Lectio VII. Cordis Flores. Dilectus meus descendit in hortum suum, vt lilia colligat. Cant. 6.1.
Haec tibi, nata tuo de semine, consecro Sponse, Lilia; & his, patrium, floribus, addo solum.
COnsidera Primò, Agricolam eâ potissimum de causâ hortum plantare, terram aratro proscindere, semen inspergere, sata & plantata rigare, vt tandem corumdem fructu pascatur, aut florum amoenitate delectetur. Quis enim plantat vineam, ait Apostolus, & de1. Cor. 9. 7. fructu eius non edit? Quorsum autem credis, ô fidelis Anima. Dilectum tuum, velut Colonum & Agricolam, in Cor tuum verbum Dei seminasse, imbrem gratiae suae illi largiter impluisse, & multiplicem culturam adhibuisse; nisi vt flores & fructus illi proferret? An non ipse ait: DescendiCant. 6. 10. in hortum nucum, vt viderem poma conual-lium, & inspicerem si floruisset vinea & germinassent mala punica? Et ipsa SponsaCant. 4. 12. agnoscens se hortum conclusum, cuius emissiones paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, suauissimèCant. 5. 1. inuitat Sponsum, dicens: Veniat dilectus meus in hortum suum, & comedat fructum pomorum suorum. Neque verò frustrata est desiderio suo, celerem enim Dilecti sui aduentum, quidve in horto egerit gratulabunda decantat: DilectusCant. 6.1. meus descendit in hortum suum, ad areolam aromatum, vt pascatur in hortis, & lilia colligat. Diligit enim hortos &Lucae 22. 39. flores, qui in florido Nazarethi agro concipi voluit, qui in horto Oliueti proIoan. 19. 41. more suo orabat, & Passionem suam in horto auspicatus est, qui in horto sepeliri,Ioan. 20. 14. & velut hortulatus Dilectae illi Magdalenae apparere dignatus est. Hic ille, quiProu. 8. 31. delicias suas testatus est esse cum filiis hominum; Corda illorum floridos hortos fieri desiderat, vt in illis voluptatem capiat.1. Cor. 3. 7. Hinc ipse est, qui hortos hos plantat, qui rigat, qui incrementum dat, cui proinde meritò omnis eorum prouentus debetur. Considera Secvndo, Quid Sponsus in horto Cordis tui quae-rat, quid ibi faciat. Expressit id secretorum Dilecti sui conscia Sullamitis, cùm ait: Dilectum suum descendisse ad areoloamCant. 6. 1. aromatum, vt pascatur in hortis, & lilia colligat. Flores ergo & lilia quaerit floridus Sponsus, qui pascitur inter lilia. Quid ni lilia quaerat, ipse flos campi, &Cant. 2. 1 lilium conuallium? Et quia similis simili gaudet, non aliam Sponsam desiderat, quàm quae & ipsa sit lilium. Ita enim ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea interCant. 2. 2. filias. Omnipotens enim (vt quartus Esdrae liber habet) ex omnibus floribusCap. 5. 24. orbis vnum sibi lilium delegit. Haec autem est vnica Columba, & delicta Sponsa veri Salomonis. Sed iam ipsa lilia, Bernardo ductore & Doctore, considera: Quaerenda, inquit, in Spiritu haecBernard. Serm. 70 in Cant. refectio inter lilia; nam corporea cogitare, ridiculum est. Quin ipsa lilia spiritualia à nobis demonstranda erunt. Quae ergo sunt illa lilia, è quibus species decoris eius? Procede, inquit, &Ps. 44. 5. regna; propter veritatem, & mansuetudinem, & iustitiam. Lilia sunt, lilia, inquam, orta de terra, nitentia super terram, eminentia in floribus terrae, fragrantia super odorem aromatum. Ergo inter haec lilia Sponsus, & omninò exhis speciosus, & pulcher. Bonum autem lilium veritas, candore conspicuum, odore praecipuum, cuius odor animat fidem, splendor intellectum illuminat. Est & mansuetudo lilium, habens innocentiae candorem, & odorem spei. Quòd autem iustitia lilium sit, recordamini de Scriptura; quia iustus germinabit sicut lilium, & florebit in aeternum ante Dominum. NequaquamMatt. 6. 30. hoc lilium hodie est, & cras in clibanum mittitur, quia in aeternum florebit.Ps. 111. 7. Et florebit ante Dominum, cuius in memoria aeterna erit iustus. Sunt multa apud Sponsum, & alia lilia praeter haec: quis illa enumeret? nempe quot virtutes, tot lilia. Et fortasse proptereà ipse se lilium appellauit, quòd totus versetur in liliis; & omnia quae ipsius sunt, lilia sint: Conceptio, Ortus, Conuersatio, Eloquium, Miracula, Sacramenta, Passio, Mors. Resurrectio, Ascensio. Quid horum non candidum, & non suauissimè redolens? Considera Tertio, Ex ipso lilio Animam edoceri, quibus virtutum monilibus exornari debeat, vt caelesti placeat Sponso. Candor enim ille exterior & interior, qui in liliis relucet, illibatam Corporis & Animi puritatem designat. Lilia si attrectes, honorem & decorem suum per-dunt: Castitatis nitor quouis attactu, minimâDelrio in Florid. Marian. Prima. etiam cogitatione obsuscatur. Liliorum candor in ipsis praecipuè est foliis, quo instruimur non Cordis modò, sed etiam linguae & verborum castitatem retinendam. Quôd verò eadem folia ab imo sursum assurgant, & repandi in morem scyphi compaginata labelli superioris extima leniter fibris retrorsis obliquent: id innuit mentis deuotione Animum in caelum efferendum, reflectendam tamen charitatem etiam erga proximos, quibus officie pietatis, dum opus est, deferenda sunt. Aduerte praetereà, ait Bernardus, de medioBernard. Serm. 70 in Cant. floris huius quasi virgulas aureas prodeuntes, & cinctas candidissimo flore, pulchrè ac decenter disposito in coronam. Aurum verò illud sex staminibus protensum, ardentem charitatem, quae in Cordis nostri meditullio rutilare debet, designat. Sine hoc auro, vile est castitatis argentum. Venale caelum est, sed non nisi obryzo emitur. Castitas sine charitate, lampas sine oleo, haec deficiat, sum fatuis Virginibus à nuptiis excluderis; audies: Clausa est ianua, nescio vos. Amoenus illeMatth. 25. 10. scapi viror, firmae & erectae spei sceptrum sibi vindicat. Bulbosa radix multis tunicis inuoluta, accuratissimam Cordis & lin-Ps. 140. 3.guae custodiam nobis commendat: vt ostium circumstantiae labiis nostris, & sedulam circumspectionem omnibus sensibus apponamus. Caulus lilij rigidus, enodis, erectus; fortitudinem & perseuerantiam in bonis propositis edocet, vt firmiter in benè deliberatis, absq; vlla inflexione perpetuò persistamus. Scapi folia tactu lenia & glabra, mansuetudinem, & comem affabilitatem significant. Quòd verò ea, quae radici propiora sunt cernamus maiora, altiora verò minora; id indicare potest, opera nostra bona, quae vixdum è Cordis radice pullulant, magna hominibus principiò videri; quò verò quis maiores in virture progressus fecerit, caeloq́ue abfuerit minùs, tunc eum opinione suâ decrescere, minimum, ac vilissimum sibi videri. Omnes has virtutes quaecumque Anima habuerit, verè lilium erit, verè ornata incedet in vestitu deaurato, circumamictaPs. 44 10 virtutum varietate; adeò, vt neLucae 12. 27. ipse Salomon quidem in omni gloria sua coopertus fuerit sicut illa. Quàm benèBernard. Serm. 70 in Cant. mecum agetur si vmquam ab hac pessima segete, iniquitatum videlicet atq; vitiorum, tantillum terrae meae vendicare extirpando & excolendo sufficiam, vnde vnum saltem tale lilium producere possim: sifortè & penes me pasci interdum dignetus, is qui pascitur inter lilia. Considera Qvarto, expendeBernard. Serm. 71 in Cant. admonitionem S. Bernardi: Tu ergo qui haec audis vel legis, cura habere lilia penes te, si vis habere hunc habitatorem liliorum habitantem in te. Opus tuum, studium tuum, desiderium tuum, lilia esse protestentur, moralis quidam rerum ipsarum candor atque odor. Habent & mores colores suos; habent & odores. Neque enim in Spiritibus idpsum est color & odor, non magis quàm in Corporibus Ergo de colore, conscientia consultetur; de odore, fama. Porrò colorem operi tuo dat Cordis intentio, & iudicium conscientiae. Nigra sunt viita, virtus candida est: inter hanc atque illa, conscientia consulta discernit. Quod ergo de Corde puro & conscientiâ egreditur bonâ, candidum est, & est1. Tim. 1. 5. virtus. Si autem & bona fama secuta fuerit, & lilium est; quippe cui nec candor lilij desit, nec odor. Sponsus itaque, & cùm sit vitus, in virtutibus complacet sibi: & cùm sit lilium, libenter inter lilia commoratur: & cùm sit candor, delectatur candidis.
CORDIS CUSTODIA
Omni custodiâ serua COR tuum. Prou. 4. 23.
Quam bene conclusum vigil hic COR protegit hortum, Prostricto munit quem timor ense, Dei. 28.
Lectio VIII. Cordis Custodia.
Omni custodia serua Cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Prouerb. 4 23.
Quàm benè conclusum vigil hîc Cor protegit hortum, Pro stricto, munit, quem timor, ense Dei.
COnsidera Primo, Humanum Cor esse pretiosissimum thesaurum, à Dei benignitate nobis donatum; vnde Christus Dominus dicebat: Bonus homo de bono thesauroMatth. 12. 35. Cordis sui profert bona. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus2. Cor. 4. 7. Corporis nostri, quod supremus Plastes de limo terrae formauit. Hic autem thesaurus, quò pretiosior est, eò maiori etiam curâ, ac sollicitudine feruari debet. Depraedari enim desiderat (ait GregoriusGregor. hom. 11. in Euang. qui thesaurum publicè portat in viâ, aut eum non satis tuto loco collocat.
Quemadmodum autem pretiosa in arca occludi solent; ita quoque Cor nostrum arcae mandandum, ne diripiatur. Et sanè locus, vbi natura Cor reposuit, arca à Medicis nominatur: sic enim totam viscerum intercapedinem appelant. Quaenam verò haec arca sit, optimè exponitRemig. Remigius: Cor (inquit) mundum qui seruat, beatus est. Eius autem munditia sic seruanda est, quemadmodum Virgo muliebrem mundum in theca reponit, ne sordes attingant: sic Anima Cor suum in purâ abdit conscientiâ, ne labes inquinent peccatorum. Itaque pura conscientie Cordi pro theca est, quae desgnari potest in praemolli illo, firmoq́ue membranae inuolucro, quod Cor operit, & Graecè appellatur,Hypoc. l. de Corde. Latinè verò praecordium. Haec autem tunica, vel potiùs sacculus, humore quodam aqueo semper est plenus, qui humor eò spectat, vt Cor, quod assiduo motu cietur nantis in morem, leniter admodum, & sine labore, & lassitudine motus explicet suos, ne si ad latera praecordiorum impingeret, laederetur. Non aliter Cor nostrum, si à Silaz. in Cap. 3. bonâ conscientiâ, quasi à sanis praecordiis,Prou. 8. vndique cingatur; leni admodumatque suauissimo motu impellitur. Si verò conscientiae περικάρδιον ablato illo humore dulcisssimo, per culpam deficiat, Cor grauisssimè torquetur. Constringit igitur atque custodit Cor bona conscientia: quare danda est opera, vt bonum habeamus testimonium conscientieae2. Cor. 1. 12 nostrae. Sed fortè non inutile fuerit, bonum hunc thesaurum Cordis nostri, cui tot fures inhiant, aud fidum aliquem custodem & tutorem deponere, qui fideliter illum asseruet. Quis verò melior, quàm Seruator noster, qui CustosIob 7. 20 hominum appellatur? Nisi enim DominusPs. 126. 1. custodierit hunc thesaurum, frustrà vigilat qui custodit eum. Tu verò2. Tim. 1. 12. potens es, Domine, depositum meum seruare, quod apud te deposui. ReseruaClaud. Aquauiua in Ps. 118. clauem Cordis mei, ne quis alius aperire possit, & thesaurum suffurari. Tu es enim claus Dauid, quae claudis, & nemo aperit. Absigna annulo,Apoc. 3. 7. & sigillo tuo, ne quis effringere audeat: ipse custodi partem tuam, quamGen. 48. 22. de Amorrhaeo tulisti in gladio & arcu tuo. Solus enim, ligato mundi Principe,Matth. 12. 29. vasa captiuitatis diripuisti.
Considera Secvndo, Cor nostrum esse quasi hortum voluptatis, in quo Sponsus Animae nostrae deliciaturProu. 8. 31. & quiescit. Deliciae enim ei sunt esse cum filiis hominum. Hortus hic bonarum cogitationum semine conspersus, profert flores honestatis & virtutis, & germinat fructus bonorum operum. Qualis verò hic esse debeat, describit Sponsus in Cantico,Cant. 4. 12. cùm Sponsam vocat hortum conclusum, fontem signatum. Debet enim hortus Cordis nostri aduersus mundi huiusAmbros. lib. 10. turbines (vt inquit Ambrosius) septo diuinae muniri protectionis, nullis saeculi flabris inquietari. Variarum igiturEpistol. Epist. 92 sepe virtutum, humilitate, castitate, silentio, modestiâ, aliisq́ue hic hortus cingendus est, ne videlicet pateat ad rapinam, furibusq́; inaccessus vitem redoleat, fragret oleam, rosam renideat, vt in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae VirginitatisAmbros. lib. 1. de Virgin. inolescat, ait idem Ambrosius. Nec verò sepimento tantùm opus est huic horto; sed omnia etiam ostia diligenter obserandaCant. 2. 15 sunt, ne qua parte vulpes paruulae subintrare possint, aut singularis ferusPsal. 79. 14. illum fortè deuastet. Ostia porrò haec, sensuum sunt organa, quae diligenter claudenda sunt, ne per illa morsirrêpat. Monet illud Sapiens, cùm ait: Sepi aures tuas spinis, & linguam nequamEccli. 28 29. noli audire: ori tuo facito ostia, & seras auribus tuis. Sponsus, ait Ambrosius,Amb. l. 3. de virg. vult clausam esse ianuam, cùm pulsat: ianua nostra, os nostrum est; Christo propemodum soli debet aperiri: nec aperiatur, nisi antè pulsauerit Dei verbum. Quid tibi cum ceteris? Soli Christo loquere, soli fabulare Christo: Si1. Cor. 14. 34. enim mulieres in Ecclesia taceant, quantò magis non decet patêre Virginis ianua. Citò insidiator pudoris obrepit, citò verbum excidit, quod reuocare desideres. Si Euae clausa fuisset ianua, nec Adam deceptus fuisset, nec respondisset interrogata serpenti; introiuit mors perIerem. 9. 21 fenestram, hoc est, per Euae ostium: ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter; postremò si vbi non oportet loquaris. Considera Tertio, Cor tuum non quemlibet hortum esse, sed insignem illum Paradisum voluptatis, quem plantaueratGen. 2. 8. Dominus Deus à principio, quem maximâ curâ custodiri voluit. Expulsis enim inde praeuaricatoribus parentibus nostris, Cherubim illi praestiuit flammeum atque versatilem gladium vibran-Genes. 3. 24 tem, omnesq́ue ab eiusdem ingressu arcentem.Machar. hom. 37. Cùm igitur (ait S. Macharius, & Marcus Heremita) Scripturam audierisMarc. Herem. l. de Paradiso & lege Spir. enarrantem, quae pertinent ad Paradisum, ad Adamum, & ad Serpentem, omnibus affectionibus semotis, ad Cor tuum conuerte Animun, & reperies ibi Paradisum. Quantum enim Paradiso potiti sunt primi parentes, centies tantum in Paradiso spiritali oblectamur, verè nos & continentet consolante gratiâ Dei. Quare nos quoque summoperè desideremus, ipsum seruare mandatum: vt permanentes in verbo Domini, fruamur nunc, & in futuro saeculo deliciis Spiritus. Vt enim expulsus est Adam, qui gustarat de ligno scientiae: ita qui terrena sapiunt, permanere non possunt in verbo Christi, quemadmodum scriptum est:Iacob. 4. 4. Amicitia huius mundi, inimica est Dei. Quocircà iubet Scriptura, vnumquemqueProu. 4. 23. hominem omni custodiâ seruare Cor suum: vt conseruans in eo verbum, tamquam Paradisum, fruatur gratiâ, nec audiat Serpentem intùs se implicantem, & consulentem quae faciunt ad voluptatem. Sed quis aemulum hunc Serpentam ab horto Cordis excludat? Statuatur, Domine,Genes. 3. 24. ante oculos meos flammeus ille, atque versatilis gladius; timor, inquam, Do-mini; timor poenarum inferni quarum recordatio hortum Cordis muniat atque tueatur. Hoc custode procul pelle,Breuiar. Rom. Rex Christe piissime, Omne nefas inimici, Mundo Corde, & Corpore, Paradiso redde tuo Nos solâ clementiâ. Vel quod magis mihi in votis est, ô dilecte votorum meorum, Tu ipse propugnare digneris hortum requiei tuae, atque ab eo quàm longissimè insidiantes illi bestias propelle. Abige, ô Deus Cordis mei, Serpentem insidiantem, Leonem rugientem, Lupum rapientem, Aprum vastantem, vulpes paruulas demolientes,Cant. 2. 15. omnes deniq; insidias inimici longissimè repelle. Floridum illum Salomonis lectulumCant. 3. 7. sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël: omnes tenentes gladios, & ad bella doctissimi: vniuscuiusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos. Sed pro sexcentis illis fortissimis, satis mihi tu vnus, & solus es Deus meus, misericordiaPs. 143. 2. mea, & refugium meum, susceptor meus, & liberator meus. Exurge ergo, protector meus, & dissipentur inimici tui, & fugiant qui oderunt me, à facie tua.
Ita, quaeso, per omnes miserationes tuas, Cordi meo contingat; vt laeto Animo Epinicion Victori meo decantem, & dicam:Exod. 15. 6. Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine; dextera tua Domine percussit inimicum: & in multitudine gloriae tuae deposuisti aduersarios tuos! Considera Quarto, Quantâ in pace & tranquillitate hortus, & castrumPs. 90. 1. Cordis versetur, quod habitat in adiutorio Altissimi, & in protectione Dei caeli commoratur. Solent dicere hominesBernard. serm 46. ex paruis. huius saeculi, inquit Bernardus, bonum castellum custodit, qui Corpus suum custodit; ego autem non sic: sed sterquilinium vile custodit, qui custodit CorpusGalat. 6. 8. suum: quoniam qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Colendum igitur, custodiendumq́ue magis Animae castrum, quoniam ex ipso vita procedit. Sed castrum istud in terra inimicorum situm, vndique impugnatur, & idcircò omni custodiâ, id est inferiùs, superiùs, antè & retrò, à dextris & à sinistris muniendum est. Occlude ergo valuas Cordis tui pessulo timoris & amoris Dei, si velis in pace possidere atrium tuum.
CORDIS PROTECTIO.
Dedisti eis scutum CORDIS laborem tuum. Thre. 3. 65.
AEgide COR tanti mea lux defende laboris, Quem pro CORDE tuus ferre coëgit amor 29.
Cookies on Poetry Cove