Lectio II. Cordis Illuminatio. Eccli. 2. 10.
Lux de luce Deus, caeci, lux vnica, mundi, Corde graues tenebras discute luce tuâ.
COnsidera Primo, Nihil miserabilius aut infelicius esse Corde obtenebrato, & à diuinâ luce prorsus excluso. Qui enim ambulat in tenebris, nescit quò vadat, atque hinc milleIoan. 12. 35. incurrit pericula. Versatur enim in perpetuâ quasi nocte, & densissimâ caligine, in qua iustitiae Solem, & veritatis lumen frustrà requirat; quia nulla societas luci ad tenebras. Quàm meritò ergo exclamat Augtustinus: Vae, vae tenebrisAugust. Soliloq. cap. 31. meis, in quibus iacui! Vae, vae, caecitati illi, in qua videre non poteram lumen caeli! Vae, vae praeteritae ignorantiae meae, quando non cognoscebam te Domene! Periculum verò quod hisce tenebris Anima incurrit, punchrè descripsit Psalmista, cùm Deo itaPs. 103. 20.loquitur: Posuisti tenebras, & facta est nox: in ipsâ pertransibunt omnes bestiae siluae. Cauli Leonum rugientes, vt rapiant, & quaerant à Deo escam sibi. QuodLib. 17. Moral. cap. 37. morali sensu ita explicat Gregorius: Tenebras Dominus ponit, cùm paccatis iudicia rependens, lumen suae intelligentiae subtrahit. Et nox efficitur, quia prauorum mens ignorantiae suae erroribus caecatur. In qua omnes bestiae siluae pertranseunt, dum maligni Spiritus sub opacitate fraudis latentes, in reproborum Cordibvs prauitates suas explendo percurrunt. In qua & catuli Leonum rugiunt, quia nequissimarum, sed tamen eminentium potestatum minstri Spiritus importunis tentationibus insurgunt. Qui tamen à Deo escam appetunt, quia nimirùm capere Animas nequeunt, nisi iusto iudicio praeualere diuinitus permittantur. Quis non exhorrescat immanes has feras, praesertim in tenebris constitutus? Quis non timeat, ne ab iis rapiatur & deuoretur? Quis non aspiretIoan. 1. 7. ad lucem veram, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? Illâ enim exoriente, omnes illae ferae in antra se recipiunt, vt ibidem Regius Vates subdidit: Ortus est, inquit, Sol, & in cubilibus suis collocabuntur. Exibit ho-mo ad opus suum. Vbi enim veritatis lumen obcaecatum Cor collustrarit, fugantur omnes effraenatae cupiditates, & illuminatus homo pergit ad opus suum, id est, mandatorum diuinorum obseruantiam, & virtutis stadium; cui absque Dei luce vacare non potest. Nam vt Augustinus ait: Sicuti oculus Corporis etiamAugust. lib. de Nat. & grat. cap. 16. perfectissimè sanus, nisi luce adiatus, non potest cernere: sic etiam homo perfectissimè iustificatus, nisi aeternâ luce iustitiae diuinitus ad iuuetur, non potest rectè viuere. Ora ergo cum eodem Augustino: O splendorAugust. in Medit. cap. 18. Paternae gloriae, qui sedes super Cherubim, & intueris abyssos: lumen verdicum, lumen illuminans, lumen indesiciens, in quem desiderant Angeli prospicere. Ecce Cor meum coram te est; discute tenebras eius, vt amoris tui claritate pleniùs perfundatur. Considera Secvndo, In principioGen. 1. 1 cùm Deus caelum & terram crearet, tenebrae erant super faciem abyssi, dixitq́ue Deus: Fiat lux, & facta est lux. Super faciem quoque Cordis nostri densissimae sunt tenebrae ignorantiae & peccatorum, in quibus permanere nos oportet, nisi Deus, qui dixit de tenebris lumen2. Cor. 4. 6. splendescere, ipse illuxerit in Cordibvsnostris, ad illuminationem scientiae claritatis Dei. Aspira ergo ad hanc lucem,Lucae 1. 79. & dic: Illuminare his, qui in tenebris, & in vmbra mortis sedent; ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Audi Augustinum multipliciter diuinam lucem implorantem:August. Soliloq. cap. 3. Lux, inquit, inuisibilis, cui omnis abyssus humani Cordis est visibilis. Ecce, tenebrae sunt super faciem abyssi mentis meae, tu es lumen. Ecce, caligo tenebrosa super aquas Cordis mei, tu es veritas. O verbum, per quod facta sunt omnia, & sine quo factum est nihil!Ioan. 1. Verbum quod est ante omnia, & ante quod nihil. Verbum creans omnia, sine quo omnia nihil. Verbum regens omnia, sine quo nihil sunt omnia. Verbum, quod dixisti in principio: Fiat lux, & facta est lux. Dic etiam mihi: Fiat lux, & facta sit lux, & videam lumen, & cognoscam quidquid non est lumen, & lumen tenebrae ponantur. Et sic sine tua luce, non est veritas. Adest error, adest vanitas, non est discretio, adest confusio: adest ignorantia, non est scientia: adest caecitas, non est visio: adest inuium, non est via: adest mors, non est vita.Cap. 4. Vae mihi misero toties obcaecato; quia tu lux, & ego sine te. Dic verbum, Do-mine, fiat lux, vt videam lucem, & vitem tenebras; videam viam, & vitem inuium; vidaem veritatem, & vitem vanitatem; videam vitam, & vitem mortem. Illuminare Domine, lux mea, illuminatioPs. 26. 1. mea, & salus mea, quem timebo? SuntIdem Solil. c. 12. vmbrae tenebrarum, quibus operior in hac abysso caliginosi carceris huius, in qua prostratus iaceo, donec aspiretCant. 2. 17. dies, & inclinentur vmbrae, fiatq́ue lux in firmamento virtutis tuae. VoxPs. 28. 4. Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, dicat: Fiat lux, & effugentur tenebrae: & appareat arida, germinetq́ue terra herbam virentem, & facientem semen, fructum bonum iustitiae Regni Dei. Considera Tertio, PraecepisseNum. 8. 2. olim Deum, vt in Sanctuario suo ad Australem partem poneretur anreum candelabrum, habens lucernas septem. Tabernaculum hoc, quod Templorum figuram referebat, Animam hominis iusti designat, vt enim ait Apostolus: Templum Dei estis vos, &1. Cor. 3. 16. Spiritus Dei habitat in vobis. Quid verò candelabrum hoc in spirituali Cordis nostri. Sanctuario collocandum aliud adumbrat, quàm lucem illam,quâ hominis Animus à Spiritu Sancto collustratur? Lucernae autem in candelabro ardentes, illas lucernas denotant, Lucae 12. 35. de quibus Dominus dixit: Sint Iumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes in manibus vestris. Sed audi Origenem eleganter admodum candelabrum CordisOrigin. hom. 9. in Exod. explicantem: Sciat, inquit, Christianus, sibi in Sanctis candelabrum luminis collocandum, vt sint ei lucernae semper ardentes, & lumbi succinctie, & ipse, tamquam seruus, qui expectat Dominum suum redire de nuptiis. Sed istud candelabrum in Austro collocet, vt ad Aquilonem respiciat. Accenso enim lumine, id est, vigilanti Corde, respicere semper debet Aquilonem, & obseruare eum, qui ab Aquilone est. Ab Aquilone enim accerdunturIerem. 1. 14. mala vniuersae terrae. Vigilans ergo, & sollicitus, & ardens, intueatur semper astutias diaboli, & semper aspiciat, vnde sit ventura tentatio, vnde hostis irruat, vnde inimicus obrepat. Vt autem hoc videre, ô Anima, possis, ora Deum illuminatorem tuum, vt lumen hoc in Corde tuo accendat; & dicPsal. 17. 29. cum Propheta: Quoniam tu illuminas lucernam meam: Deus meus illumina tenebras meas. Et cum Augustino: O luxquae semper luces, & numquam obfuscaris,August. Soliloq. cap. 34. illumina me. Auger quaeso squammas caliginis antiquae, radio tuae illuminationis, ô splendor inaccessibilis, vt videam me, vt videam te. Vae caecis oculus, qui te non vident, Sol illuminans caelum & terram! Vae caligantibus oculis, qui te videre non possunt! Vae auertentibus oculis, vt non videant veritatem! Vae non auertentibus, vt videant vanitatem! Nequeunt enim oculi assueti tenebris, summae veritatis radios intueri; nec sciunt de lumine aliquid aestimare, quorum est in tenebris habitatio. Tenebras vident, tenebras diligunt, tenebras apptobant: de tenebris euntes in tenebras, nescieunt, vbi corruant. Miseri qui nesciunt, quid amittant; & miseriores vtique qui sciunt quid amittant; qui cadunt apertis oculis, & descendunt in infernum viuentes. Considera Qvarto, Magnum beneficium, quod Deus Cordi tuo praestat, cùm illud illuminat. Primò enim illud splendidum facit. Deinde ab omni terrore ac metu liberat. Primum illud exposuit Isaias, dicens: Orietur in tenebrisIsa. 58. 10. lux tua, & tenebrae tuae erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominussemper, & implebit splendoribus Animam tuam. Alterum autem illud DauidPsal. 29. 1. confitetur, dicens: Dominus illuminatio mea, & salus mea, quem timebo? Quis enim timeat, si Deum illuminatorem sibi praesentem habeat, qui facem cipraeferat, vt omnia pericula deuiret? Explicat vtrumque hoc beneficium Chrysostomus: Chrystost. Hom. 21 ad pop Antioch. Non sic, ait, mundus est clarus oriente radio, vt Anima illustratur, & splendidior fit à Spiritu gratiam suscipiens. Et diligentiùs rerum naturas disce. Nocte enim terras tenente, & tenebris caligantibus, saepè funiculum quis cernens, serpentem esse putauit; & amicum accedentem, tamquam inimicum fugit; strepirum quempiam sentiens, trepidus factus est: factâ autem die, nihil tale fieret, sed omnia qualia sunt, apparent. Quod & in Anima nostra contingit. Postquam enim gratia veniens, mente tenebras expulit, rerum veritatem discimus, & nobis fiunt despicabiles res priùs tremendae: nec enim ampliùs mortem timemus, diligenter ex hac sacrâ introductione discentes, quòd mors non est mors, sed somnus, & dormitio temporaria; non pauperiem, non morbum, non aliud quid huiusmodi timentes, scientes quòdad meliorem tendimus vitam, ab omni liberam inaequalitate. Si ergo in tenebris exortum tibi sit lumen Cordis, gratus esto Deo tuo, & dic; En ego filius ancillae tuae, per fidem tuam flecto ceruicem Cordis mei, sub pedibus maiestatis tuae, gratias agens, quoniam dignatus es per tuam misericordiam illuminare me. Ecce video, gratias ago: ecce video lumen caeli, interlucet oculis mentis meae radius desuper à facie luminis tui, & laetificat omnia ossa mea. O si persiceretur in me! Auge, quaeso, luminis Auctor, auge quaeso quod interlucet in me. Dilatetur, obsecro, dilatetur ex te. Considera Qvinto, Non satis esse, à Deo lumen in Cordis lucerna accendi; sed diligenter quoque prouidendum esse, ne fortè extinguatur. Quaeruis enim mala actio lucem istam extinguit. Vnde quod S. Paulus dixit: Spiritum1. Thess. 5. 19. nolite extinguere; ita ChrysostomusChrysost. hom. 11. in 1. Ep. ad Thess. cap. 5. interpretatur: Spiritum non extinguaris, hoc est, donum Spiritus. Extinguit autem Spiritum, vita impura. Nam quemadmodum, si quis lucis huius lychno, & aquam inspergeret & pulurem, &, si nihil horum inspergeret, sed oleum tantùm eximeret, lucem extingueret: ita:habet & donum Spiritus. Siue namque resterrenas, & rerum fluxarum curas insperseris, extinques Spiritum. Siue etiam, si tu nihil tale feceris, aliunde tamen tentationis vehemens impulsus, instar cuiusdam venti irruerit, & flamma valida non fuerit, aut parum olei habuerit, aut foramen seu ostium non clauseris, omnia peribunt. Foramina in nobis sunt oculi, & aures. Ne sinas istis occurrere validum malitiae flatum, olioquin lychnum extinguet: sed obtura foramina timore Dei. Janua os est, claude. Extinquitur quoque lucerna, si oleum dificiat: quando misericordiam non facimus, extinguitur Spiritus. Etenim ex misericordia Dei, Spiritus sancti lumen in nobis accenditur. Cautè igitur accensum lumen custiodiamus, & vt filij lucis ambulemus:Ephes. 5. 9. Fructus enim lucis est in omni bonitate, & iustitia, & veritate. Quàm necessarium, quamq́ue vtile nobis sit Cordis lumen, Sancta Mater Ecclesia satis ostendit; quae in quotidianis Hymnis frequentissimè illud à Deo flagitat: adeò vt hunc ex illis Centronem confecerimus.
Cookies on Poetry Cove