Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio III. Cordis Grauitas. Filij hominum vsquequò graui Corde Psalm. 4. 3.

Crapula & ebrietas solidi duo pondera plumbi Nata polo sursum tendere Corda vetant.

COnsidera Primo, quòd Parens ille noster, vnus & solus Deus, vt ait Lactantius,Lactant. lib. 2. c. 1 cùm fingeret hominem, id est animal intelligens, & rationis capax, eum ex humo subleuauit, & ad contemplationem sui Artificis erexit: quod optimè ingeniosus Poëta signauit: Pronaq́ue cùm spectant animalia cetera terram,Ouidius. Metamor. Os homini sublime dedit, caelumq́ue videre Iussit; & erectos ad sidera tollere vultus. Hinc vtique ἄνθρωπον Graeci appellarunt, quòd sursum spectet. Spectare autem nos caelum Deus voluit, vtique non frustrâ; nam & aues, & ex mutis penè omnia caelum vident: sed nobis propriè datum est caelum rigidis, ac stantibus intueri, vt reli-gionem ibi quaeramus, vt Deum, cuius sedes illud est, quem oculis non possumus, Animo contemplemur. Vt verò hoc faciamus, Cor nostrum sursum tendere debet. Ipsi enim sibi renuntiant, seq́ue hominum nomine abdicant, qui non sursum aspiciunt, sed deorsum. Humi enim miseri volutantur, cùm deorsum quaerunt, quod in sublimi quaerere deberent. Quid ergo rebus inferioribus subiacet humanum Cor quid capiti suo terram homo superponit? caelum potiùs intueatur, ad cuius spectaculum eum excitat summus Artifex verus Deus. Ille sublimem vultum dedit, vt Cor quoque ad sublimia conscenderet. At miser homo in terram suo vitio curuatur, pronusq́ue in humum suâ sponte procumbit, altam mentem, & ad Patrem suum cum Corpore erectam ad inferiora deprimit, tamquam eum poeniteret non quadrupedem esse natum. Optimè proinde monet Boëtius: Boët. de Consolat. Metro 5.Qui recto caelum vultu petis, exerisq́ue frontem, In sublime feras Animum quoque, ne grauata pessum Inferior sidat mens, Corpore celsiùs leuato. Sursum igitur Cor, sursum Animus, sursum mens, totusq́ue homo tendat, vt Auctori suo coniungatur.

Considera Secvndo, Vt Cor sursum vergat debere esse leue, & à praegrauante pondere iniquitatis liberum; leuia enim sursum, grauia deorsum feruntur. Quemadmodum igitur Podagrâ laborantem, vel aliter impeditos habentem pedes, nihil iuuat, si reliquum leue Corpus habeat: ita quoque nisi Cor nostrum leue fuerit, ad caelum non conscendet. Quare summoperè vitanda est Cordis grauedo: quod Regius Vates monuit, dicens: Filij hominum vsquequò graui Corde?Ps. 4. 4. Quinam autem dicuntur graui Corde, nisi illi qui talentum plumbeum iniquitatisZac. 5. 7 in Corde insidens gerunt, nec eo deposito iugum Christi suaue, & onus leue inMatth. 11. 9. humeros accipiunt? Quid autem rectius peccato conuenit, quàm nomen ponderis, aut oneris; quo nimirùm ita praegravatur peccator, vt in abyssum inferni submergatur,Exod. 7. 14. sicut plumbum in aquis vehementibus. Hinc apostolus monet, deponere omne pondus, & circumstans nos peccatum. Et Poenitens Dauid deplorat iniquitates suas supergressas caput suum, & sicut onus grauePs. 27. 5. grauatas super se. Ideoq́ue se eorum pondere deorsum incuruatum: Miser, inquit, factusPs. 37. 7. sum, & curuatus sum vsque in finem. Verè enim miser, & infelix est omnis peccator,qui eò vsque se inclinat, terraeq́ue affigit, vt se malignis Spiritibus pontem substernat: & velut ab illis victus, eorum se pedibus calcari permittat. Hoc est quod DominusIsa. 51. 23. apud Isaiam dicit: Qui te humiliauerunt, dixerunt Animae tuae: Incuruare, vt transeamus: & posuisti vt terram Corpus tuum, en quasi viam transeuntibus. InGregor. hom. 31. in Euang. quae verba Gregorius: Malignis Spiritibus in nobis locum damus, cùm terrena concupiscimus, cùm ad temporalia appetenda curuamur. Pudeat ergo terrena concupiscere, & dorsa mentium ascendentibus aduersarijs praebere. Quis non Persianum illud exclamet: O curuae in terras Animae, & caelstium inanes! Vel potiùs Dauidicum Epiphonema decantet:Ps. 4. 3. Filij hominum vsquequò graui Corde? vt quid diligitis vanitatem, & quaeritis mendacium? Verè enim (vt ChrysostomusChrysost. in Psal. 4. obseruauit) optimè Dauid Cor graue, malorum esse causam dixit, quod cùm Aurigae locum teneat, non solùm equum non cohibeat, sed etiam deorsum praecipitet. Et cùm oporteat carnem alatam efficere, cùm aegritudinum onere pessumdatur. Quando ergo vel Auriga, vel Gubernator talis fuerit, quaenam est spes salutis? Ne faciamus ergo Cor graue, ne, quem-admodum nauigia, quae nimium habent saburrae, demergatur. Considera Tertio, Christum Dominum in Euangelio edocuisse, quaenam illa sint quae maximè Cor graue efficiant; cùm dixit: Attendite ne grauentur CordaLuc. 21. 34. vestra crapulâ, & ebrietate, & curis huius vitae. Sicut enim nauis, ait Chrysostomus,Chrysost. homil. 9. in Genes. aquis impleta vt exhauriri nequeat, statim submergitur: ita & homo cùm crapulae & ebrietati seipsum exponit, in preaceps vadit, & rationem suam submergit. Idemq́ue alibi: QuemadmodumHomil. 45. in Matth. seruus, quando supra vires quidquam impositum est, domino suo impudentiùs maledicit: sic & venter nimiùm plenus mentem, & cogitationem plerumque corrumpit; hinc est quòd se cognoscere minùs potest. Contrà verò, vt Augustinus dixit: Cùm Anima ab esu,August. lib. qq. vet. & nou test. q. 10. & potu fuerit liberata, tunc se meliùs cognoscit. Sicut enim in Speculo sordido non se talem homo aspicit, qualis est; ita & escâ, & crapulâ si quis fuerit grauatus, alterum se sentit, quàm est. Ita bonas omnes cogitationes, quas ieiunus & sobrius Animus facilè concipit, conceptas retinet, retentas in opus educit; vna crapula obruit, suffocat,extinguit. Quemadmodum enim fameliciMaxim. lib. 2. de Charit. imaginatur, & sitientis aquam: sic hominis crapulosi, & ventri seruientis Animus non nisi ciborum varias cupedias cogitat. Gnathonis Animus non nise in patinis est, & culinae vestibulum non egreditur. EleganterTertull. li. contra Isychicos. Phil. 3. 19. Tertullianus de huiusmodi: Tota erorum charitas in cacabis feruet, tota fides in culinis calet, tota spes in ferculis iacet, quorum Deus venter est, pulmo Templum, aqualiculus Altare, Sacerdos coquus. Voluptuarios hos homines porcisNyssen. lib. de Virginit. cap. 5. Nyssenus comparauit: Nam vt porcorum oculi naturâ in terram conuersi, rerum caelestium aspectum non habent; sic Animus Corporis luxu perditus, cùm ad humilia, & ad ea quae sunt pecudum inclinatus sit, non caelum ampliùs, neque reliquarum rerum conuenientiam & decorem cernere poterit. Adeò nimirùm obbrutescit, cui Cor graue est, & terrae affixum; quòd iure merito Cor luteum appellandum Chrysostomus censuit. Considera Qvarto, Ex crapula, & ebrietate, velut foecundis parentibus, aliam nasci Cordis grauitatem, quâ nimirùm per libidinem terrae affigitur, aut potiùs in profundo terrae sepelitur: ita vthomo, quasi Corde priuatus esset, omni Sapientiâ & intellectu destituatur. Accidisse id legimus prudentissimo Regum Salomoni,3. Reg. 3. 12. cui cùm ex voto Deus dedisset Cor sapiens, & intelligens; in tantum, vt nullus ante eum similis ei fuerit, nec post surrexerit: (vnde etiam dicitur, accepisse3. Reg. 4. 29. Sapientiam & prudentiam multam nimis, & latitudinem Cordis quasi arenam quae est in littore maris) huius tamen tanti Regis deprauatum est Cor per mulieres; adeò vt sequeretur Deos alienos: Nec3. Reg. 11. 29. erat Cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut Cor Dauid patris eus. Ab illa igitur Cordis celsitudine mortalium omnium prudentissimum luxuria detraxit; adeoq́ue Excordem reddidit, vt Idololatra fana gentilibus dijs vxorum suarum exstrueret. Causam autem huius reddit Bernardus: quòd carnalium hominumBern. l. de nat. & dignit. Amoris c. 1 Cor libidine praegrauatum in ventrem eorum defluxerit, & in brutum transierit, applicans enim eis illud Psalmi, Factum est Cor meum tamquam cera liquescens,Psal. 21. 15. in medio ventris mei, subdit: In angusta quippe Corporis parte Cor locatum est, vbi quasi medium superiorum sensuum arcem, & Corporis inferioris, sicut populi humilioris, quasi quamdam regeret &dispensaret Rempublicam, totamq́ue circumquaque cogitatuum & actionum regionem; sed ad concupiscentiae carnalis ignem degeneri quâdam mollitie liquescens, totum diffluxit in ventrem, & in medium ventris, videlicet non sapiens nisi ea, quae ventris sunt, & de ventre in ventris inferiora omnia confundens, omnia degenerans, omnia adulterans, amoris naturalem affectum peruertens in brutum quemdam carnis appetitum; non solùm quae non licet appetentem cum contumelijs Corporis, in passionibus ignominiae: sed adeò ablitum suae antiquae generositatis, vt qui creatus erat Deo soli, à corruptis, & corruptoribus suis aestimetur esse potiùs luxuriae naturale domicilium, & vitiorum omnium prostibulum. Infelices qui tantum, naturâ reclamante, sibi viluerunt, vt Animae suae locum, qui proprius Dei Creatoris erat, & nulli creaturae communicabilis; sedem satanae, sedem spurcitiarum, & omnis immunditiae constituerent! Considera Qvinto, Aduersus hanc Cordis noxiam grauitatem, optimum remedium esse, si illud à voluptatibus reuocemus, & inordinatis eius cupiditatibusIsidor. Clarius Orat. 59. fortiter resistamus. In toto enim isto Animi & Corporis nostri commercio id acci-dit, (vt scripsit Clarius) quod in stateris, vt quod vni additur, alterius fiat detrimentum: vt quo magis Corpus alitur, hoc totum ad Animi infirmitatem redundet. Si cùm is qui foris noster homo est,2. Cor. 4. 16. corrumpitur, is qui intùs est renouatur de die in diem, vt Apostolus schripsit. Detrahendum igitur Corpori est, vt qui intùs est Cordis homo roboretur. Cor nostrum in mari huius saeculi nauigat, mille periculis ac procellis expositum: quamobrem si nimiùm grauetur, exonerandum erit, vt portum caelestis patriae feliciter attingat. Solent enim Nautae tempestatis praescij, naufragium timentes, quaecumque in naui sunt fluctibus committere, ne cum naui submergantur. Idipsum nobis faciendum est, imminet enim omnibus horis horrenda tempestas, Mors, inquam; & illam subsequens extremum Dei Iudicium, nemini non formidandum, de quo Iob dicebat; Semper quasi tumentes superIob 31. 23. me fluctus timui Deum. Quid igitur nobis faciendum? proijciendae merces mundanarum voluptatum, & inanes sollicitudines huius vitae. Velut tempestate deprehensi (ait Gregorius) pondus nauis abijcimus,Greg. in citat. cap. Iob. quando ab oppressa mente desideria terrena remouemus; sitq́ue vt subleuatanauis enatet, quae mergebatur onerata: quia nimirùm curae, quae in hac vita deprimunt, mentem trahunt in profundum. Opportunum sanè foret, vt vnusquisque dispiceret quotannis, immò singulis Mensibus, ac Hebdomadibus, quaenam voluptates, curae, ac sollicitudines Cor magis praegrauarent, easq́ue si posset omninò praescinderet; sin minùs in parte minueret.2. Reg. 14. 26. Ita typicè legimus Absalonem grauantem caesariem capitis semel in Anno totondisse, & ponderasse pondere publico. Quid enim hoc in Arcano sensu significat, nisi vt temporalium rerum voluptates, quae Cor nostrum praegrauant, quantum licet abscindamus, easq́ue iam praeteritas non nostro affectu, non currupto Cordis iudicio, sed publico Sanctorum, & ipsius Dei pondere appendamus; easq́ue vt verè sunt nihili, ac pili faciamus.

CORDIS AVARITIA.

Diuitiae si affluant, nolite COR apponere. Psal. 61. 11.

Cor vbi sit, quęris vaga et excors? scilicet hîc est Est ubi, quod proprio plus tibi corde placet. 4.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove