Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Exempla quaedam huc spectantia. VIsum est hanc Meditationem exemplis quibusdam illustrare, quibus admirando modo diuina bonitas, ostendit, quàm gratum sibi sit, per piam memoriam in humano Corde commorari. PrimumB. Thom in opusc. de expos. orat. Domin. secutus Adonem Treuir. in Martyrol autem sit, quod Angelicus Doctor in hunc modum enarrat: Beatus Ignatius in tantum nomen Christi dilexit, vt cùm Traianus requireret ab eo, vt nomen Christi negaret, respondit: Quòd de ore eius remoueri non posset; & cùm ille minaretur, ipsi caput abscindere, & Christum de eius ore remouere, dixit: Etsi de ore abstul eris, numquam tamen de Corde abripere poteris. Hoc enim nomen Cordi inscriptum habeo, & ideò ab eius inuocatione cessare non valeo. Quod audiens Traianus, & probare cupiens, serui Dei abscisso capite, Cor eius extrahi iussit, & inuentum est habens nomen Christi in se scriptum litterisaureis. Posuerat enim super Cor suum hoc nomen quasi signaculum. Affine huic est, quod de Beata MargaritaGranat. Conc. 3. de Nat. Dom. n. 3 de Castello Ludouicus Granatensis refert: Cùm enim frequentissimè in Na-tiuitatis Domini nostri mysterij contemplatione versaretur, maximisq́ue in eo deliciis frueretur, ac post mortem intestina ab eius Corpore extraherentur, vbi Cor eius ab eâ, quâ pendebat intestinorum parte, abscissum fuit, vnio quidam insigni magnitudine & pulchritudine, non sine ingenti miraculo inde erupit: in qua, velut in tabula quadam, Dominicae Natiuitatis imago sculpta erat, eademq́ue Virgo genibus flexis ibidem ante Dominicum Praesepe collocata. Qui quidem vnio ad hunc vsque diem in Sacrario domus Beati Dominici (cuius illa tertium Ordinem professaLib. 15. de sign. erat) seruatur. Aliud exemplum Thomas Bozius recenset, & asserit se vidisseEccl. c. 3. Tom. 2. Corpus Clarae Virginis de monte Falco, & Cor eius, in quo insculptus est Christus Cruci affixus, ex eadem carne flagra, quibus est caesus; columnam cui alligatus, omnia denique simulachra, quibus eius perpessiones referuntur. Lib. 1. Apum cap. 15. part. 8. Cantipratanvs aliud nobis suppeditat, & ait: De quodam Martyre, prope nostra tempora, veridicâ relatione suscepi: cùm captus quidam gentili tyranno seruiret, & ille eum honestissimè tractaret, Martyr autem gemebundus incederet, miratus Tyrannus causam tristitiae, quaerit,& quare cum seruis aliis non gauderet? cui Martyr: Cum aliis, inquit, gaudeo; sed semper tristis incedo, quia mortis Dei mei memor, continuè in Corde meo Passionis eius stigmata porto. Haec mox vt Tyrannus audiuit, grauitur indignatus; Et ego, inquit, experiar quae dixisti. Nec mora, exemptore vocato, iubet aperto pectore Martyris, Cor eius euelli, & per medium cultro secari. Vbi statim, mirante Tyranno cum suis, res miranda conspicitur; quia pro sigillo, pars vna Cordis Crucifixi Christi imaginem continens, reperitur. Quo viso, Tyrannus mox credidit, & cum omnibus suis sacrum Baptisma suscepit. Cvidam personae Deus reuelare dignatusInsinuat. diuin. piet. l. 1. cap. 4. est, quanto amore S. Gertrudem Islebiensem Ordinis S. P. N. Benedicti prosequeretur: ei enim inter cetera dixit: Nusquam optatiori, congruentiorive modo me inuenire potes, quàm aut in Sacramento Altaris; aut in huius meae Dilectae Corde, ac Anima. Paria de eiusdem sorore S. Mechtilde referuntur, quae ChristumMechtil. lib. 1. de grat. spir. cap. 41. Dominum in Corde suo, velut in vineâ quadam pulcherimmâ deambulantem vidit.

CORDIS VVLNERATIO.

Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. Thren. 3. 12.

Mille COR hoc validis, mea lux, transfige sagittis, Pharmaca sunt tua quę vulnera dextra facit. 34.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove