Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio IV. Cordis Aratio. Conuertar ad vos, & arabimini, & accipietis sementem. Ezech. 37. 9.

Cordis agrum, Crucis, eiâ, tuae proscindat aratrum, Cui verbi inspergas semina, Sponse, tui.

COnsidera Primo, Cor tuum esse terram, siue agrum caelestis Agricolae, in quem granum frumenti seminare decreuerit. Hic porrò ager priusquam semen suscipiat, subigendus primò, & aratro proscindendus est. Quodnam autem erit mysticum Cordis nostri aratrum, nisi illud, quod è ligno Sanctae Crucis, & Lanceâ, quae sacratissimum Christi transfixit latus, compingitur? ObseruauitLib. I. de Cruce. cap. 9. enim Iustus Lipsius, Aratrum Crucis figuram exprimere; quod Maximi Taurinensis testimonio confirmat, qui ait:Maxim. Taurin. de Cruce Dom. hom. 2. Vt bonus Agricola, cùm parat terrae solum vertere, non nisi per signum Crucis id facere conatur. Dum enim aratro den-tale subiicit, affigit aures, stiuam inserit, figuram Crucis imitatur. Compactio enim ipsa, similitudo quędam est Dominicae PassionisIustin. Martyr. Apol. 2. Et S. Iustinus Martyr: Considerate, inquit, omnia quae in mundo sunt, an sinc signo hoc Crucis gubernentur, an possint praebere sui vsum. Terra non aratur sine eo. Hinc iam facilè colligitur, quid in spiritualiBeda cap. 41. in Luc. cap. 9. sensu arare significet. Si enim Venerabili Bedae credimus; arare nihil aliud est, quàm quasi quodam compunctionis instrumento, ligno, & ferro Dominicae Passionis, duritiem sui Cordis atterere, atque ad proferendos bonorum operum fructus aperire. Quod paulò fusiùs explicauit HugoHugo Card. in Luc. 9. Cardinalis: Manum ad aratrum mittere, est per compunctionem, & Dominicae Passionis memoriam, Cor exarare. In aratro est stiua, lignum scilicet cui arans innititur; & aliud lignum, cui vomer infigitur. Per lignum ergo, cui arans inititur, intelligitur contritio Cordis: per vomerem, qui terram scindit, intelligitur memoria Dominicae Passionis, quae quodammodo Cor hominis scindit. Nemo enim tam saxei pectoris est, cuius Cor non emolliat memoriâ Dominicae Passionis. Et eam praecipuè debet homo habere in memoria, quia cùm tantum beneficium ad memoriam re-ducitur, ad amorem benefactoris ampliùs Animus accenditur. Pone ergo, ô Anima, acerbissimam Christi Domini Passionem super Cor tuum, idq́ue non perfunctoriè, aut leuiter; sed in ea ita meditare, vt profundè Cor tuum penetret, illud conterat, & frequentes in eo sulcos ducat. Considera Secvndo, Satis non esse, vt Corde Passionem Christi consideres, nisi etiam ad praxin te conuertas, eamq́ue operibus ipsis, quantum quidem licet, imiteris. Hoc est enim quod Sponsus à fideli Animâ requirit, cùm ait: Pone me vt signaculumCant. 8. 6. super Cor tuum, vt signaculum super brachium tuum. Quasi enim non satis esset, passum pro nobis Christum Iesum in Corde, velut impressum signaculum, circumferre; voluit insuper, vt idem ipsum brachiis nostris imprimeremus: quod vtique facimus, cùm omnes actiones nostras, mores, conuersationemq́; vitae Christi conformamus. Vult ergo, inquit Theodoretus,Theodor. in catena. Saluator noster, vt eum pro signaculo in contemplationibus, & actionibus nostris habeamus; & notam ipsius in omnibus nostris tum dictis, tum factis imprimamus. Quod ipsum Deus insinuauit, cùm Moysi dixit: Inspice, & fac secundùm exemplar, quod tibiExod. 25. 40. in monte monstratum est. Non enim solùmdicit inspice, sed inspice & fac: quo nimirùm monemur, non modò considerandum nobis esse eximium illud patientiae exemplar, quod nobis in Caluariae monte monstratum est: verùm etiam iuxta illud actiones nostras esse dirigendas. Quomodo igitur ad praxin reuocabimus spirituale hoc aratrum Sanctae Crucis, vt eius vomere terram Cordis nostri proscindamus? si nimirùm exemplo Christi crucifixi, dolores omnes, cruciatus, & aduersitates, quae nobis in hac vita, siue à Deo immittuntur, siue ab hominibus inferuntur, aequo Animo tolerare studeamus. Docuit hoc Chrysostomus, qui itaChrysost. hom. 4. ad pop. Antioch. scribit: Quemadmodum aratrum immittens deorsum, terram aperit, tutam seminibus custodiam parans, ne iacta in superficie remaneant, sed in ipsos terrae sinus immittantur, & in tuto radices figant: sic & nos facere necessarium; & tamquam aratro tribulatione vtentes, Cordis profundum scindere. Hoc enim & Propheta admonet, dicens: Scindite Corda vestra,Ioël. 2. 13. & non vestimenta vestra. Corda igitur scindamus, vt si qua dolosa herba, & improba cogitatu nobis inest, radicitus eam vellamus, & puras pietatis seminibus terras exhibeamus.

Considera Tertio, Tum quoque spirituali modo Cor arari, cùm illud mortificationis vomere proscinditur. Nihil enim terram Cordis nostri tam aptam reddit ad diuinarum inspirationum semina suscipienda, quàm verae mortificationis studium. Haec enim omnes noxias herbas, spinas, & tribulos ex Cordis nostri agro radicitus exscindit. Mortificatio igitur aratrum est, Ager Cor boues verò, siue iumenta aratrum ducentia, ipsa est Anima; quae Cor suum conterere, sulcis variis discindere, & glebas diuidere debet. Sed forsitan mireris, & cum S. Bernardo dicas: Ergóne bestiae sumusBernard. Serm. 3. super Ps. Qui habitat. nos! bestiae prorsus. Homo enim cùm in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Quid ni igitur brutorum labore exerceatur, qui iis se peccandoPs. 13. 21 aequalem fecit. Dignus est, ait S. Paulinus,Paulin. Epist. 4. ad Serenum. opere iumentario, qui semetipsum lumine rationis orbauerit, & in similitudinem belluarum Corporis seruus, abiecerit. Noli ergo ô Anima, ab hoc aratro te subducere, noli arandi laborem subterfugere; sed potiùs dic cum Propheta: Vt iumentum factus sum apud te, & egoPsal. 72. 23. semper tecum. Vis autem par boum tibiassignari, qui hoc aratrum ducant? intellectum, & voluntatem tuam coniunge; illisq́ue mortificationis studium perfice. Nihil enim iuuat intellectu cognoscere, quae mortificatione amputanda sunt; nisi etiam voluntas consurgat, ad eamdem sedulò in opus producendum. Quis autem hic mysticus erit arator, nisi Christus Iesus, Cordis nostri amor? Ille stiuam tenebit, ille animalia diriget, ille aratrum terrae infiget, ille cessantes boues diuini timoris flagello exstimulabit. Sine Christo enim, quantumcumque laborauerimus, nihil in mortificationis studio proficiemus. Ille exemplar nostrum, formam totius mortificationis in vita sua nobis expressit; ille scopus noster, ad quem studium hoc dirigamus; ille Amor, quo ad hoc incitamur, & impellimur, esse debet. Hic si nobis adsit, feliciter admodum procedet aratio Cordis nostri. Rogandus proinde ille est, vt officium hoc subire non dedignetur, quod fecisse videtur Augustinus,August. in Medit. cap. 36. cùm ita rogauit: Mitte (quaeso) manum pietatis tuae in me: & tolle de me: quidquid offendit oculos pietatis tuae in me. Coram te, Domine, est sanitas, & infirmitas mea. Illam precor serua, istam sana. Si enim dignaris in agro tuoCorde meo serere bonum semen, necesse est, vt manu pietatis tuae spinas priùs euellas vitiorum meorum. Considera Qvarto, Vt ager excultus dicatur, non satis esse, vt semel iterùmve per illum aratrum ducatur, aut vt pauci in eo fiant sulci: sed totus omninò quantus quantus est exarari, & continuis suldis describi debet. Neque verò id sufficit, vt id vno alteróve Anno fiat; sed quotannis resumendum est aratrum, si quolibet Anno semine conspergatur. Ex hoc autem discimus, non exiguo temporis spatio mortificationis studium desiniri debere; sed vsque ad vitae finem in ea perseuerandum esse. Quod exemplo suo nos Christus docuit, qui de Cruce descendere noluit nisi mortuus, quantumuis Iudaei clamarent: Christus RexMar. 15 32. Israël, descendat nunc de Cruce, vt videamus & credamus. Ita & nos (inquitBernard. Serm. 1. in die Paschae. Bernardus) quicumque sequimur caput nostrum, tota die hac, quâ plasmati & redempti sumus, non cessemus agere poenitentiam: non cessemus tollere Crucem nostram, perseuerantes in ea, sicut ipse perseuerauit, donec dicat Spiritus, vt requiescamus à la-Apoc. 14 13.boribus nostris. Neminem audiamus, non carnem & sanguinem, non Spiritum quemlibet, descensum à Cruce suadentem. Persistamus in Cruce, moriamur in Cruce: deponamur aliorum manibus, non nostrâ leuitate. Totâ igitur vitâ in spirituali aratione permanendum est, scriptumExod. 24. 21. est enim: Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare. Sex autem dies omne tempus huius vitae designant, septimus verò dies Sabbati & quietis, tempus futuri saeculi. Quid igitur, Anima, requiem speras ante Sabbatum? quid cessas ab opere, nondum consummatis sex diebus? perseuera igitru in mortificationis agricultura, nec retrahas namum semel aratroLucae 9. 62. impositam: Nemo enim mittens manum suam ad aratrum, & aspiciens retrò, aptus est Regno Dei. Considera Qvinto, Quàm necessaria haec sit Cordis exaratio: quamProuerb 20. 4. Salon. à Salomone discere potes, qui ait: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate. Quod Salonius ita interpretatur: Piger in hoc loco illum significat, qui propter desidiam, & huius mundi aduersitatem (qui per frigus designatur) in Dei seruitio negligit laborare: & idcircò in futuro Dei Iudicio mendicabit; quia nonhabebit opera bona, pro quibus accipere mereatur beatitudinem: Quia quidquidGalat. 6. 8. seminauerit homo, hoc & metet. Accidit id fatuis Virginibus, quae oleo deficiente, ad prudentes dixerunt: DateMatth. 25. 8. nobis de oleo vestro. Sed cur, inquies, dies Iudicij & Regnum Dei aestati comparatur? quia tunc omnia nostrae tristitiae nubila transibunt, & vitae illius dies aeterni Solis claritate fulgebit. Paulò aliter explicat Hugo Cardinalis, qui sic ait: Vir frigore chartatis intepescens, suiHugo Cardin. Cordis agrum aratro poenitentiae proscindere non vult, & bonis operibus conserere: mendicabit ergo aestate. Nimirùm, instante iam morte, morbo ingrauescente, & febre exaestuante, postulabit tempus poenitentiae: & non dabitur ei. Inclamabit: Inducias vsque manè; & tritum illud morientium canticum lugubri voce intonabit: O mihi praeteritos referat Deus optimus Annos. Clamabit, eiulabit, sed frustrà: quia non dabitur ei. Hoc igitur te ad arandi laborem assiduum acriter exstimulet: magis autem spes fructus vitae aeternae. Nam vt Sanctus Paulus ait: Qui arat, arare debet1. Cor. 9. 10. in spe fructus percipiendi. Ad spiritualem igitur arationem, quam mortificationemesse docuimus, eo modo accedendum est, quo Ecclesiasticus monuit ad sapientiamEccli. 6. 19. esse eundum. Quasi is qui arat, inquit, & seminat, accede ad eam, & sustine bonos fructus illius: in opere enim ipsius exiguum laborabis, & citò edes de generationibus illius.

SEMINATIO IN COR.

Verbum seminatum est in CORDE. Mat. 13. 19.

Semina iam terrae manda diuine colone, Ne nostri, sterilis, sit tibi, CORDIS ager. 25.

Lectio V. Cordis Seminatio.

Verbum seminatum est in Corde. Matth. 13. 19.

Semina iam terrae manda, diuine Colone, Ne nostri sterilis sit tibi Cordis Ager.

COnsidera Primo, Quo fine creatus sis? quid agas? quò tendas? cur in hoc mundo positus? quorsum vitam hanc degas? Vis hoc scire? audi Veritatem ipsam: Ego posui vos, vtIoan. 15. 16. eatis, & fructum afferatis, & fructus vester maneat. Arbores omnes sumus, in Viridario caelestis Agricolae plantatae, vt fructum demus in tempore opportuno. At omnis arbor, quae non facit fructum bonum,Matth. 3. 10. excidetur, & in ignem mittetur: Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis proinde cura & sollicitudo Cordis nostri haec esse debet, vt fructum adferamus: nemo verò fructum adferre potest, nisi priùs in se habeat semen illius. Vnde verò id homini pauperi &inopi, & qui ex se nihil habet? Non despondeamus hîc Animo, benignus estPs. 144. 15. Dominus, qui implet omne animal benedictione, ipsemet sementem faciet.Lucae 8. 5. Ecce enim exiit qui seminat seminare semen suum. Quis verò hic sator? nisiBeda in Lucam. Christus Dominus; de quo Beda: Exiit seminans ad seminandum, quia Dominus è sinu Patris egrediens, venit in mundum, & verbum veritatis seminauit. Seminator ergo Christus, semen est verbuBarrad. tom. 2. lib. 9. cap. 2. Dei, ager Cor nostrum. Semen nisi in terram iaciatur, fructum non facit. Sparge triticum in aëre, vel aquâ, vel igne, nihil reportabis fructus. Eumdem in modum Dei verbum, nisi in Cor incidat, non pariet emolumentum. Si in aures tantùm verbum auditum, si in oculos tantùm verbum scriptum incidat, quid proderit? Id verò erit in aqua, vel aëre seminare. Quemadmodum terra in medio mundi sita, semen excipit: ita Cor, quod in medio hominis est locatum, excipiat verbum, foueat, ad fructum ducat. Considera Secvndo, Quales dispositiones Cor tuum habere debeat, vt recepto semine, fructum posteà producat. Nam vt ex Christi parabola constat,tribus perditis partibus seminis, vna tantummodòChrysost. hom. 45. in Matt. saluatur; non quidem seminantis causâ, sed suscipientis (ait Chrysostomus) culpâ terrae: hoc est, propter teluctantem, atque repugnantem Animam. Vna enim pars seminis cecidit secusLucae 8. 5. viam, & conculcata est, & volucres caeli comederunt illam. Secunda seminis pars cedidit supra petram, & natum semen aruit, quia non habebat humorem. Tertia inter spinas, à quibus suffocata est. Quarta in terram bonam, & fecit fructum centuplum. Quae Christus Dominus ipsemet sic explicat: Qui secus viam, hi sunt qui audiunt, deinde venit diabolus, & tollit verbum de Corde eorum, ne credentes salui fiant. Qui enim secus viamStapleton. in Domin. Sexages. publicam ambulant, multas distractiones patiuntur, multum Animo vagantur, prout multa & varia ab illis cernuntur. At in audiendo verbo Dei, Animo collecto, & attento esse oportet; ne, si vel ad momentum vageris, aliud agens, aliud cogitans, de repente diabolus id rapiat, alias atque alias immittens cogitationes. Sicut enim semen negligenter iactum, nec posteà terrâ obductum, volucres caeli rapiunt, & comedunt: sic verbum Dei ne-gligenter acceptum, nec Animo reconditum, sed oscitanter auditum, atque ita à nobis contemptum, daemones rapiunt, & comedunt; quia de nostro contemptu vehementer gaudent, & voluptatem magnam capiunt. Quare, vt inquitChrysost. in cap. 13. diligentiâ, magnitudine Animi, & iugi memoriâMatth. hom. 45. semina obducamus. Considera Tertio, SemenMatth. 13. 20. quod supra petram cecidit, designare eos, qui cùm audierint, cum gaudio suscipiunt verbum, & hi radices non habent: quia ad tempus credunt, & in tempore tentationis recedunt. Verbum enim Dei, nisi ad ipsum Cordis fundum penetret, altasq́ue defigat radices, fructum non profert; quantumuis superficietenùs Animum nonnihil moueat, & audientem oblectet. Quî enim crescere posset sine radice? Hi autem temporales, qui ad tempus tantùm credunt, radices nonEphes. 3. 17. habent; quia non sunt in charitate radicati & fundati, nec Christum habent per fidem in Corde habitantem. Sicut ergo cadente pluuiâ, lapides quidem foris madescunt, intùs verò sicci & duti permanent: sic dura Corda, im- brem diuini eloquij cum gaudio suscipiunt, sed intùs sicci & aridi permanent, malâ consuetudine aditum gratiae violenter prohibente. Considera Qvarto, Semen quod in spinas cedidit, eos significare quiMatt. 13. 22. audierunt, & à sollicitudinibus, & diuitiis, & voluptatibus vitae euntes suffocantur, & non referunt fructum. His enim tribus suffocatur Dei verbum, etiam intimè in Corda receptum, & compunctione vehementi consecutâ; ita sanè vt fructificare incipiens, atque emendationem conceptam operari, mox in ipso progressus exordio, quasi nascens herbula, reprimatur, extinguatur, & velut onere imposito suffocetur. Danda igitur est opera, ne Cor nostrum sit velut via publica, in qua à praetereuntibus semen conculcetur: ne sit lapideum & durum, quod semen non recipiat: ne spinis diuitiarum, voluptatum, ac sollicitudinum sit circumseptum, adeoq́ue semen verbi Dei suffocetur. Claudenda igitur sunt ostia Cordis, ne peruium maneat: igne deuotionis ipsum Cor emolliendum, contra omnem duritiam: eraditandae vepres & sentes, ne semen enatumsupprimant: sed fiat terra bona, & proferat fructum. Animaduertendum autem hîc est, defectum fructuum in hac parabolâ non referri in nimiam siccitatem, aut pluuiae, vel Solis, vel frigoris, vel grandinis, vel venti defectum; sed totam culpam in ipsam terram conferri. Quòd enim verbum Dei fructum in nobis non edat, non accidit ob defectum diuinae doctrinae intùs suadentis, vel gratiae Dei, aut Spiritus sancti irrigationis, sed ex nostroMatt. 5. 45. vitio. Ille enim qui Solem suum oriri facit super bonos & malos, nihil debuit facere telluri suae, quod non fecit:Osee 13. 9. vnde perditio tua ex te est, ô Anima mea, tantummodò in Deo tuo auxilium tuum. Considera Qvinto, TerramLucae 8. 15. bonam vocari à Christo, eos qui in Corde bono & optimo, audientes verbum retinent, & fructum afferunt inSalmeron. tom. 7. tract. 5. patientia. Terra bona est, Cor ab humanis affectibus & terrenis perturbationibus vacuum, & liberum: quàm primùm enim vitia ab Animo rollimus, quae nos nostrâ culpâ contraximus; & solùm illud relinquimus, quod optimè ab optimo Opifice creatum est, continuò diui-num semen in nobis fructum edit. Verùm, quia caro concupiscit aduersus Spiritum,Galat. 5. 17. & perpetua inter vtrumque pugna est, magnâ est opus tolerantiâ, & fortiter in acie perstandum. Et ob eam causam dixit, per patientiam fructum afferri. Quare & in alio loco ait: InLucae 21. 19. patientia vestra possidebitis Animas vestras. Sine patientia enim non perseueratur: at nisi perseueratemus, expectari nequiret salus; Qui enim perseuerauerit vsqueMatth. 24. 13. in finem, hic saluus erit. Sed vt terra haec bona ex iacto semine fructum adferat, retinendum est verbum Dei, nec permittendum vt vnâ aure exceptum, alterâ effluat; sed instar mundorum animalium quae ruminant, vis & efficacia verbi Dei mente reuoluenda, & sedulò recogitanda est. Illi ergo qui cum Dauide in Corde suo absconduntPs. 118. 11. eloquia Dei, & cum Sanctissimâ Virgine Mariâ conseruant ea, conferentesLucae 2. 19. in Cordibvs suis, sunt optima illa terra, quae copiosissimum fructum adfert in tempore suo. Rogabo caelestem Agricolam, vt Cor meum talem terram efficiat. Etsi enim instar lapidis durum sit, potens est Deus de lapidibusMatth. 3. 9. suscitare filios Abrahae. Et si vepribus ac spinis repletum sit, diuinâ aspirante gratiâEzech. 36. 35. terra illa inculta fieri potest hortus voluptatis.

CORDIS IRRIGATIO.

Rigabo hortum meum Plantationum. Ecc. 24. 42.

Telluri clausum, cęlo patet: implue rorem, CORDIS ab hoc vario flore virescet humus. 26.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove