Lectio IX. Cordis in Cruce expansio. In simplicitate Cordis quaerite illum. Sap. 1. 1.
In Cruce, ne rugosa fores, expansus obiui; Sponsa tuum tendas Cor, sit vt absq́ue plicâ.
IN lectulo meo per noctemCant. 3. 1 quaesiui quem diligit Anima mea. Quaesiui eum, & non inueni. Quomodo enim inuenissem te in lectulo quietis & sensualitatis meae, qui triduo quaesitus à Sanctissima Matre tua & castisimmo Sponso euis Ioseph,Luc. 2. 44. inter cognatos & notos tuos minimè inuentes es. Surgam ergo, & circuibo ciuitatem: per vicos & plateas quaeram quem diligit Anima mea. Tandem autem post diligentem inquisitionem, inueni vbi quiescas, vbi cubesCant. 1. 6. in meridie charitatis tuae. Inueni autem te in incommodo admodum lecto durissimae Crucis. In lecto, si clauos attendo,ferreo; si ceruical, spineo; si Crucem, ligneo.Cant. 3. 9. Iaces hîc, ô Rex pacifice, in nobilissimo ferculo Salomonis de lignis Libani: super omnia enim ligna cedrorum sola Crux celsior, in quo mundi vita pependit, cuius ascensus purpureus, immò sacro tuo Sanguine purpuratus, media autem eius charitate constrata sunt, propter filias Ierusalem: quia tu ipse ardens chartitate, medium Crucis occupas, & fideles Animas ad te attrahis. Durus fuerit hic lectulus, horridum prorsus reclinatorium, cùm tamen tu in eo caput & Corpus reclinas, dicam meritò: Dulce lignum, dulcis lectus, dulce pondus sustinent; fitq́ue fatalis ista Arbos, olim maledicta, per te, Breuiar. Rom.Arbor decora & fulgida, Ornata Regis purpura. Cant. 1. 15.Optimè dixit Sponsa tua: Lectulus noster floribus. Quomodo enim non floridus, inCant. 2. 1. quo non requiescit nisi flos campi, & lilium conuallium; in quo dormit flos de radiceIsa. 11. 1. Iesse, roseo cruore vernans, & spirans odorem suauitatis. An non floridus lectulus qui in vertice Titulum inscriptum praefert: Iesus Nazarenus, id est florens, ac floridus omnium virtutum varietate. Id verò quod maximè in hoc lectulo placere debet, est, quòd dicatur Noster, id est,tibi mihiq́ue communis: id scilicet me docens, vt consortium Crucis tuae non abhorream. Necesse enim est vt & crucifigaturRom. 6. 6 vetus homo cum Christo, vt resurgat nonus: nedesse est vt compatiatur, si velitRom. 8. 17. conregnare; crucifigendum est incircumcisum Cor, & rebellis caro: qui enim Galat. 5. 24. sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis. Sed quid peccauit vetus homo? quam accusationem adfertis aduersus Cor illius? quid maliIoan. 18. 29. fecit? Irritauit impius Deum; dixit enim in Corde suo, Non requiret Cor eiusPs. 10. 13 congregauit iniquitatem sibi. Dixit deniquePs. 40. 7. in Corde suo: Non est Deus. QuidPs. 13. 1. vobis videtur? Blasphemauit: crucifigatur:Matth. 26. 66. tolle, tolle crucifige eum. Iustum est, Domine, iudicium tuum; crucifigendem prorsus2. Matth. 12. 41. est Cor hoc, vt moriatur mundo, & mundus ipsi, vt possim cum Paulo dicere: MihiGalat. 6. 14. mundus crucifixus est, & ego mundo. Accipe igitur, Domine, Cor meum, & crucifige illud tecum, affigens illud clauis timoris tui, vt vniuersa eius desideria non eius seruiant concupiscentiae, sed mortificationi maneant affixa. Et sicut qui patibuloCassian. l. 4. c. 35. Crucis affigitur, non iam praesentia contemplatur, nec de suis affectionibus cogitat, non pro die crastino sollicitudinecuraq́ue distenditur, seq́ue cùm adhuc spirat in Corpore, cunctis elementis credit esse defunctum, illuc praemittens sui Cordis intuitum, quò se non dubitat illicò transiturum. Ita me quoque timore tuo crucifixum, non solùm carnalibus vitiis, verùm etiam ipsis elementis mortuum fac, Domine; vt illuc habeam oculum Cordis defixum, quò spero tecum per Crucem peruenire. Aliud pratereà Documentum, Crucifixio tua Cordi suggerit. Simplex enim naturâ, simplicitatem Cordis exquiris:Prou. 3. 42. & ideò cum simplicibus sermocinatio tua. Hinc & admonemur, in simplicitateSap. 1. 1. te Cordis quaerere te. Hoc est, non aliudBern. ser. 2. ad Fratres. tamquam te, non aliud praeter te, non aliud post te. Contrà verò dehortatur nos Scriptura tua à duplicitate Cordis, dicens: NeEccli. 1. 36. incredulus Deo, & ne accedas ad illum duplici Corde. Vir enim duplex AnimoIac. 1. 6. inconstans est in omnibus viis suis. Quare autem est inconstans? quia nimirùm caret anchorâ spei, quâ Cor hominis affigitur, ne huc illucq́ue, instar nauis à vento agitatae, circumferatur. Quid igitur facto opus est, vt multiplicis Cordis plicas, latebras, & recessus explicemus? Docuisti nos hoc, Domine, in Cruce extensus. Vt enimEphes. 5. 27. exhiberes tibi gloriosam Ecclesiam, nonhabentem maculam aut rugam, temetipsum tradidisti pro ca. Vt illam mundares à macula, Sanguinem tuum fudisti illi in lauacrum: vt expolires à ruga, extensus & explicatus es in Cruce; atq; ita quidem, vt dispersa sintPsal. 21. 15. omnia ossa tua, fieretq́ue Cor tuum tamquam cera liquescens in medio ventris tui. Foderunt, ô Domine, manus tuas, & pedes tuos; & ne vlla plica remaneret in Corpore tuo, illud ita extenderunt, vt dinumerarent omnia ossa tua. Tanti tibi constitit diducere rugas dilectae Sponsae tuae! Quis mihi det, Domine, vt Cor meum tibi configatur Cruci, & expandatur vndequaque, vt non remaneat in eo vlla plica aut ruga; vt habeam nimirùm puram & simplecem omnibus in rebus intentionem, quâ vni tibi Dilecto Cordis mei placere desiderem, dicamq́ue illud: Dilectus meus mihi,Cant. 2. 16 & ego illi. Displicent tibi qui in Corde &Ps. 11. 3. Corde loquuntur, ore suo benedicentes,Ps. 61. 5. mala autem in Cordibvs eorum. OderuntPs. 27. 3. quoq; filij hominum duplices Corde. Hinc etiam prudentes huius saeculi, obseruantes fructum Arboris Perseae formam Cordis repraesentare,Plutarc. de Iside, & Osiride folia autem similitudinem linguae, voluerunt illo designari, Cor & linguam hominis debere conuenire; nec aliud linguâ, aliud Corde promendum, Cor enimEccli. 3. 28.ingrediens duas vias, non habebit successus; & prauum Cor in illis scandalizabitur.1. Paral. 29. 17. Scio autem, Domine Deus meus, quòd Corda probes, & simplicitatem diligas, & ideò in simplicitate Cordis mei offero tibi meipsum totum ad crucifigendum, & ab omni plica explicandum, vt simplice Corde vni Deo & simplici placere possim. Placet mihi, Domine, Crux tua, quae me tibi conformem faciat; quare cum B. AndreaBreuiar. Rom. Apostolo tuo dicam: O bona Crux, quae decorem ex membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicitè amata, sine intermissione quaesita, & aliquando cupienti Animo praeparata: securus & gaudens venio ad te, ita & tu exultans recipias me: accipe me ab hominibus, & redde me Magistro meo; vt per te me recipiat, qui per te me redemit.
CRVCIS IN CORDE PLANTATIO.
Plantatio Domino ad glorificandum. Isaiae. 61. 3.
Dulce, precor tenero CORDI crucis insere lignum. Foecundâ crescet nobilis arbor humo. 49.
Cookies on Poetry Cove