Lectio III. Cor Tabula Legis. Dabo legem meam in visceribus eorum, & in Corde eorum scribam eam. Jerem. 31. 33.
Scribo nouam, teneri nunc Cordis in aequore, legem, Cùm vetus in duris sit mihi scripta petris.
COnsidera Primo, Deum nolle oblatum sibi Cor permanere vacuum; sed eo vtens tamquam chartâ, legem suam illi inscribit, atque haec est gratia Noui Testamenti. Cùm enim veterem legem olim in lapideisDeut. 9. 10. tabulis digito suo scripsisset, promisit in Nouo Testamento, se eam scripturum in Cordibvs fidelium; ita enim apud Jeremiam loquitur: Hoc eritIer. 31. 33. pactum quod feriam cum domo Israël: Post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, & in Corde eorum scribam eam. Hae autem legis scriptura in Corde, fitLib. de Spir & Iitt. c. 21per Spiritum sanctum, dicente Augustino: Quid sunt ergo leges Dei, ab ipso Deo scriptae in Cordibvs, nisi ipsa praesentiaLuc. 11. 20 Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo praesente diffunditur charitas in CordibvsRom. 13. 10. nostris, quae plenitudo legis est, & praecepti finis? Ex hoc capite B. Paulus1. Tim. 1. 5 vocat Corinthios, & in iis omnes fideles,2. Cor. 3. 3. Epistolam Christi. Manifestati, inquit, quòd Epistola estis Christi, ministrata à nobis, & scripta non attamento, sed Spiritu Dei viui: non in tabulis lapideis, sed in tabulis Cordis carnalibus. Jam, si & tu Dei Epistola esse desideras, & gratiam Noui Testamenti percipere concupiscis, praepara Cor tuum ad hanc scripturam recipiendam. Ad quod, primò requiritur, vt sit veluti charta munda, nullo peccati inquinamento maculata:Ambros. tom. 2. in Psal. 118. Octon. 14. Noli tollere de Corde tuo legem Dei, & affigere legem peccati. Noli scribere in sensibus tuis diaboli illecebras, & Dei delere mandata. Noli, saecularium mote, Cor tuum facere mappam Geographicam, in qua totus mundus, cum suis regnis, prouinciis, & ciuitatibus depictus sit; sed effice eam chartam mundam, cui lex Dei possit inscribi. Secundò,Deut. 10. quemadmodum Deus olim voluit dolaritabulas lapideas, quibus digito suo legem inscripturus erat: ita Cor tuum debet esse omninò planum, & leuigatum, ita vt nulla omninò scabrities scripturam Dei impediat. Quare dolabrâ mortificationis continuò dolandum erit, vt legem gratiae & amoris suscipere possit. Tertiò, debet Cor esse molle instar cerae; in pugillaribus enim cerâ illitis nihil stylo exarati potest, nisi illa mollis ductilisq́ue fuerit: ita requirit S. Paulus tabulas Cordis carnei, id est non duri, instar lapidis; sed teneri, tractabilis, atque docilis. Si igitur nonnihil induratum fuerit Cor tuum, diuino illud amore emollire, & liquefacere stude, vt in eo lex Dei conscribatur. Praeparato ita Corde tuo, scriptorem illius, cum Augustino ita inuoca: Scribe Domine Deus digito tuo in pectoreAug. in Med. cap. 36. meo, dulcem memoriam tui mellistui Nominis, nullâ vmquam obliuione delendam. Scribe in tabulis Cordis mei voluntatem tuam, & iustificationes tuas; vt te immensae dulcedinis Dominum, & praecepta tua semper, & vbique habeam prae oculis meis. Considera Secvndo, CurDeus velit legem scribi in Corde,Deut. 10. 2. quia non satis est, vt illa seruetur in arcâ, sicut tabulae Moysis; vel in tabernaculo,1. Reg. 10. 25. sicut Deuteronomium; illic enim abeunt in obliuionem: vnde filij Israël librorum horum non sunt recordati, immò pro perditis eos habuerunt, donec4. Reg. 22. 8. summus Sacerdos Helcias, regnante Josiâ, eos in Templo inuenit. Neque satis est, legem scribere in vestibus, sicut faciebantMatt. 23. 5. Pharisaei, magnificantes fimbrias, & dilatantes phylacteria. NecProuerb. 7. 3. ligare eam in digitis, & quasi signum in manu, vel inter oculos gestare, nec scribere in limine & ostiis domus sufficit: haec enim tantùm externa quaedam memoriae adiumenta sunt. Neque verò in auribus tantùm lex Dei esse debet; potest enim diabolus ab his auferre, & impedire ne ad intima penetret. Nec solo intellectu, aut memoriâ seruari debet: sic enim seruanti,1. Cor. 8. 1. teste Bernardo, dicit Apostolus quoniam scientia inflat. Denique & memoriamBern. ser. 5. de aduent. Domini. facilè delet obliuio. In solo ergo Corde lex Dei scribi, & seruari debet. Quando verò censebitur Deus hanc in Corde scribere, nisi cùm voluntati pias erga legem Dei affectiones, complacentias, impulsus, promptitudinem, &tandem charitatem infundit: vt voluntas dicat: Domine da quod iubes, & iube quod vis. Hoc enim maximum est Dei erga nos beneficium, quod magnifacere, & grato animo recolere debemus. Ita faciebat S. Ambrosius, dicens: O verè testatorAmbros. tom. 2. in Psal. 118 Octon 14. aeternus, qui nostris Cordibvs leges affigit suas, & scribit in sensibus; vt nihil aliud cogitare, nis diuina praecepta possimus: nihil aliud sentire, nisi Dei oracula debeamus. Dedit gratiam, reformauit naturam, sibiq́ue comminiscens, qui obliuisci nihil solet, memoriam meorum abstulit peccatorum, mihiq́ue dedit legem praeceptorum suorum. Considera Tertio, Exempla eorum qui legem Dei in Corde suo posuerunt. Primus sit Christus Dominus, qui in Psalmo Deo Patri dicit: In capitePsal. 39. 8. libri scriptum est de me, vt facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, & legem tuam in medio Cordis mei. Quae verba S. Paulus de Christo exponit; & sensusHebr. 10. 5. est, eum libentissimè acceptasse decretum Patris, de liberando per mortem humano genere, idq́ue tam ardenti desiderio desiderasse, vt legem illam, non qualitercumque in Corde, sed in medio Cordis sui posuerit. Secundum exem-plum sit sacratissimae Virginis Mariae, quaLuc. 2. 19 omnia verba & mysteria Filij sui conseruabat, conferens in Corde suo. TetiumPsal. 118. 11. Dauidis dicentis: In Corde meo abscondi eloquia tua, vt non peccem tibi. Itemq́ue: Scrutabor legem tuam, & custodiam illam in toto Corde meo. Nusquam enim meliùs, quàm in Corde custoditur, quae & ipsum Cor custodit: quare Cor potiùs auferri, quàm de Corde legem Domini, pati oporteret. Est enim continuum iustorum exercitium, legem Dei habere in Corde; ex quo prouenit, vt omnia eorum verba, & opera, legi Dei sint conformia. QuodPsal. 36. 30. testatur Psalmista, cùm ait: Os iusti meditabitur sapientiam, & lingua eius loquetur iudicium. Vis scire vnde hoc proueniat? quia lex Dei eius in Corde ipsius. EtMatth. 12. 34. quia ex abundantia Cordis os loquitur, hinc secundùm legem Dei prudenter verbaPsal. 111. 6. profert, & disponit sermones suos in iudicio. Magnoperè igitur studere debemus, vt lex Dei sit scripta in Cordibvs nostris. Considera Qvarto, Consueuisse olim Christianos verba quaedam Euangelij, instar Bullae, ex collo amuleti loco suspendere: quo nimirùm significabatur, sacrum Christi Euangelium debere Cordinostro esse insculptum. Ita de S. Caecilia Virgine & Martyre, in eiusdem Officio canit Ecclesia: Virgo gloriosa semperBreuiar. Rom. Euangelium Christi gerebat in pectore. Quod ab aliis quoque factitatum inueniri, Cardinalis Baronius asserit: Et si fidem,Baronius an. Christi. 232. inquit, praestemus S. Andreae Aposotli Actis, etiam Apostolorum temporibus id vsurpatum apparet. Sancta, piaq́ue maiorum haec fuit consuetudo, nisi aliquâ accedente superstitione labefactetur. Eius meminit & Ioannes Chrysostomus,Hom. 19 in Matt. dicens: Non cernis, vt mulieres & parui pueri pro magna custodia collo Euangelia suspendunt, & vbique circumferunt, quocumque abierint? In more id quoque fuitGreg. lib. 12. Epist. 7. tempore S. Gregorij, qui Theodelindae Reginae Longobardorum, cùm Adalvvaldum infantulum peperisset, misit pro munere phylacteria (sic vocat quas veteres nominare consueuerant Bullas, ad collum appendi solitas) nempe Crucem cum ligno S. Crucis Domini, & lectionem S. Euangelij thecâ Persicâ inclusam. Hic autem mos etiamnum apud Christianos viget; ex quo Chrysostomus hortatur, Euangelium inChrysost. loco citato. Corde describi: Tu Euangelij mandata, & leges mente describas; non auro, nec argento hîc est opus, & pecuniis, neclibrum emere: voluntate solâ vobis est opus, & affectu Animae expergefactae, & securius habebis Euangelium: non extrinsecus, sed in Animae penibus ipsum reponens. Eodem modo Augustinus, laudans Euangelium doloribus capitis opponi, iubetTract. 7. in Ioan. illud quoque ad Cor collocari. Cùm caput, inquit, tibi dolet, laudamus, si Euangelium ad caput tibi posueris, & non ad ligaturam cucurreris. Ad hoc enim perducta est infirmitas hominum; ita plangendi sunt homines, qui currunt ad ligaturas, vt gaudeamus, quando videmus hominem in lecto suo constitutum iactari febribus & doloribus, nec alicubi spem posuisse, nisi vt sibi Euangelium ad caput poneret: non quia ad hoc factum est, sed quia praelatum est Euangelium ligaturis. Si ergo ad caput ponitur, vt quiescat dolor capitis; ad Cor non ponitur, vt sanetur à peccatis? fiat ergo. Quid fiat? ponatur ad Cor, vt sanetur Cor. Considera Qvinto, Quid efficiat lex Dei in Corde posita, haec enim hominem praeseruat à peccato; vndePsal. 118. 21. Dauid dicebat: In Corde meo abscondi eloquia tua. Quare autem? vt non peccem tibi. Et in altero Psalmo:Lex Dei eius in Corde ipsius, & nonPsal. 36. 31. supplantabuntur gressus eius. Id est, non nutabunt, non labentur pedes eius. Liberat, inquit Augustinus, à laqueo, verbumAugust. in Ps. 36. Dei in Corde. Liberat à viâ prauâ, verbum Dei in Corde. Liberat à lapsu, verbum Dei in Corde. Tecum est, cuius verbum à te non recedit. Corde autem quid mali patitur, quem custodit Deus? Quemadmodum igitur Deus in arcâ vndique auro tectâ, iussit tabulas legis reponi: ita & nos in arcâ Cordis nostri, diuini amoris auro rutilante, Euangelicam legem, velut pretiosissimum thesaurum, recondamus.
ARATIO CORDIS.
Conuertar ad uos, et arabimini et accipietis sementem. Ezech. 36. 9.
CORDIS agrum, Crucis eia tuę, proscindat aratrum, Cui verbi inspergas semina, Sponse, tui. 24.
Cookies on Poetry Cove