Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio II Instituti nostri ratio. CVm ad cuiuscumque tractationis materiam ritè intelligendam, non parùm conducat totius Operis formam, & structuram agnosecre; opportunum fuerit in huius Libri fronte non-

nihil de eius syntaxi, methodo, ac scopo praefari: ne quid Lectorem remorari possit. Et primus quidem hic Cardiogogiae nostrae Liber, apparatum quemdam ad reliquos, & Prolegomena exhibet; quibus de ipso Corde, eiusq́ue, vt vocant, Principali, de Scholae Cordis Magistro, Discipulis, excellentiâ, amplitudine, pręrogatiuis, similibusq́ue; tractatur. Sequentibus deinde tribus Libris Doctrinam eam, quae ad Cordis directionem pertinet, expendimus: in qua explicanda primùm varias, quae de humano Corde in Sacris litteris habentur sententias, in certas Classes ac titulos Ordine quodam digessimus: singula deinde lemmata copiosiùs expendentes, SS. in primis Patrum, aliorumq́ue cuiuscumque ordinis Scriptorum verbis illustramus. Cùm enim vix quidquam dici possit, quin dictum iam illud sit priùs; placuit ipsos Auctores suis verbis loquentes potiùs audire, quàm rudi nostro stylo eorum conceptus Lectoribus repraesentare. Habent enim SS.Patres, veteresq́ue Scriptores plurimum roboris, auctoritatis, atque elegantiae, quibus animus hominis efficacissimè conuincitur. Secvndo, tametsi ea quae ad singulos titulos attulimus, per modum considera-

tionum ferè tradiderimus; placuit tamen Lectionum potiùs, quàm Meditationum nomine insignire: cùm quòd Scholae nomine id magis congruere videretur: tum vt varij Auctores, (qui passim in hoc Opusculo citantur, interq́ue illos subinde etiam Poëtae, Ethniciq́ue Scriptores) meliùs suâ phrasi loquerentur: quod Meditationum forma non ita commodè forsitan admisisset. Lectionibvs porrò singulis Distichon vnum praefiximus: vt ita rei summam breuissimè, & non sine aliquâ voluptate exhiberemus. Ipse enim carminum flexus & numerus, vt animum allicit, sic memoriae firmiùs haeret, variâque iucunditate mentem permulcens, facit ne penè vmquam ea, quae rectè percipit, obliuiscatur. Quare non malè quidam censuerunt, Poësin adolescentis animi nutricem & alumnam vocandam. Cùm verò ea sit inter PoësinAnton. Posseuin. bilblioth. select. lib. 17. & Picturam socletas, vt quod illa verbis, tropis, alijsq́ue dictionum luminibus praestat; haec coloribus, lineamentis, atque vmbris repreaesentare conetur: vtraque item, quidquid in quouis genere praestantissimum reperit, id è multis in vnum, quod sibi proposuerit, transferat; vt non tam à Personis, aut à natura discere, quàm potiùs his leges praescribere videatur:

Non leue operae pretium me facturum arbitratus sum, si geminas has sorores in hoc Opusculo vtcumque coniungerem: & quae breuibus istis, Distichis comprehenduntur, eadem etiam Iconibus expressa oculis obiicerem. Vt ita vtilitati sancta quaedam ac salutaris voluptas, quae ex Imaginum aspectu capi posset, sociaretur. Habent siquidem pictae Imagines, praeter delectationem quam adferunt, quamdam energiam ad hominum Corda suauiter permouenda. Verissimum enim est quod Venusinus vates olim cecinit: Horat.Segniùs irritant animos demissa per aurem, Quàm quae sunt oculis subiecta fidelibus, & quae Ipse sibi tradet spectator. Auguft. Ep. 119.Cui quidem consentiens Hipponensis Praesul, ait: quòd ipse animi motus, quàm diu rebus adhuc terrenis implicatur, pigriùs inflammatur; si verò feratur ad similitudines corporales, & inde ad spiritualia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetatur; & tamquam in facula ignis agitatus accenditur, & ardentiore dilectione rapitur ad requiem & quietem. Haec Augustinus. Vtigitur compendio dicam, Scopus mihi in hoc Opere non alius fuit; quàm Imaginibus, oculos; versibus, aures; ipsis

denique Lectionibus, animum & Cor oblectare, instruere, & permouere. Id verò aslecutusne sim, aliorum esto iudicium. Equidem affirmare non verebor, me afflictâ ferè valetudine hoc, quidquid est Libri, vni Confratrum meorum properè admodum, ideoq́ue (vt ingenuè agnosco) minus prosperè, dictasse; & iam exaratum vix ipse mihi satisfacere potuisse: vt proinde leuiùs omninò laturus sim, si aliorum exactissimo iudicio non vsquequaque probetur. Stylo enim hîc vsus sum planè vulgari ac obuio, & verè cum S. Prospero dicere mihi licebit: DeS. Prosp. accuratione dictionis elaboratae non satago; nec mihi pudori est, si disputatio mea, quae fortè probatur in rebus, aliquos inanium verborum sectatores horrore incomptae Orationis offendat. Nam si Demosthenes clarissimus Oratorum, negauit in eo positas esse fortunas Graeciae hoc an illo verbo vsus esset: quantò magis nos verba negligere debemus, qui sermonis vtilitatem potissimùm spectamus? Neque admodum erubesco, quòd ex varijs Auctorum, quos adfero, verbis, polymita existat Orationis nostrae vestis: quia praesens Opus (vt de suo aiebat Macrobius) non eloquentiaeMacrob. lib. I. Saturn. c. 5. ostentationem; sed noscendorum & agendorum congeriem pollicetur. Et boni consulat Lector oportet, si praecepta morum, modò meis non obscurè, modò ipsis antiquorum & recentium verbis recognoscat, prout quaeque se vel enarranda, vel referenda suggesserint.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove