Lectio XV. Cordis Inflammatio. Concaluit Cor meum intra me, & in meditatione mea exardescet ignis. Psal. 38. 4.
Perge Amor, & succende mei penetralia Cordis; Viuat vt in patrio, ceu Salamandra, rogo.
COnsidera Primo, Cordis nostri amator Deus noster, ignis deuorans atqueDeut. 9. 3. consumens est: deuorat enim peccata, & consumit veterem vitam, innouatq́; totum hominem. Quare etiam flagrantia, ardentia, atq; ignita Corda desiderat; vt his se coniungat, ac vniat. Vniri enim non possunt nisi ea, quę aliquo modo sunt similia. Cùm autem humana Corda multo gelu constricta, & prorsus algida essent, adeoq́; à Deo maximè distarent, missus est Vnigenitus Dei Patris, vt Corda hominum praepararet, quò Auctori suo coniungi possent. Testatur id ipse Christus,Luc. 12. 49. cùm ait: Ignem veni mittere in terram,& quid volo nisi vt accendatur? Haec terra, Cor nostrum est: quemadmodum enim frigidum, & infimum terrae elementum, in media est mundi sede conglobatum; sic Cor humanum in medio Corporis est constitutum, terram amans, & terrena sapiens.Hom. 30 in Euang. Terra, ait Gregorius, vocata sunt Corda terrena, quae dum semper in se infimas cogitationes congerunt, à malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram mittit, cùm afflatu Sancti Spiritus Corda carnalium incendit. Et terra ardet, cùm Cor carnale, in suis prauis voluptatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, & incenditur ad amorem Dei. DeIn Psal. 118. hoc igne praeclarè Ambrosius: Dominus ignem Nouo sparsit Testamento, qui secretos mentium diuinae ardore cognitionis inflammaret affectus; qui vaporem fidei, & deuotions adoleret; qui cupiditatem virtutis accenderet. Hoc igne calefactusThren. 1. 13. dicit Ieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis. Hoc sermonum igne caelstium vaporati Cleophas, & ille alius qui simul cum Domino ab Ierusalem vsque adLuc. 24. 32. castellum confecerant iter, dicebant: Nónne Cor nostrum ardens erat in nobis, cùm aperiret nobis Scripturas? Vis etiam accendi diuino hoc igne? inuoca eum qui solusdare potest, & cum Ecclesiâ supplici voce clama: Veni Sancte Spiritus, reple tuorumMissal. Rom. Corda fidelium, & tui amoris in eis ignem accende. Considera Secvndo, Nefas olim fuisse summo Sacerdoti Aaron, ingredi in Sancta Sanctorum, nisi priùs assumpto thuribulo, quod de prunis Altaris implesset, compositum thymiama in incensum obtulisset. Quid autem hoc significat, nisi quòd Corda nostra, tamquam aurea quaedam thuribula, igne Spiritus Sancti replenda sunt, cui thymiama variarum virtutum, & suffitus Orationem imponantur, atque ita ad caelestium promissorum beatitudinem desideria nostra extendantur? Quantum verò scelus sit, thuribulum Cordis nostri alieno igne implere, stupendo exemplo Nadab & Abiu filijLeuit. 10 1. Aaron demonstrarunt. Qui alienum ignem thuribulis suis imponentes, vt eum coram Domino offerrent, egressus ignis à Domino deuorauit eos, & mortui sunt. Ignis hic alienus, est quaeuis cupiditas, quaeRaduplph. in Leuit. igni sacro, id est, charitati est contraria. Charitas enim est ignis è caelo missus, & Animae à Deo inditus; ignis verò alienus est, cùm Anima ardet irâ, auaritiâ, luxuriâ, inquit Radulphus. Haec enim non Deus,sed caro, vel daemon Animae suggerit & indit.Serm. 2. in Purif. B. Mariae. Habet enim, vt Bernardus loquitur, etiam Adversarius noster (vtpote peruersus diuinorum operum aemulator) habet, inquam, ignem suum & ipse; ignem concupiscentiae carnalis; ignem inuidiae & ambitionis; quem Saluator in nobis non accendere, sed extinguere venit. Denique si quis alienum hunc ignem in diuino offerre praesumpserit sacrificio, etiamsi Patrem habeat Aaron, morietur in iniquitate suâ. Auertat benignissimus Deus, ne alienus hic ignis in nobis succendatur, sed potiùs ignem sui amoris accendat Deus in Cordibvs nostris. Dulcis Christe, bone Iesu, charitas, Deus meus, accende me totum igne tuo, amore tui, suauitate & dulcedine tuâ, iucunditate & exultatione tua, voluptate & concupiscentia tuâ; vt totus dulcedine amoris tui plenus, totus flammâ charitatis tuae succensus, diligam te Deum meum ex toto Corde meo, totisq́ue medullis praecordiorum meorum, habens te in Corde, in ore, & prae oculis meis semper, & vbique: ita vt nullus pateat in me locus adulterinis amoribus. Considera Tertio, PraecepisseLeuit. 6. 12. olim Deum, vt ignis in Altari suo semper arderet, quem nutriret Sacerdos, subii-ciens ligna manè per singulos dies. Praeceptum hoc accommodatissimè ad nostrum propositum ita explicat S. Gregorius:Lib. 27. Moral. cap. 7. Altare Dei, inquit, Cor nostrum est; in quo iubetur ignis semper ardere: quia necesse est, ex illo ad Dominum charitatis flammam indesinenter accendere. Sacerdos ligna subiiciens, est fidelis quisque, qui, ne in eo charitatis flamma deficiat, debet in excitationem amoris exempla Patrum, vel praecepta Dominica ministrare. Debetq́ue hoc fieri manè, quia manè prima dici pars est: postpositis cogitationibus vitae praesentis, hoc priori loco quisque fidelium charitatis in flammet. De hoc igne ibidem Dominus ait: Ignis iste perpetuus erit, qui numquam deficiet in Altari. Numquam enim charitas à Corde nostro abesse debet, quae, nisi ipsi nos extinguamus, durabit in omnem omninò aeternitatem; siue enim Prophetiae1. Cor. 13. 8. euacuabuntur, siue linguae cessabunt, siue scientia destruetur, charitas numquam excidit. Caue igitur, Anima mea, perpetuum hunc ignem extinguere; ne in perpetuas detrudaris tenebras. Ignis autemVbi supr. iste, vt idem Gregorius ait, in Corde nostro citiùs extinguitur, nisi adhibitisexemplis Patrum, & Dominicis testimoniis reparetur. Amplectere igitur, Anima mea, Sacerdotale hoc ministerium; & per singulos dies manè per aliquod tempus ignem hunc nutrias, & nunc ligna Dominicae Crucis, nunc diuinorum beneficiorum materiam Altari subiicias; vt in eo diuini amoris flamma exardescat: nam virIn Leuit. perfectus, vt Radulphus ait, totâ nocte huius saeculi, & praesentis vitae, ignis sui, id est, charitatis & feruoris flamman illustrem seruare debet: vt vero manè (aeternae gloriae) illucescente, sub Dei praesentiâAug. in Medit. cap. 36. in aeternum fulgeat. Succende ergo, Domine, Cor meum, succende mentem meam igne illo tuo, quem misisti in terram, & voluisti vehementer accendi, vt Sacrificium Spiritus contribulati, & Cordis contriti obortis lacrymis quotidieIbid. cap. 35. offeram tibi. Dulcis Christe, bone Iesu, reple semper Cor meum inextinguibili dilectione tui, continuâ recordatione, adeò vt sicut flamma vrens, totus ardeam in tui amoris dulcedine; quem & aquae multae in me numquam possint extinguere. Considera Qvarto, Varias ignis proprietates, ex quibus facilè cognosces, num in thuribulo & Altari Cordis tui,diuini amoris ignis impositus sit. Plurimas enumerat S. Dionysius Areopagita,Lib. de caelesti Hierarc. cap. 15. ex quibus paucas hîc adferemus. Primò enim cùm lucidissimus sit, ipse tamen non admotâ materiâ, in qua suam vim, suumq́ue ostendat officium, in seipso occultus atque incognitus manet: ita ignis diuini amoris, non nisi in benè compositâ Animâ relucet, non nisi in moribus caelestis conuersationis apparet, vt videant homines & glorificent Patrem, qui in caelis est, tantiMatt. 5. 6. ignis Auctorem. Secundò, ignis omnia superat, & ea quibus insederit, in suum traducit officium. Corda etiam charitas accendit, eaq́ue lucida atque ardentia efficit. Considera ferrum, quid illo durius? quid frigidius? & tamen si ignem concipiat, non tantùm in se mollescit, & ardet: verumetiam alia incendere potest. Idipsum in duro & frigido Corde Dei charitas efficere valet. Tertiò, & ignis, & Amor, omnibus sibi appropinquantibus sui consortium tradit: cùm enim Flammescit igne charitas, Accendit ardor proximos: nec tamen proptereâ mutuati luminis, aut ardoris detrimenta sentit. Quartò, ignis renouat omnia calore vitali, fulgoribus apertis illuminat, teneri misceriq́uenon potest: Diuinus Amor Cor renouat, mentem illuminat, nec terrenis miscetur affectiubs. Quintò, ignis superiora semper petit, nullaq́ue vi ad inferiora adigi potest:Col. 3. 1. ita quos Amor Dei tetigit, quae sursum sunt sapiunt, quae sursum sunt quaerunt, & Corpore in terris positi, Corde versantur in caelis. Sextò, in qualibet suscipiente materia, suae maiestatis potentiam ignis indicat, efficax, potens, omnibus inuisibiliter praesens. Quàm aptè verò haec1. Cor. 13 4. in charitatem quadrant: charitas enim patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperàm, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, ipsisq́ue operibus ostendit, quid in hominum Cordibvs efficiat. Septimò, ignis si negligatur, non esse videtur; attritu autem veluti irritatione quadam, continuò lucentem excitatur in flammam: quid hoc aliud est, quàm quòd diuina beneficia, & fidei nostrae mysteria, quae huius ignis ligna & materia sunt, nisi confricentur, & assiduâ meditatione ac vehementi desiderio atterantur, flamma huius ignis minimè apparet?August. Solil. 34. O igitur, Deus meus, ignis qui semper ardes, & numquam extingueris, accende me! ô lux quae semper luces, & numquamobfuscaris, illumina me! ô vtinam arderem ex te! Ignis Sancte, quàm dulciter ardes, quàm secretè luces, quàm disideranter aduris! Vae iis, qui non ardent ex te! vae illis, qui non illuminantur ex te!
CORDIS VIGILIA.
Ego dormio et cor meum uigilat. cant. 5. 2.
Te vigil exquirit COR, dum sopor occupat artus, Nec sine te noctu, nec potis esse die. 36.
Cookies on Poetry Cove