Lectio X. Cordis Circumcisio. Circumcidite praeputium Cordis vestri. Deuter. 10. 16.
Crux capulum, chalybem cultro dat lancea, claui Ferrum, hoc Cor circumcide, Deoq́ue sacra.
COnsidera Primo, Praeceptum olim datum esse selectae à Deo genti IudaeorumGen. 17. 10. de circumcidendâ carne suâ: cùm vt à reliquis populis secernerentur; tum vt dolorosum pariterIosue 5. 2. ac verecundum peccati Originalis cauterium in suo Corpore circumferrent. Christus verò Mediator noster, qui nonLuc. 2. 22. venit legem soluere, sed adimplere, non secus ac alios ritus & instituta legalia, etiam hoc mandatum seruare voluit; & qui peccatum1. Pet. 2. 22. non fecerat, debitum violentum vulnus pro peccatoribus ipsis sponte assumpsit: in quo summum erga nos amorem ostendit, cùm non tantùm propter nos homines, & propter nostram salutem minoratus est paulò minùs ab Angelis,Heb. 2. 9. humanum naturam induens; sed multùmetiam minoratus sit ab alijs, cùm non solùmBernard. Serm. 3. de Circumcis. formam hominis, vt ait Bernardus, sed formam habet peccatoris, & infigitur quasi quodam cauterio latronis. Quid est enim circumcisio, nisi superfluitatis, & peccati indicium? Hanc autem non pro se, sed pro nobis membris suis suscipere dignatus est; pro quo infinitas ei gratias agere dedebus. Verùm in hac carnali circumcisione, id nobis Christianis agendum incumbit, quod mysticè in DeuteronomioDeuter. 22. 6. praeceptum est: Si ambulans per viam, in arbore, vel in terra, nidum auis inueneris, & matrem pullis vel ouis desuper incubantem, non tenebis eam cum filijs, sed abire patieris, captos tenens filios, vt benè sit tibi. Quid autem est matrem dimittere, & pullos retinere, nisi quòd dimittenda sit litteralis obseruantia quasi mater, & spirituales sensus quasi filij retinendi, vtS. Thom. 1. 2. q. 102. art. 6. ad 8. Angelicus Doctor exposuit. Inuenimus modò in procerâ sacrae Scriputrae arbore circumcisionis nidum, matrem, hoc est, carnalem mortiferamq́ue circumcisionis obseruantiam dimittamus; pullos verò, hoc est, spiritales sensus, spiritalemq́ue circumcisionem retineamus. Haec autem spiritalis, Christianorum circumcisio est, Iudaeorum illa carnalis erat.
Considera igitur Secvndo, Corporali circumcisione Christum Dominum spiritualem, & interiorem Cordis circumcisionem nos docuisse: quemadmodum enim mortuus est propter delicta nostra,Rom. 4. 25. & resurrexit propter iusificationem nostram; ita quoque asseuerare licet, circumcisus est propter circumcisionem nostram. Ideò, inquit Eusebius Emyssenus,Eusebius homil. in Oct. Natiuit. circumcisus est Christus, vt eius nobis significationem commendaret, vt sicut occultum illud membrum per carnis circumcisionem pelliculâ exspoliatur, sic Cor nostrum illicitis desiderijs intus exspolietur. Hinc toties nobis spiritualis Cordis circumcisio in sacra Scriptura commendatur; de qua S. Paulus ait: Circumcisio CordisRom. 2. 29. in Spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Et Moyses: CircumciditeDeuter. 10. 16. praeputium Cordis vestri. Et: Circumcidet Dominus Deus tuus CorIbidem. 30. 6. tuum, & Cor feminis tui, vt diligas Dominum Deum tuum in toto Corde tuo. Et Ieremias ait: Circumcidimini Domini,Ierem. 4. 4. & auferte praeputia Cordivm vestrorum viri Iuda. Contrà verò Corde incircumcisi in Scriptura reprobantur; conqueritur enim Dominus apud Prophetam: OmnisIerem. 9. 26. domus Israël incircumcisi sunt Corde.
Et apud Ezechielem; ad exasperantemEzechiel 44. 6. domum Israël dici iubet: Sufficiant vobis omnia seelera vestra domus Israël, eò quòd inducitis filios alienos incircumcisos Corde. Sanctus quoque StephanusAct. 7. 51. Iudaeis exprobrans, dicebat: Dura ceruice, & incircumcisis Cordibvs, vos semper Spiritui Sancto resistitis. Necessaria proinde est haec Cordis circumcisio; illa verò Corporis in Christo mortua, ac mortifera facta est. Et sicuti de hac Sanctus PaulusGal. 5. 2. dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Ita de illâ meritò dicemus: Nisi circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Quis igitur non libenter admittat, immò etiam summis votis exoptet, hanc spiritualem circumcisionem, sine qua à Christi consortio alieni sumus? Considera Tertio, Non vnum aliquod membrum, sed totum hominem spiritualiter circumcidi debere: Oculos oportet circumcidere, manus, pedes, lingaum, memoriam, intellectum, voluntatem. Ab oculis vani, fallaces, turpesq́ue aspectus; à manibus tactus; à pedibus itinera; à lingua iuramenta, mendacia, detrectationes, obscoena verba: denique à memoria, intellctu, & voluntate quidquidCyprian. derat. Deo displicet resecandum est. Etsi autemomnem tam membrorum, quàm affectionum petulantiam, vt Cyprianus ait, gladioCircumc. tom. 3. Spiritus resecari immutabili decreto Deus mandauerit, tota tamen illa perficitur circumcisio, si solum Cor circumcidatur. Vt enim excisâ Arboris radice, omnes rami facillimè exarescunt; ita circumciso Corde, omnes Animi affectiones, quae ab eo, ceu rami, pullulant, facilè amputabuntur. Quare videndum est, quid sit Cordis circumcisio. Cor, ait Sanctus Hieronymus,Hier. in Ezech. cap. 44. circumcidimus cultello Dei, & aufertur de Corde nostro praeputium, quando turpes cogitationes nequaquam exeunt de Corde nostro, nec de nobis dicitur: Impinguatum est Cor populiMatth. 13. 15. huius, & auribus suis grauiter audierunt. Vanae igitur cogitationes, inutiles sollicitudines, & quidquid mentem inquinare potest, à Corde abscindendum est. Non admodum dissimiliter hanc Cordis circumcisionem Bernardus exposuit: Quis inBernard. Serm. 2. in Quadrag. vobis est, cuius voluntas circa vnum aliquid solet obstinatior inueniri? scindat Cor suum gladio Spiritus, quod est verbum Dei: scindat illud, & in multas minutias festinet dispartiri, alioquin non est conuerti ad Dominum in toto Corde, nisi scisso Corde. Potest tamen & aliterhaec scissio Cordis intelligi, vt si quidem prauum fuerit, scindatur ad confessionem; si durum, ad compassionem. Quid ni scindatur Corvt visceribus effluat pietatis? Quid ni scindatur vlcus, vt sanies effluet? Quo verò cultro? non alio quàm petrino,Iosue 5. 2 vt illa olim à Iosue peracta fuit circumcisio;1. Cor. 10. 4. petra autem erat Christus, ait Paulus. Christi ergo circumcisi exemplum, petrinus est culter, quo suauissimè Christianus Cor suum circumcidit. Quisquis enim Verbum caro factum cogitauerit octauo die pro peccatoribus circumcisum, & primitias sanguinis sui pro ipsis Deo Patri obtulisse, non difficulter à Corde rescindet omnes noxias voluptates. Pudeat enim Christianum sub capite circumciso Cor gerere incircumcisum. Cùm autem ferreo cultroIustin. in dial. contra Tryp. Iudaeos in circumcisione vsos fuisse scribat S. Iustinus Martyr, etiam hunc nobis ex Christi Passione contemperauit CardinalisVitriac. Serm. 3. de Circumsis. Vitriacus. Christus, ait, in Cruce positus in quinque locis vulneratus fuit, nos autem pro ipso spiritualiter circumcidamur cultello, cuius manubrium sit de ligno Crucis, ferrum de clauis eius, chalybs de lancea, qua apertum est latus eius; vt omnem peccati sanguinem ab anima nostra abstrahamus. Pugione enim Crucis debemus sen-sualitatem nostram transfigere, vt crucifigamur cum vitiis & concupiscentiis. VerèGalat. 5. 24. namque circumcidimur, cùm omnem à nobis superfluitatem pro virili nostra resecamus. Considera Qvarto, Spiritualis circumcisionisBarrad. tom. 1. lib. 10. cap. 6. vtilitates, & expende quaeso quid vineae contingat, si non putetur? quid febre laboranti ardentissimâ, si vena non scindatur? quid capillos numquam tondenti? vngues numquam resecanti? id spiritualiter homini illi, qui vitia cupiditatesq́ue minimè rescindit, reperies euenire. In1. Mach. 4. 38. atriis templi virgulta nata viderunt prisci illi viri, sicut in saltu, vel in montibus. Eodem pacto in ipsis Corporis nostri membris, enimaeq́ue facultatibus spinas, vepres, vitiorumq́ue dumeta nata cernes, si circumcisionis falce non rescindantur. Etenim in obscuras rediguntur siluas, & aspera nemora, in quibus leones, lupi, tygrides, id est, varia peccatorum monstra, odia, periuria, libido, auaritia, ambitio, aliaeq́ue huiusmodi ferae pascuntur. Si capillos Absalon2. Reg. 18. 9. circumcidisset, ex illis quasi ex fune suspensus non periisset. Capillorum incircumcisio Absaloni interitum attulit, cogitationum, ac cupiditatum incircumcisio nobis perniciem parit. Lapides nisi rescindantur,aedificijs terrenis non sunt apti: homines verò nisi spiritualiter circumcidantur, aedificijs caelestibus non sunt accommodati. Non rescissa, nec dolata ligna, ignis sunt pabulum: circumcisione spiritali minimè circumcisi homines, tartareae flammae sunt esca, quae perpetuo editur, numquam absumitur. Eia igitur, Anima, si aeternos ignes euadere desideras, circumcisionem hanc Cordis non detrectes; quàm amas interiorem Cordis sanitatem, tam eius quoque circumcisionem dilige; vis in caelestis aedificij lapidibus connumerari, malleum, sectiones, & tunsiones ne refugias. Arripe potiùs cultrum, & amputa opprobrium AEgypti: postquam enim Hebraei circumcisi essent, dixit DominusIosue 5. 9. ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium AEgypti à vobis. Quaenam haec AEgyptus? nisi mundus. Quodnam verò opprobrium AEgypti? nis ea quae in mundo1. Ioan. 2. 16. sunt, Concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, & superbia vitae, quaeAmbr. in Ps. 118. Serm. 5. non est ex patre. Ab his verò circumcidat te verbum Dei, ait Ambrosius, & gladius oris eius; & sic AEgypti carebis opprobrio.
CORDIS CONTRITIO.
COR contritum et humiliatum, Deus non despicies. Psal. 50. 19.
In partes quam mille velim contundere COR hoc Quad fuit auctori spontè rebelle suo. 11.
Cookies on Poetry Cove