inRom. 5. 5. nobis, contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in Cordibvs nostris per Spiritum Sanctum. Ita Augustinus. Aliam porròLib. 5. Moral. ca. 19. Tom. 2. rationem assignat S. Gregorius: Quia sicut Spiritus Sanctus inuisibilis est, ita omnem quem repleuerit, ad desideranda inuisibilia accendit. Et quoniam mundana Corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accepit, quia ad diligenda inuisibilia non assurgit. Saeculares enim mentes quantò se foris per desideria dilatant, tantò ad receptionem illius sinum mentis angustant. Relinquenda igitur prudentia Carnis, abiicienda sapientia mundi; immò totus mundus deserendus est, vt Spiritus Sancti tabernaculum effici meramur: sed & ipse Deus inuocandus est (sine cuius numine, nihil est in homine) vt Sancti Spiritus nobis ad sit gratia, quae Corda nostra sibi faciat habitacula, expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus.
Vbi enim sunt, ô Spiritus Sancte, in homineAugust. Soliloq. cap. 28. deliciae tuae? vbi praeparasti in me dignum sanctuarium maiestatis tuae, ad quod introiens habeas delicias delectationis tuę? Mundum enim coenaculum decet te mundans virtus, quae non nise à mundis Cordibvs videri potes, multò magis nec haberi. In homine autem vbi est templum tam mundum, vt te suscipiat, qui regis mundum? Quis potest facere mundum, de immundo conceptum semine? Nónne tu qui solus es? Ab immundo enim quia mundabitur? Nam en seceumdùm legem, quam dedisti patribus nostris in igne comburenti montem, & in nube tegente aquam tenebrosam; quidquid tetigerit immundus, immundum erit. Omnes autem nos quasi pannus menstruatae, de massa corrupta & immunda venientes, maculam immunditiae nostrae, quam celare, praesertim tibi, qui omnia vides, non possumus, in frontibus portamus. Quare mundi esse non possumus, nisi tu mundaueris, qui solus es mundus. Ergo veni caelitus, veniAugust. Medit. cap. 9. Sancte Spiritus, Consolator optime, dulcis hospes Animae; iam Cordis mei penetralibus potenti illabere virtute, & tenebrosa quaeque neglecti laris latibula corusci luminis tui fulgore habitator laetifica; tuiq́ue roris abundantiâ, longo ariditatismarcentia squalore, visitando foecunda. Credo enim quòd quemcumque inhabitaueris, Patris ac pariter Filij domicilium condis. Beatus, qui te merebitur hospitem; quoniam per te, Pater en Filius apud eum facient mansionem! Considera Tertio, Differentem admodum esse modum, quo Spiritus Sanctus fidelium Corda subintrat. In quorumdamHom. 30. in Euang. etenim Corda (vt Gregorius loquitur) venit, & mansionem non facit: quia per compunctionem quidem Dei respectum percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant, obliuiscuntur: sisq́ue ad perpetranda peccata redeunt, ac si haec minimè planxissent. Qui ergo Deum verè diligit, qui eius mandata custodit, in eius Corde Dominus & venit, & mansionem facit: quia sic eum diuinitatis amor penetrat, vt ab hoc amore, tentationis tempore non recedat. Magnâ igitur curâ prouidendum nobis est, vt Spiritum hunc Sanctum in Corde recipiamus, & receptum sedulò retineamus: ne vllo, quod absit, peccato eum contristemus; atque ita à Cordis nostri habitaculo expellamus. Considera Qvarto, Quae sint signa inhabitantis Spiritus Sancti. Haec au-tem optimè explicat Gregorius: Habitarein Moral. in Corpore Animam, probant vitales sensus Corporis: habitare in Anima Spiritum, probat vita spiritualis. Illud ex visu, & auditu dignoscitur; istud ex charitate, & humilitate, ceterisq́ ; virtutibus, iisq́ue maximè, quas tamquam fructus Sancti Spiritus enumerat S. Paulus, hoc modo: Charitas,Gal. 5. 22. Gaudium, Pax, Patientia, Longanimitas, Bonitas, Benignitas, Mansuetudo, Fides, Modestia, Continentia, Castitas. Commoda porrò & vtilitates inhabitantis in Cordibvs nostris Spiritus Sancti, hoc modo exponit Bernardus: Quia mandatum accepimus,Serm. de Pentec. vt declinantes à malo faciamus quod bonum est; vide quemadmodum Spiritus in vtroque adiuuat infirmitatem nostram. Ad declinandum enim à malo, tria operatur in nobis: compuntionem, supplicationem, remissionem. Initium enim reuertendi ad Deum, poenitentia est; quam sine dubio Spiritus operatur, non noster; sed Dei. Quis enim cùm ad ignem venerit algens, & fuerit calefactus, dubitauit ab igne ei venisse calorem, quem habere non poterat sine illo? Sic ergo qui priùs in iniquitate fuerat frigidus, si postmodum feruore quodam poenitentiae accendatur, alium sibi Spiritum, qui suum arguit, &diiudicat, non dubitet aduenisse. Secundò, quia non prodest poenitere de culpa, nisi supplices pro venia; hoc etiam Spiritus operatur, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Tertiò, qui donat vt postulemus, idem quoque quod postulamus ipse donat: & sicut in nobis, interpellat pro nobis; ita in Patre delicta donat cum ipso Patre, Aduocatus noster ad Patrem in Cordibvs nostris, Dominus noster, in Corde Patris. Porro ad faciendum bonum, quid in nobis Spiritus bonus operatur? Profectò monet, & mouet, & docet. Monet memoriam, rationem docet, mouet voluntatem. Memoriae suggerit bona in cogitationibus Sanctis, atque ita ignauiam nostram, torporemq́ue repellit. Proptereà quoties huiusmodi suggestionem boni senseris in Corde tuo, da honorem Deo, & age reuerentiam Spiritui Sancto, cuius vox sonat in auribus tuis. Sed cùm multi admoniti vt benè faciant, minimè sciant quid agendum sit, nisi adsit denuò gratia Spiritus Sancti; & quam inspirat cogitationem, doceat in opus proferre; vacua in nobisIacob. 4. 17. erit gratia Dei. Sed quid? scienti bonum, & non facienti, peccatum est illi gratia. Proptereà non solùm moneri, & doceri;verùm etiam moueri, & affici ad bonum necesse est, ab eo vtique Spiritu, qui adiuuatRom. 8. 26. infirmitatem nostram, & per quem in Cordibvs nostris diffunditur charitas,Rom. 5. 5. quae est bona voluntas. Orabo igitur Deum, vt Spiritum rectum innouet in visceribusPsal. 50. 12. meis, & Spiritum Sanctum suum non auferat à me: sed magis Spiritu principali confirmet me Spirituum Pater, vtGal. 5. 16. Spiritu ambulans, desideria carnis non perficiam.
OBSIGNATIO CORDIS.
Pone me, ut signaculum, super COR tuum. Cant. 8. 6.
Quod gerit inscriptum, COR Patris Epistola, verbum, Sponsa, tibi dius, molle, sigillat amor. 33.
Cookies on Poetry Cove